Obrazy na stronie
PDF
ePub

Adest unicuique nostrum, etiam minimis, qui sunt in ecclesia Dei, angelus bonus, angelus Domini, qui regat, qui moneat, qui gubernet, qui pro actibus nostris corrigendis, et miserationibus exposcendis, quotidie videat faciem patris, qui in coelis est: sicut Dominus designat1) in Evangeliis. Et iterum secundum ea, quae Joannes in Apocalypsi 2) scribit, unicuique ecclesiae generaliter an-gelus praeest, qui vel collaudatur pro bene gestis populi, vel etiam pro delictis ejus culpatur. In quo etiam stupendi mysterii admiratione' permoveor, 3) quod in tantum Deo cura de nobis sit, ut etiam angelos suos culpari pro nobis et confutari patiatur. Sic *) enim cum paedagogo traditur ) puer, si forte minus dignis nec secundum paternam nobilitatem imbutus appareat disciplinis, continuo culpa ad paedagogum refertur, nec ita puer a patre ut paedagogus arguitur, nisi durior fuerit, et paedagogi monita spreverit, atque in lasciviam pronus ac proterviam salutaria ejus verba contemserit, illis magis obtemperans, qui luxuriam suadent, et ad lasciviam provocant. Quid fiat illi animae, prophetae vocibus disce. „Derelinquetur, 6) inquit, filia Sion sicut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario, et sicut civitas, quae expugnata est." Et iterum: „auferetur 7) maceria ejus, et erit in conculcationem, et diripient eam omnes, qui transeunt viam, et singularis ferus depascet eam." Haec patietur, si non acquiescat monitis angeli, qui sibi appositus est ad salutem. Sui namque arbitrii est anima, et in quam voluerit partem est ei liberum declinare: et

1) Cfr. Matth. XVIII, 10. 2) Cfr. Apocal. II, III.
3) Edd. Merlini: promoveor,

4) Edd. Merlini: Sicut enim etc.
5) Edd. Merlini: traditus.

7) Cfr. Jesai. V, 5. coll.

(LXXIX.)

6) Jesai. I, 8.

Psalm. LXXX, 12. 13.

ideo justum Dei judicium est, quia sponte sua sive bonis, sive pessimis monitoribus paret. Vis tibi adhuc amplius quid') ex scripturis divinis ostendam, quomodo major cura salutis erga homines Deo est, quam diabolo perditionis? Numquid non sufficiebat angelorum diligentia adversus insidias daemonum, et adversum eos, qui ad peccandum homines trahunt? Ipse unigenitus, ipse, inquam, filius Dei adest, ipse defendit, ipse custodit, ipse nos ad se trahit, Audi, quomodo ipse dicit: „et 2) ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi." Sed nec sufficit eum esse nobiscum, sed quodammodo vim nobis facit, ut nos pertrahat ad salutem. Ait enim in alio loco: ,, cum 3) autem exaltatus fuero, omnia ad me traham." Vides, quomodo non solum invitat volentes, sed et cunctantes trahit. Vis autem audire, quomodo trahat etiam cunctantes? Non concessit illi, qui volebat ire, et sepelire patrem suum, nec spatium temporis dedit, sed ait illi:,,sine 4) mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me." Et alibi dicit:,,nemo ) mittens manum suam super aratrum, et retro respiciens, aptus est regno Dei." Quod si amplius adhuc vis de hoc cognoscere sacramento, ostendam tibi de Scripturis, quod etiam ipse Dominus pater dispensationem salutis nostrae non negligit, sed et ipse nos ad salutem non solum vocat, sed et pertrahit. Sic enim Dominus dicit in Evangelio: „nemo 6) venit ad me, nisi quem pater meus coelestis attraxerit." Sed et paterfamilias, qui mittit servos suos invitare amicos ad nuptias filii sui, posteaquam excusaverunt illi, qui priores fuerant invitati, dicit servis:

') Edd. Merlini: aliquid.
2) Matth. XXVIII, 20.
3) Ev. Joann. XII, 32.
4) Matth. VIII, 22.
❝) Ev. Joann. VI, 44.

Edd. Merlini: exultatus. 5) Luc. IX, 62.

,,exite) ad vias, et angiportus, et quoscunque inveneritis, cogité introire." Sic ergo non solum invitamur a Deo, sed et trahimur, et cogimur ad salutem. Sed nec sanctus quidem spiritus in hujuscemodi dispensationibus deest. Ipse enim dicit: ", segregate 2) mihi Paulum et Barnabam in ministerium, ad quod adsumsi eos." Et iterum prohibet Paulum ire in Asiam, et rursum cogit 3) eum ire in Jerosolymam, praedicens ei, quia vincula et carceres eum ibi maneant. Quod si angeli Domini circumdant in circuitu timentium eum, ut eripiant eos: si Deus Pater, si Filius, si spiritus sanctus, non solum hortantur et provocant, sed et pertrahunt, quomodo non multo major cura pro nobis geritur ad salutem, quam ab adversariis procuretur ad mortem? Haec autem dicta sint pro eo, quod consecratus est populus Beelphegor.

4.,, Et 4) iratus est, inquit, furore Dominus contra Israel, et dixit Dominus ad Mosen: assume principes populi, et ostenta illos Domino contra solem, et avertetur ira furoris Domini ab Israel." Nescio, si de his ") disserentes, non offendamus aliquos: sed et si offendamus, obedie magis et deservire oportet verbo Domini, quam gratiae hominum. Peccavit Israel, et dixit Dominus ad Mosen, ut assumat omnes principes, et ostentet eos Domino contra solem. ustentantur contra solem. lidem ad examinandum producuntur, ut arguantur a luce. Vides, quae sit conditio principum populi: non solum pro suis propriis arguuntur delictis, sed et pro populi peccatis coguntur reddere rationem, ne ipsorum sit culpa, quod populus deliquit, ne ❝) forte non docuerint, ne forte non monuerint, ne2) Act. XIII, 2.

1) Matth. XXII, 9.
3) Cfr. Act. XXI, 13.

5) Edd. Merlini: iìs.

Populus peccat, et principes

4) Num. XXV, 3. 4.

6) Desunt verba: „ne, forte non docuerint," in ed. Ruaei.

que solliciti fuerint arguere eos, qui initium culpae dederint, uti ne contagio dispergeretur in plures. Haec enim omnia facere principibus imminet et doctoribus. Si enim illis haec non agentibus, nec sollicitudinem gerentibus circa plebem peccaverit populus, ipsi ostentantur, et ipsi ad judicium producuntur. Arguit enim eos Moses, id est, lex Dei, velut negligentes et desides, et in ipsos convertetur iracundia Dei, et cessabit a populo. Haec si cogitarent homines, nunquam cuperent, nec ambirent ad populi principatum. Sufficit enim mihi pro meis propriis argui delictis, sufficit mihi pro memet ipso et peccatis meis reddere rationem. Quid mihi necesse est etiam pro populi peccatis ostcntari? et ostentari contra solem, ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari? Sed fortassis etiam sit 1) aliquis in hoc arcanus et reconditus sensus, qui plus aliquid doceat, quam communis haec habere videtur expositio. Fortassis eniin referri2) et hoc potest ad illos principes populi, de quibus paulo superius diximus. Venient enim angeli ad judicium nobiscum, et stabunt pro nobis ante solem justitiae, ne forte aliquid etiam ex ipsis causae fuerit, quod nos deliquimus, ne forte minus erga nos operis et laboris expenderint, quo nos a peccatorum labe revocarent, 3) Nisi enim esset etiam aliquid in ipsis, quod in causa nostri culpandum videretur, nunquam diceret sermo Scripturat ad angelum illius, vel illius ecclesiae, quia habes, verbi gratia, quosdam tenentes doctrinam Balaam, vel quia dereliquisti caritatem tuam pristinam, vel patientiam tuam, vel alia hujusmodi, quae jam superius memoravimus, pro quibus in Apocalypsi “) angeli uniuscujusque

1) Edd. Merlini: est.

2) Edd. Merlini: referre et haec potest etc.
3) Ed. Ruaei sola: revocarint.

4) Cfr. Apocal. II. III.

[ocr errors]

ecclesiae culpantur. Si enim mercedem sperat angelus, verbi gratia, qui me consignatum accepit a Deo, pro iis, quae bene gessi, certum est, quia et culpari sperabit pro iis, quae a me non bene gesta sunt. Et ideo ostentari dicuntur contra solem, procul dubio ut appareat, utrum pro mea inobedientia, an per illius negligentiam peccata commissa sint, per quae Beelphegor, sive cuilibet alii idolo pro qualitate scilicet peccandi consecrarer. 1) Quod si princeps meus, angelum dico, qui mihi est consignatus, non defuit, sed commonuit de bonis, et locutus est in corde meo, in eo duntaxat, in quo me conscientia revocabat a peccato, sed ego contemtis ejus monitis, et spreto conscientiae retinaculo praeceps in peccata prorui, duplicabitur mihi poena, vel pro contemtu monitoris, vel pro facinore commissi. Nec mireris sane, si angelos dicimus venire cum hominibus ad judicium, cum Scriptura dicat, quia,,ipse 2) Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi, et cum principibus ejus." Ostentantur ergo principes, et si in illis culpa est, desinit ira Dei a populo. Debet nobis et acrior esse sollicitudo actuum nostrorum, scientibus, quod non solum nos ante tribunal Dei pro actibus nostris stabimus, sed angeli pro nobis ad judicium deducentur tanquam principes et duces nostri. Propterea. enim et Scriptura dicit: „obedite 3) praepositis vestris, et obtemperate iis in omnibus. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri."

5. Post haec refertur, quia, cum vidisset Finees filius Eleazar, filii Aaron sacerdotis, Israelitem quendam introisse ad mulierem Madianitidem, rapto siromaste in manu sua ingressus sit prostibulum, et utrumque per

1) Edd. Merlini: consecraretur.

2) Jesai. III, 14. 3) Hebr. XIII, 17. ORIGENIS OPERA. TOM. X.

17

« PoprzedniaDalej »