Obrazy na stronie
PDF
ePub

autem exiguum aliquid de terra consequuntur, qui plus in Domino habent: alii') autem nihil omnino terrenae haereditatis accipiunt, si qui digni fuerint sacerdotes esse et ministri Dei; horum enim ex integro ipse Dominus haereditas erit. Et quis ita beatus est, ut vel inter paucos exiguum terrae accipiat, vel inter electos sacerdotes et ministros solum Deum capere haereditatis sorte mereatur? Licet etiam ipsi propter jumenta sua accipiant aliquid terrae, sed illius terrae, quae urbibus contigua est, et adhaeret civitatibus. Potest tamen adhuc et alio modo intelligi sermo iste, qui dicit, ut pluribus multiplicetur haereditas. Unus enim justus secundum hoc, quod 2) acceptus est Deo, pro pluribus habetur. Denique et scriptum est: „per 3) unum sapientem inhabitabitur 4) civitas, tribus autem iniquorum desolabitur.“5) Et unus justus pro toto mundo reputatur, iniqui autem, etiamsi multi sint, exigui et pro nihilo ducuntur apud Deum. Est ergo et multitudo laudabilis, sicut videmus etiam ad Abraham dictum, cum eduxit eum Deus foras, et dixit ad eum:,,respice 6) ad coelum, si potes dinumerare stellas: ita erit semen tuum." In quo et hoc intuere, quomodo justus intus est, et in interioribus semper consistit: quia intus in abscondito orat patrem, et omnis gloria filiae regis, id est, animae regalis, intrinsecus est; sed tamen

1) Sic habent Codd. Manuscripti. Libri vero editi (v. c. edd. M.): „ubi autem nihil omnino terrenae haereditatis accipiant, si qui digni fuerint, sacerdotes sunt et ministri" etc. R.

2) Mss.,,quod acceptus est Deo." Libri editi (v. c. edd. M.): „,quod acceptum est Deo.“ R.

3) Sap. Sirac. XVI, 4. (Ecclesiastic.)

4) Ed. Ruaci sola: inhabitatur.
5) Edd. Merlini: desolabuntur.
6) Genes. XV, 5.

Deus educit eum foras, cum res postulat, et rerum visibilium ratio deposcit. Potest ergo et hoc modo multis istis, qui sunt sicut stellae coeli in multitudine, multiplicari haereditas, et exiguis illis, videlicet qui, etiamsi numerɔ multi sunt, vitae tamen suae indignitate et vilitate exigui habentur, exigua haereditas poni.

3. Per 1) sortem, inquit, erit haereditatis distributio.“ Hoc quidem praecipitur, sed cum venio ad Scripturas, video ipsum Mosen, cui ista mandantur, sorte non uti in divisione haereditatis Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse. Sed et Jesus Nave, extra sortem dat haereditatem tribui Juda, et 2) Caleb, et extra sortem dat et tribui Effrem, et dimidiae tribui Manasse: in ceteris sors mittitur; et prima sors Benjamin procedit, et inde jam tribuum reliquarum. Unde puto, quod et in illa regni coelorum beata haereditate erunt aliqui, qui non veniant ad sortem, neque cum ceteris, quamvis sint sancti, numerabuntur: sed erit egregia quaedam et eximia eorum haereditas, sicut fuit Caleb 3) ex tribu Juda, et Jesu ipsius filii Nave. Sicut enim, verbi causa, cum post proelium victoribus provinciae partiuntur spolia, egregii quique et eximii bellatores non cum ceteris militibus in divisione spoliorum ducuntur ad sortem, sed optima quaeque et praecipua iis virtutum merito decernuntur, ceteri vero utuntur sorte solo jure victoriae: ita mihi videtur et Dominus meus Jesus Christus facturus: quosdam enim, quos scit abundantius quam ceteros laborasse, et quorum gesta magnifica sublimesque virtutes ipse cognoscit, illis praecipuos quosque et eximios, atque, ut ita audeam dicere, similes sibi honores decernit et glorias. An non

1) Num. XXVI, 55.

2) Edd. Merlini: et Caleb extra sortem dat, et tribui etc. 3) Cfr. Jos. XIV.

tibi videtur simile aliquid suae beatitudinis clarissimis suis conferre discipulis, cum dicit:') „Pater2) volo, ut, ubi ego sum, et isti sint mecum?" Et cum iterum dicit, quia,,sedebitis 3) et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel?" Et iterum:,,sicut 4) tu in me, pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint?" Haec omnia non sorte decernuntur, sed 5) electionis praerogativa donantur ab eo, qui corda et mentes hominum videt solus, qui nos quoque, etiamsi non inter eximios et electos, atque illos, qui supra sortem sunt, in sortem tamen sanctorum dignetur adducere: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA XXII.

De filiabus Salphaat, et de successione Mosis.

