Obrazy na stronie
PDF
ePub

gubernatio populi illi tradatur, quem Deus elegerit: homini scilicet tali, qui habet, sicut scriptum audistis, in semet ipso Spiritum Dei, et praecepta Dei in conspectu ejus sunt, et qui Mosi valde notus et familiaris sit, id est, in quo sit claritas legis et scientia, ut possint eum audire filii Israel. Verum quoniam mysteriis cuncta referta sunt, non possumus, quae pretiosiora sunt, omittere, etiamsi haec, quae secundum literam mandantur, necessaria videantur et utilia. Consideremus ergo, quae sit Mosis mors, finis sine dubio legis: sed legis illius, quae secundum literam dicitur. Quis autem ejus finis est? Sacrificiorum scilicet interruptio, et ceterorum, quae simili observantia mandantur in lege. Haec ergo ubi finem accipiunt, Jesus suscipit principatum:,,finis1) enim legis Christus, ad justitiam omni credenti." Et sicut de prioribus dictum est, quia „omnes 2) in Mose baptizati sunt in nube, et in mari:" ita et de Jesu dicitur, 3) quia omnes in Jesu baptizati sunt in Spiritu sancto et aqua. Jesus namque est, qui transit aquas Jordanis, et in ipsis quodammodo jam tum populum baptizat: et ipse est, qui terram haereditatis, terram sanctam partitur universis, non priori populo, sed secundo. Prior enim populus propter praevaricationem suam cecidit in deserto. De Jesu autem temporibus dicitur, quia „,terra 4) quievit a bellis:" quod Mosis tempore dici non potuit. Sed de Jesu hoc dicitur meo Domino, non illo Nave. Atque utinam mea terra cesset a bellis! Et cessare posset, si ego Jesu principi meo fideliter militarem. Si enim paream meo Domino Jesu, nunquam caro mea insurget adversus spiritum meum,

1) Rom. X, 4.

3) Mss.,, dicitur. “

catur." R.

4) Jos. XI, 23.

2) I Cor. X, 2.

Libri editi (v. c. edd. M.): „di

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

18

nec impugnabitur terra mea ab adversariis gentibus, diversis scilicet concupiscentiis stimulata. Oremus ergo, ut Jesus regnet super nos, et cesset terra nostra a bellis, cesset ab impugnationibus carnalium desideriorum: et cum ista cessaverint, tunc unusquisque requiescet 1) sub vite sua, et sub ficu sua, et sub oliva sua. Sub velamento enim Patris, et Filii, et Spiritus sancti requiescet anima, quae pacem in se recuperaverit carnis, ac spiritus. Ipsi aeterno Deo gloria in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA XXIII.

De eo, quod scriptum est:,,munera 2) mea, et de diversitate festivitatum.

data mea:"

1. Si observatio sacrificiorum, et instituta legalia, quae in typo data sunt populo Israel, usque ad praesens tempus stare potuissent, exclusissent sine dubio Evangeli fidem, per quam ex adventu Domini nostri Jesu Christi gentes convertuntur ad Deum. Erat enim in illis, quae tunc observabantur, magnifica quaedam, et totius reverentiae plena religio, quae ex ipso etiam primo adspectu obstupefaceret intuentes. Quis enim videns illud, quod appellabatur sanctuarium, sive sacrarium, et intuens altare, adstantes etiam sacerdotes sacrificia consummantes, omnemque ordinem, quo cuncta illa gerebantur, adspiciens, non putaret plenissimum hunc esse ritum, quo Deus creator omnium ab humano genere coli deberet? Sed gratias adventui Christi, qui animas nostras avellens ab hoc intuitu, ad considerationem coelestium, et con

') I Regg. IV, 25. (III Regg.)

2) Num. XXVIII, 2.

templationem rerum spiritualium contulit, et destruxit quidem illa, quae magna videbantur in terris, cultumque Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad aeterna. Sed revera ipse Dominus Jesus Christus et aures requirit, quae haec audiant, et oculos, qui haec videant. Unde et nos nunc legem datam per Mosen habentes in manibus, et volentes eam ostendere legem esse spiritualem, aures a vobis et oculos tales requirimus, qui non ad illa, quae sunt destructa respiciant, sed qui ibi haec requirant, ubi1) Christus est in dextra Dei sedens, et quae sursum sunt sapiant, non quae sunt supra terras. Sufficiat ergo, ista praefationis loco pro iis, quae dicenda sunt, a nobis esse praemissa.

