Obrazy na stronie
PDF
ePub

primogenita! Hei mihi anima, quoniam periit reverens 1) a terra, et qui corrigat in hominibus non est!" Domini sunt istae voces, genus humanum lugentis. Ipse enim venit ad colligendam messem, et invenit stipulam pro messe, et venit ad colligendam vindemiam, sed invenit racemos paucos pro vindemia, Apostolos scilicet: quos ,,nisi 2) Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen,“ et granum frumenti nisi cecidisset in terram, ut fructum plurimum faceret, sicut „Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus." Angelis quoque Dei, sicut supra diximus, fit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Certum est, quod ubi pro bonis gaudia aguntur, ibi pro contrariis lamentetur: si ergo gaudent pro converso, necesse est, ut lugeant pro peccante. Propterea ergo quod grande „peccatum 3) peccavit Jerusalem," secundum quod scriptum est in lamentatione, in ,, commotione facta est," et perierunt omnes festivitates ejus, et dies solemnes ejus, quoniam in loco sancto, et in die festivitatis Dominum meum Jesum Christum occiderunt. Et propterea dicit ad eos: "neomenias 4) vestras, et sabbata, et dies festos vestros odit anima mea." Hic quidem, ubi de muneribus mandatur, ubi adhuc nulla peccata sunt, dies festos meos dicit; ubi autem peccatum est, non meos, sed vestros dies festos 5) dicit Dominus. Haec autem omnia, in quibus vel lugere, vel gaudere, vel odisse, vel laetari dicitur Deus, tropico et humano more accipienda sunt ab Scriptura dici. Aliena porro est divina natura ab omni passionis et permutationis affectu, in illo semper beatitudinis apice immobilis et inconcussa perdurans.

1) Jesai. I, 9.

*) Jesai. I, 14.

') Edd. M. et R.,, revertens.“

3) Thren. I, 8.

*) Deest,, festos" in edd. M.

3. Quia ergo festorum leges habemus in manibus, et inde nunc serm, est, requiramus diligentius, qui sit ordo festivitatum, ut ex ipsis ordinibus et sacrificiorum ritu colligere possimus, qualiter unusquisque ex suis actibus et conversationibus sanctis Deo festivitatem possit parare. Prima ergo est festivitas Dei, quae appellatur indesinens: de iis enim mandatur, quae indesinenter, et sine ulla prorsus interruptione matutinis et vespertinis sacrificiis offerantur. Mandans igitur festivitatum ritus, non primo statim venit ad festivitatem Paschae, neque ad azymorum, neque ad scenopegiae,') aliasque, de quibus praecipitur, sed hanc primam posuit, in qua sacrificium indesinens mandat offerri: quo scilicet agnoscat 2) ille, qui vult esse perfectus et sanctus, quia non aliquando quidem agenda est Deo, aliq ando vero non agenda festivitas, sed semper et indesinenter justus agere debet diem festum. Sacrificium namque, quod indesinenter, et in matutinis et in vespertinis mandatur offerri, hoc indicatur, ut in lege ac prophetis, quae matutinum tempus ostendunt, et in evangelica doctrina, id 3) est enim vespertinum, quae vespera mundi Salvatoris ostendit adventum, indesinenti intentione persistat. Has ergo festivitates Dominus dicit:,, et 4) observabitis dies festos meos. Dies ergo festus est Domini, si et sacrificium indesinens offeramus, si sine intermissione oremus, ita ut adscendat oratio") nostra sicut incensum in conspectu ejus mane, et elevatio manuum nostrarum fiat ei sacrificium vespertinum. Est igitur prima solemnitas sacrificii indesinentis, quae a cul

"

1) Edd. Merlini: scenophegiae.

2) Edd. Merlini: agnoscat quisquis ille vult esse etc. 3) Edd. Merlini: id est in vespertinum etc.

4) Cfr. Num. XXVIII, 2.

5) Cfr. Psalm. CXLI, 2.

toribus Evangelii eo modo, quo supra exposuimus, debet expleri. Sed quoniam, sicut propheticus sermo perdocuit, dies festi peccatorum convertuntur in luctum, et cantica eorum in planctum, certum est, quia qui peccat, et agit diem peccati, agere non potest diem festum: et ideo illis diebus, quibus peccat, offerre non potest indesinens sacrificium Deo. Sed ille offerre potest, qui indesinenter custodit justitiam, et conservat semet ipsum a peccato. Qua die autem interruperit, et peccaverit, certum est, quod in illa die non offert sacrificium indesinens Deo. Vereor aliquid dicere, quod ex sermonibus Apostolicis intelligi datur, ne forte videar aliquos contristare. 1) Nam si oratio justi sicut incensum offertur in conspectu Domini, et elevatio manuum ejus sacrificium est vespertinum, dicit autem Apostolus iis, qui in conjugiis sunt: „nolite 2) fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, ct iterum in id ipsum sitis: " certum est, quia impeditur sacrificium indesinens iis, qui conjugalibus necessitatibus serviunt. Unde videtur mihi, quod illius est solius, offerre sacrificium indesinens, qui 3) indesinenti, et perpetuae se devoverit castitati. Sed sunt et alii dies festi iis, qui forte non possunt indesinenter immolare sacrificia castitatis.

