Obrazy na stronie
PDF
ePub

interpretatione, quare') iste Salphaat non potuerit filios generare, sed filias. Interpretatur enim, ut diximus, umbra in ore ejus. Vides ergo, quoniam, si quis umbram legis habet in ore et non ipsam imaginem rerum, hic, quia nihil spirituale, nihil profundi intellectus sentire potest, sed sola umbra legis in ore ejus est, sensus vivos et spirituales non potest generare, generare tamen potest opera et actus, quae sunt simplicioris vitae ministeria. Et ideo ostendit in his 2) clementia Dei, quod innocentiores quique, etiamsi sensu deficiant, habeant 3) tamen opera bona, non excludantur ab haereditate sanctorum. Recte ergo locutae sunt filiae Salphaat.

2. Post haec ponitur lex Dei de successione, at primo filius, filia secundo in loco succedat, tertio frater, quarto patris frater. Quintus vero gradus certum aliquem non designat, sed quisquis 4) illi propinquior ex omni familia fuerit, ut ipse succedat. In his 5) tam integer et perfectus est historiae sensus, ut nihil requirere videatur extrinsecus. 6) Tamen si quis bene in spiritualibus legibus eruditus est, et pleniore scientiae lumine radiatus, ille potest intelligere diversos istos successionum gradus, et quomodo primus sit consequendae coelestis haereditatis gradus, doctrinae et scientiae merito, qui est masculus filius: secundus operum praerogativa, quae filia est: tertius compassionis alicujus et imitationis, propter quod et frater nominatur. Sunt enim nonnulli, qui sponte quidem sua, et proprio intellectu nihil agunt, positi tamen inter

1) Ed. Ruaei sola: quia.

2) Edd. Merlini: iis.

3) Ed. Ruaei sola: habent tamen opera bona, non excluduntur etc.

*) Edd. Merlini perperam: quisque ille etc.

5) Edd. Merlini: iis.

6) Cod. sancti Theodorici Rhemensis: „,intrinsecus." R.

fratres, ex imitatione ceterorum eadem videntur agere, quae et illi agunt, qui intellectu proprio moventur. Datur etiam istis tertius haereditatis sub titulo fratrum nominis gradus. Quartus vero, quem fratrem patris nominat, potest fortassis intelligi ille ordo hominum, qui audita a patribus, et veterum narratione suscepta conantur implere, et non tam propriis sensibus moti, nec praesentis doctrinae commonitionibus excitati, quam veterum vel traditione, vel consuetudine sola instituti, boni tamen aliquid gerunt. Ultimus vero gradus scribitur ille, qui quolibet pacto huic ') proximus fuerit: quasi si diceret, sive occasione, sive veritate doctrinae si quis aliquid boni fecerit, non peribit boni operis merces, sed largiente Domino locum haereditatis accipiet. Haec quidem a nobis audacter fortassis praesumta, et in medium prolata videantur, non tamen erit absurdum, si spiritualibus spiritualia proponentes, secretioris eos intelligentiae aemulatores, cupidosque reddamus,

[ocr errors]

3. Post haec historia refertur, et narratione mirabilis, et intellectu magnifica. Ponitur enim, quomodo Deus dixerit ad Mosen, ut adscenderet in montem, et inde cum prospexisset, et intuitus fuisset omnem terram repromissionis, ibi defungeretur. Sed ille, qui populi curam magis, quam sui gereret, orat ad Deum, ut provideat hominem, qui regat populum Israel: ne 2) fiat, inquit, synagoga haec sicut oves, quibus non est pastor." Vide ergo primo omnium, quomodo, qui perfectus et beatus est, non in valle, nec in aliqua terrae planitie, aut in colle aliquo, sed in monte, id est, in alto et in arduo defungitur loco. Vitae namque ejus consummatio et perfectio habebatur

1) Mss.,,huic proximus." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,iis proximus." R.

2) Num. XXVI, 17.

in excelso. Sed et oculis suis contueri jubetur omnem terram repromissionis, et diligenter ex eminenti statione cuncta perspicere. Oportebat enim summam perfectionis consecuturo nihil incognitum remanere, sed cunctorum, quae videntur et audiuntur, habere notitiam: ob hoc credo, ut omnium, quae in carne positus, corporali coepit adspectu, in spiritu effectus, et nuda mente ad auditoria et discipulatum sapientiae properans, velociter eorum rationes adsequatur et causas. Nam quid videbitur utilitatis, ut decessuro de saeculo, et finem vitae hujus protinus accepturo ostenderentur terrae et loca, quorum nec laborem perpessurus 1) esset, nec gratiam suscepturus? Perterret me sane sermo qui sequitur, et ad dicendum reddit timidum, ac trepidum, quo 2) de magno illo Mose, famulo et amico Dei, cui facie ad faciem locutus est Deus, per quem signa et virtutes mirificae perpetratae sunt, tam gravia, tam periculosa referuntur. Quid enim ei dicit Deus? „et3) apponeris, inquit, ad populum tuum et tu, sicut appositus est Aaron frater tuus in monte Or.“ Et quasi causam mortis exponit, dicens: „propter) quod transgressi estis verbum meum in deserto Sin, cum restitit synagoga, ne me sanctificaret. Non me sanctificastis in aqua coram iis." Ergone in culpa est etiam Moses? Etiam ipse transgressionis crimen incurrit, etiam ipse factus est sub peccato. Idcirco credo cum confidentia dicebat Apostolus, quia „regnavit3) mors ab Adam usque ad Mosen." Accessit enim usque 6) ad Mosen, et nec