1. Quinque filiae fuerunt, quarum etiam nomina in Scriptura comprehensa sunt, de Salphaat quodam Israelita progenitae, qui mortuus est in deserto, nulla virili sobole derelicta. Istae ergo filiae Salphaat interpellant Mosen, et sortem paternae haereditatis exposcunt, dicentes, ne deleatur nomen patris earum de medio plebis suae, quia non est ei vir filius natus. Refert pro hoc Moses consultationem ad Deum. Omnipotentis autem Dei clementia non spernit, nec despicit consultationem, quae offertur a puellis, et non solum responsa dare dignatur, sed in

1) Edd. Merlini: dicat. 2) Ev. Joann. XVII, 24. 3) Matth. XIX, 28. 4) Ev. Joann. XVII, 21. 5) Mss.,,sed electionis praerogativa.“ Libri editi (e. c. edd. M.):,, sed dilectionis praerogativa,“ R.

66

tantum probat, et amplectitur verba earum, ut ex ipsis aeterna hominibus jura constituat, et saeculis omnibus observanda. Ait enim: „loquens 1) erat 2) Dominus ad Mosen: recte locutae sunt filiae Salphaat. Dabis iis possessionem in medio fratrum patris sui, et dabis sortem patris ipsarum ipsis; et filiis Israel loqueris, dicens: homo si mortuus fuerit, et filius non fuerit ei, dabitis haereditatem ejus filiae ejus. Quod3) si non fuerit ei filia, dabitis haereditatem fratri ejus. Quod si non fuerint ei fratres, dabitis haereditatem fratri patris ejus. Quod si non fuerint ei fratres patris ejus, dabitis haereditatem domestico, qui fuerit propinquior illi ex tribu sua, et capiet haereditatem éjus: et erit hoc filiis Israel justificatio judicii, sicut constituit Dominus Mosi." Haec secúndum historiam quid vigoris habeant, omnibus palam est, qui sciunt, leges istas non solum apud filios Israel custodiri, sed apud omnes homines, qui tamen legibus vivunt. Unde apparet, quod libertas filiarum Salphaat non solum ipsis haereditatem contulerit, sed et perpetua vivendi jura saeculo dederit Vides, quanta sit etiam historiae ipsius utilitas in lege Dei. Quis potest leges istas aliquando dissolvere, quibus universus utitur mundus? Sed tamen nos quaeramus, quomodo etiam spiritualiter aedificemur. Potest enim fieri, ut neque filiae *) mihi sint secundum carnem, neque aliquid ruris, cujus capi possit haereditas. Quid ergo? Nihil apud eum, cui hujusmodi est, ista lex operabitur, et erit alicui otiosum, quod divina voce sancitum est? Requiramus ergo

[ocr errors]

') Num. XXVI, 6—11.

2) Edd. Merlini perperam: erit.

et ita

3) Mss.,,Quod si non fuerit ei filia" etc., habet textus graecus. Male ergo libri editi (v. c. edd. M.) habent: Quod si non fuerint ei filiae.“ R.

4) Mss. (itemque edd. M.): „filiae.“ filii." R.

Libri editi:

etiam apud spiritualem legem, quae sint istae filiae quinque, quarum etiamsi pater mortuus fuerit pro aliquo peccato, ipsae tamen haereditatem ex verbo Dei capiant. In superioribus, cum de spiritualibus filiis tractaremus, virtutes animi, et sensus mentis filios dici docuimus. Consequens sine dubio et conveniens videtur etiam filias opera, quae corporis ministerio explentur, accipere. Ideo denique et quinarius iis numerus adscribitur. Quinque enim corporei sensus sunt, quibus omne opus expletur in corpore. Istae ergo quinque filiae, id est, operum perfectio, etiamsi patre orbentur, et remaneant orphanae, non tamen ejiciuntur ab haereditate, neque excluduntur a regno, sed in medio plebis Dei portionem haereditatis accipiunt. Interim videamus, quis est iste pater earum, qui mortuus esse dicitur.,,Salphaat," inquit. Salphaat autem interpretatur umbra in ore ejus; pater operum intellectus est. Saepe ergo accidit, et non pauci inter fratres nostros sunt, in quibus intellectus altior et profundior nullus, sed est in iis sensus emortuus, sicut de quodam scriptum est: ,,et 1) emortuum est cor ejus in ipso." Iste ergo, etiamsi ad intelligentiam spiritualem nihil sapit, sed est emortuus, tamen si genuerit filias, id est, opera ministerii, opera obsequiorum, opera mandatorum Dei, haereditatem terrae cum plebe Domini consequitur. 2) Non poterit quidem inter eos numerari, quorum portio Dominus est, quorum haereditas Deus est, non poterit in3) ministrorum et sacerdotum numero suscipi, in plebejo tamen ordine haereditatem terrae repromissionis accipiet: „, multi 4) enim sunt vocati, pauci autem electi." Ostenditur tamen et causa ex ipsius nominis

1) I Sam. XXV, 37.

2) Edd. Merlini: consequetur.
3) Deest,,in" in edd. M.
4) Matth. XXII, 14.

« PoprzedniaDalej »