4. Secunda ergo festivitas post indesinentis sacrificii festivitatem ponitur sabbati, et oportet sanctorum quemque, et justum agere etiam sabbati festivitatem. Quae est autem festivitas sabbati, nisi illa, de qua Apostolus dicit: „,relinquetur *) ergo sabbatismus,“ hoc est, sabbati observatio „populo Dei?" Relinquentes ergo Judaicas sabbati

1) Edd. Merlini: contristari.

2) I Cor. VII, 5.

3) Edd. Merlini: qui indesinenter et perpetuae etc. 4) Hebr. IV, 9.

observationes, qualis debeat esse Christiano sabbati observatio, videamus. Die sabbati nihil ex omnibus mundi actibus oportet operari. Si ergo desinas ab omnibus saecularibus operibus, et nihil mundanum geras, sed spiritualibus operibus vaces, ad ecclesiam convenias, lectionibus divinis et tractatibus aurem praebeas, et de coelestibus cogites, de futura spe sollicitudinem geras, venturum judicium prae oculis habeas, non respicias ad praesentia et visibilia, sed ad invisibilia et futura, haec est observatio sabbati Christiani. Sed haec et Judaei observare deberent. Denique etiam apud ipsos si faber, si structor, et si quis hujusmodi opificum fuerit, otiatur in die sabbati. Lector autem legis divinae, vel doctor non desinit ab opere suo, et tamen sabbatum non contaminat: sic enim et Dominus meus dicit ad eos:,,aut') non legistis, quia et sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?" Qui ergo cessat ab operibus saeculi, et spiritualibus vacat, iste est, qui sacrificium sabbati, et diem festum agit sabbatorum. Neque onera portat in via. Onus enim est omne peccatum, quemadmodum dicit et propheta:,,sicut 2) onus grave gravatae sunt super me." Neque ignem accendit: illum scilicet ignem, de quo dicitur:,,ite3) in lumine ignis vestri, et in flamma, quam accendistis." In sabbato unusquisque sedet loco 4) suo, et non procedit ex eo. Quis ergo est locus spiritualis animae? Justitia est locus ejus, et veritas, sapientia, sanctificatio, et omnia quae Christus est, locus animae est. Ex quo loco eam non oportet exire, ut vera sabbata custodiat, et diem festum in sacrificiis exigat sabbatorum:

1) Cfr. ev. Joann. VII, 22. Sensum spectes horum verborum, non verba ipsa. R.

2) Psalm. XXXVIII, 5.

3) Jesai. L, 11.

4) Edd. Merlini: in loco suo.

[ocr errors]
[ocr errors]

retur,

sicut et Dominus dicebat: „qui1) in me manet, et ego in illo." Quod autem diximus vera sabbata, si altius repetamus, quae sint vera sabbata, ultra hunc mundum est veri sabbati observatio. Quod enim scriptum est in Genesi, quia requievit 2) Deus in die sabbati ab operibus suis," non videmus vel tunc factum esse in die septima, vel etiam nunc fieri. Semper enim videmus Deum operari, et nullum sabbatum est, in quo Deus non opein quo non producat solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos, in quo non producat in montibus foenum, et herbam servituti hominum, in quo non percutiat et sanet, deducat in infernum et reducat, in quo non occidat et vivere faciat. Unde et Dominus in Evangeliis, cum Judaei praescriberent sibi de operatione et curatione sabbati, respondit iis: „Pater3) meus usque modo operatur, et ego operor:" ostendens per haec in nullo saeculi hujus sabbato requiescere Deum a dispensationibus mundi, et a provisionibus generis humani. Nam creaturam quidem fecit ex initio, et substantias protulit, quantas sciebat utpote rerum conditor ad perfectionem mundi posse sufficere, sed usque ad consummationem saeculi ab earum provisione et dispensatione non cessat. Erit ergo verum sabbatum, in quo requiscet Deus ab omnibus operibus suis, saeculum fututunc cum aufugiet dolor, et tristitia, et gemitus, et erit omnia et in omnibus Deus. In quo sabbato concedat etiam nobis Deus diem festum agere secum, cum sanctis angelis suis festa celebrare, offerentes sacrificium laudis, et reddentes altissimo vota nostra, quae hic distinxerunt labia nostra. Tunc fortassis et sacrificium indesinens, de quo supra exposuimus, melius offeretur.

rum

[ocr errors]

') Ev. Joann. XV, 5.
2) Genes. II, 2.
3) Ev. Joann. V, 17.

et

« PoprzedniaDalej »