') Mss.,,perpessurus esset." Libri editi (v. c. edd. M.): "perpessus est." R.

2) Edd. Merlini: quod de magno etc.

3) Num. XXVI, 13.

4) Num. XXVI, 14.
5) Rom. V, 14.

[ocr errors]

- Edd. Merlini constanter:

❝) Desideratur,usque“ in ed. Ruaei.

Syn.

ipsi pepercit. Et ideo, opinor, dicebat, quia peccatum ') introivit in hunc mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt." Et iterum:,, conclusit 2) Deus omnes sub peccato, ut omnibus misereatur." Sed gratias Domino Jesu Christo, qui nos liberavit de corpore mortis hujus, ut, ubi abundavit 3) peccatum, superabundaret gratia. Nam Moses quomodo aliquem liberare potuisset a peccatis, cum etiam ipsi dicatur, quia transgressi estis verbum meum in deserto Sin, et non me sanctificastis in *) aqua coram filiis Israel? ut manifestum sit omnibus, quod ille debeat solus requiri, qui solus peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

4. Sed interim videamus Mosis magnificentiam. Recessurus de saeculo orat Deum, ut provideat ducem populo. Quid agis, o Moses? Num quid filii tibi non sunt, Gersum 6) et Eliezer? Aut si aliquid de ipsis dubitas, non sunt filii fratris magni et egregii viri? Quomodo non oras Deum pro ipsis, ut eos constituat populo duces? Sed discant ecclesiarum principes, successores sibi non eos, qui consanguinitate generis juncti sunt, nec qui carnis propinquitate sociantur, testamento signare, neque haereditarium tradere ecclesiae principatum, sed referre ad judicium Dei, et non eligere illum, quem humanus commendat affectus, sed Dei judicio totum de successoris electione permittere. Num quid non poterat Moses eligere

1) Rom. V, 12.
2) Rom. XI, 32.
3) Rom. V, 20.

4) Edd. Merlini: in aquam coram filiis Israel: ut manifestum sit etc.

5) Edd. Merlini: Quid agis Moses?

6) Recte Mss. habent,,Gersum et Eliezer," male vero libri antea editi (v. c. edd. M.):,,Gersum et Eleazar.“ Vide Exod. II, 22. et Exod. XVÍII, 3. 4. R.

principem populo, et vero judicio eligere, et recte justaque sententia, ad quem dixerat Deus: „elige ') presbyteros populo, quos tu ipse scis presbyteros esse": et elegit tales, in quibus continuo Dei spiritus requiesceret, et prophetarent omnes? Quis ergo ita potuit eligere principem populi, ut Moses poterat? Sed hoc non facit, non eligit, non audet. Cur non audet? Ne posteris praesumtionis relinquat exemplum. Sed ausculta quid dicit: „provideat, 2) inquit, Dominus Deus spirituum et omnis carnis, hominem super synagogam hanc, qui egrediatur ante faciem eorum, et qui ingrediatur, et qui producat eos, et qui reducat." Si ergo tantus ille ac talis Moses non permittit judicio suo de eligendo principe populi, de constituendo successore, quis erit qui audeat, vel ex plebe, quae saepe clamoribus ad gratiam, aut3) pretio fortassis excitata moveri solet, vel ex ipsis etiam sacerdotibus quis erit, qui se idoneum ad hoc judicet, nisi si cui oranti, et petenti a Domino reveletur? Sicut et Deus dicit ad Mosen: „,adsume 4) ad temet ipsum Jesum filium Nave, hominem, qui habet spiritum Dei in semet ipso, et impones manus tuas super eum; et statues eum coram Eleazaro sacerdote, et praecepta dato ei in conspectu totius synagogae, et praecipe de ipso coram iis: et dabis claritatem tuam super illum, ut audiant illum filii Israel." Audis evidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, ut pene expositione non egeat. Nulla hic populi acclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est. pinquis agrorum et praediorum relinquatur haereditas:

1) Num. XI, 16.

2) Num. XXVII, 16. 17.

Pro

3) Mss. aut pretio fortassis excitata." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,aut ad pretium fortasse excitatis." R. 4) Num. XXVII, 18. 19. 20.

« PoprzedniaDalej »