[ocr errors]

2. Nunc autem ad ea jam, quae scripta sunt, veniamus. „Et) locutus est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: praecipe filiis Israel, et dices ad eos: munera mea, data mea, hostias meas in odorem suavitatis observate, ut offeratis mihi in diebus festis meis. Et dices ad eos: hae sunt hostiae meae, quas offeratis Domino." Nemo suum aliquid offert Deo, sed quod offert, Domini est, et non tam sua quis offert Deo, 4) quam ipsi quae sua sunt reddit. Propterea ergo volens Dominus sacrificiorum, et munerum offerendorum sibi ab hominibus leges scribere, primo omnium ipsorum, quae offerenda erant, aperit rationem, et dicit: „munera mea, ") data mea, sacrificia mea in odorem suavitatis observate, ut offeratis mihi in diebus festis meis." Haec, inquit, munera, de quibus vo

') Cfr. Coloss. III, 1. 2.

2) Edd. Merlini: Sufficiant ergo etc.
3) Num. XXVIII, 1. 2. 3.

sunt hostiae meae etc.

4) Deest Deo" in edd. M.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Edd. Merlini: haec

1

bis praecepturus sum, ut offeratis mihi in diebus festis meis, data mea sunt, hoc est, a me vobis dantur. A me enim cuncta, quae habet, humanum percipit genus. Ne quis ergo in offerendis muneribus beneficii se aliquid conferre crederet Deo, et per hoc impius in eo ipso, quo Deum colere videbatur, exsisteret: quid enim tam impium, quam 1) si putet homo, velut indigenti aliquid se praestare Deo? necessario, ut diximus, prius edocet hominem, quo sciat, se, quicquid obtulit Deo, reddere id ei potius quam offerre. Sed et illud videamus, quomodo ait: „,quae) offeratis mihi in diebus festis meis." Habet ergo Deus dies festos suos? Habet. Est enim ei magna festivitas humana salus. Ego puto, quod per singulos quosque credentium, per singulos, qui convertuntur ad Deum, qui proficiunt in fide, festivitas oritur Domini. Quomodo putas laetificat eum, cum is, qui fuerat impudicus, fit castus, et qui fuerat injustus, justitiam colit, et qui fuerat impius, efficitur pius? Istae omnes singulorum quorumque conversiones festivitates generant Deo. Nec dubium autem, quin et Dominus noster Jesus Christus, qui pro salute nostra etiam sanguinem suum fudit, agat festivitatem maximam, cum operae pretium videt3) esse, quod se humiliavit, et formam servi suscipiens factus est obediens usque ad mortem. Agit festa pariter et Spiritus sanctus, ubi plura sibi videt in iis, qui convertuntur ad Deum, templa praeparata. Nam de angelis quid dicam, ad quorum festivitatem laetantium dicuntur accedere omnes, qui convertuntur ad Dominum? Aut non est illis magna festivitas, cum laetantur,,in) coelo super

1) Mss.,,quam si putet." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,nisi si putet." R.

') Num. XXVIII, 2.

3) Edd. Merlini: videtur.
4) Luc. XV, 7.

[ocr errors]

uno peccatore poenitentiam agente magis, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia? Agunt ergo etiam angeli diem festum, laetantes

super iis, qui refugientes consortia daemonum, per exercitia virtutum angelicis se festinant sociare consortiis. Mirum fortasse sit, quod dicere volo: causas, ut videtur, festivitatis et laetitiae nos Deo et angelis damus: nos occasionem laetitiae et exsultationis in terris positi coelo praebemus, dum super terras ambulantes, conversationem habemus in coelis, et per hoc sine dubio diem festum coelestibus virtutibus generamus. Sed sicut boni actus nostri, et virtutum profectus, laetitiam festivitatemque Deo et angelis gignunt: ita vereor, ne mala conversatio nostra non solum terris, sed et coelo lamentationes inducat et luctus, et fortassis etiam ipsi Deo luctum incutiant humana peccata. Aut non lugentis est illa vox, cum dicitur: „poenitet 1) me, quia feci hominem super terram?“ Sed et illa Domini et Salvatoris nostri in Evangelio, ubi dicit: „Jerusalem,2) Jerusalem, quae lapidas prophetas, et occidis eos missos ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti!" Et ne putes, quia de antiquis tantummodo dictum est, quod lapidaverint prophetas: et ego hodie si prophetae verba non audiam, si monita ejus spernam, lapido prophetam, et quantum in me est, occido, cujus scilicet verba non audio, tanquam mortui. Sed et illa humanum genus lamentantis Dei vox est, qua dicitur per prophetam: „heu3) me, quoniam factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut racemus in vindemia, quia non est spica, neque botrys ad edenda

1) Genes. VI, 6. 7.

2) Cfr. Matth. XXIII, 37. coll. edd. N. T.

[merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »