Obrazy na stronie
PDF
ePub

,,per domos familiarum suarum:" in graeco idem sermo positus est, quem et ibi Apostolus dicit, ubi ait: „,hujus 1) rei gratia curvo genua mea ad patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur." Quas ergo hic Paulus paternitates dicit, ibi familias posuit latinus interpres, sed unus atque idem sermo habetur in graeco. Istae sunt ergo paternitates, vel familiae, quas Paulus quidem jam ostendit in coelis, Moses autem sub figuris adhuc legalibus describit in terris: secundum quas incedere nos monet, ut possimus coelestibus paternitatibus sociari. Sunt enim, ut Paulus superius pronunciavit, sive familiae istae dicendae sunt, sive paternitates in coelo, ex quibus forte est et illa, quam in alio loco nominat idem Paulus ecclesiam 2) primitivorum adscriptam in coelis, cui nos eveniet sociari, si secundum ordinem incedamus, et omnia secundum ordinem geramus. Si nihil inordinatum, nihil inquietum, nihil inhonestum inveniatur in nobis, tunc et sicut firmamentum resplendebimus, et sicut stellae vel 3) sol ipse refulgebimus in regno Dei, per Christum Jesum *) Dominum nostrum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

[ocr errors]

1) Ephes. III, 14. 15.

2) Hebr. XII, 23.

3) Ed. Ruaei sola: et sol ipse.

*) Desideratur „Jesum" in ed. Ruaci.

[blocks in formation]

De eo, quod scriptum est: „ego ') assumsi Levitas de medio filiorum Israel 2) pro omni primogenito, qui adaperit vulvain," et reliqua.

1. Scriptum est de manna, quia secundum tempus illud si quis id ita assumsisset, 3) ut praeceperat Deus, nutriretur ex eo: si quis vero contra praeceptum Dei, et contra statutum divinitus modum voluisset assumere, non frueretur co, ut vitali cibo, sed vermes ebullirent ex eo. Et ita fiebat, ut una atque eadem species mannae aliis quidem vermes, et putredines generaret, aliis vero salubrem cibum conferret, et vitae necessarium. Igitur et nostrum manna verbum Dei est, et apud nos ergo sermo Dei aliis efficitur ad salutem, aliis cedit ad poenam. Et propter hoc arbitror, quod ipse Dominus et Salvator, qui est vivum Dei verbum, dicebat: „in 4) judicium ego veni in hunc mundum, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant." Quanto melius. esset nonnullis omnino nec audire verbum Dei, quam audire cum malitia, vel audire cum hypocrisi. Melius autem dicimus ad comparationem malorum. Vere autem melius, et vere rectius, ac perfectius est, ut, qui audit verbum Dei, audiat corde bono et simplici, audiat corde recto et parato, ut quasi in terra bona fructificet, et crescat. Haec in praefatione diximus propter nonnullos eorum, qui ad audiendum non simplici, nec fideli mente conveniunt. De quibusdam dico catechumenis, quibus fortasse nonnulli etiam eorum, qui jam baptismum consecuti sunt, sociantur.

1) Num. III, 12. seqq.

2) Edd. Merlini: Israel: et pro omni etc.

3) Edd. Merlini: sumsisset.

4) Ev. Joann. IX, 39.

neque omnes,

,,Non 1) enim omnes, qui ex Israel, ii sunt Israelitae:" qui loti sunt aqua, continuo etiam sancto Spiritu loti sunt: sicut e contrario non omnes, qui in catechumenis numerantur, alieni sunt, et expertes Spiritus sancti. Invenio enim in seripturis divinis nonnullos catechumenorum dignos habitos Spiritu sancto, et alios accepto baptismo indignos fuisse sancti Spiritus gratia. Cornelius catechumenus erat, et antequam ad aquam veniret, meruit accipere Spiritum sanctum. Simon bapti

smum acceperat, sed quoniam cum hypocrisi accessit ad gratiam, repudiatur a dono Spiritus sancti. Nolo dubites et nunc esse in populo catechumenorum aliquos Cornelios, ad quos dici possit, quia misericordiae et orationes tuae adscenderunt in 3) coelum; et rursum in populo fidelium esse aliquos Simones, quibus confidenter dicendum sit:,,04) plene omni dolo et fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae." Haec ego ad correptionem mei ipsius loquor, non solum auditorum. Unus enim et ego sum ex iis, qui audiunt verbum Dei.

2. Sed audiamus jam quid sermo divinus loquatur ad Mosen. „Et') locutus est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: ecce, ego assumsi Levitas de medio filiorum Israel, pro omni primogenito, qui adaperit vulvam ex filiis Israel: redemtiones eorum erunt, et erunt mihi Levitae. Meum est enim omne primogenitum. Ex die, qua percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel: ab homine usque ad pecus meum erit, ego Dominus." Levitae assumuntur pro primogenitis, cum utique non sint primogeniti. Levi enim tertius nascitur ex Lia. Primus namque

R.

[ocr errors]

1) Rom. IX, 6. 2) Cfr. Act. X.

3) Codd. Ebroicensis et Turonensis: „,ad Dominum." Edd. Merlini: „,ad coelum."

4) Act. XIII, 10. 5) Num. III, 11. 12. 13.

est Ruben: Simeon secundus, tertius Levi: et assumuntur in primogenitos ii, qui natura non sunt primogeniti. Numquid haec in lege Dei otiose scripta esse credendum est? An illud edocet nos, quod apud Deum non illi primogeniti habeantur, qui corporea nativitate praecedunt, sed ii, quos proposito mentis inspecto, Deus ipse in ordinem primitivorum judicat assumendos? Sic enim apud Deum Jacob) posterior natu primogenitus judicatus est, et benedictiones primitivatus 2) procurata 3) divinitus parentis caecitate suscepit. Ex proposito etenim cordis, quod Deo patuit, etiam priusquam in hoc mundo nascerentur, aut aliquid agerent boni vel mali, pronuntiat Dominus de iis, quia „Jacob 4) dilexi, Esau autem odio habui.“ Filii ergo Levi primogeniti quidem non sunt secundum carnem, sed pro primogenitis assumuntur: ut sit amplius aliquid pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci.,,Ecce, 5) inquit, assumsi Levitas ex medio filiorum Israel." Die simpliciter: assumsi Levitas ex filiis Israel. Quid est quod addis, et de medio filiorum Israel? De quo medio? Tertius est Levi, ut supra diximus, inter filios Israel. De quo ergo medio assumantur Levitae, cuperem scire. Invenio in Scripturis beatam illam Sunamitidem, quae aluerat aliquando prophetam, respondentem cum fiducia regi Israel, volenti sibi aliquid conferre beneficii, et dicentem:,,in 7) medio populi mei ego habito." Amplius autem, et magnificentius in Evangelio video scriptum de Domino et Salvatore nostro, di

[ocr errors]

1) Cfr. Genes. XXVI. XXVII.

2) Codd. Ebroicensis, Turonensis et Bellovacensis: "primitivas." R.

3) Cod. sancti Theodorici: procurante divinitate parentis caecitate" etc. R.

4) Malach. I, 2. 3. 5) Num. III, 12.

6) Edd. Merlini: Sunamitem.

7) II Regg. IV, 13. (IV Regg.)

cente Joanne: „medius 1) vestrum stat, quem vos nescitis." Puto ergo eum, qui nunquam declinaverit ad dextram, neque ad sinistram, dici posse medium stare, qui2) „peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus." Et ideo ille quidem, quia semper stat, medius stare dicitur. Si quis vero imitator ejus est, sicut omnes sancti, et illa beata mulier, cujus superius fecimus mentionem, stare quidem non dicitur. Non enim potest fieri, ut non aliquando, aut ad dextram quis inclinatus sit, aut ad sinistram.,,Nemo 3) enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus." Habitare tamen dicitur in medio populi: et Levitae ergo assumuntur de medio filiorum Israel. Levitae sunt enim, qui non cognoverunt dextram, et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri, nec matri. Et tu ergo si veniente tentatione, si veniente ira peccati non inclineris ad dexteram, neque ad sinistram, nec 4) praevaricatus fueris legem Dei, sed stes in medio fixus et stabilis, et non inclineris, neque curves genua tua peccato, nec pecudis caput, id est, stultitiae sequaris imaginem, assumeris de medio filiorum Israel, et in primitivorum numero collocaberis. Haec pro eo, quod scriptum est: „,et 5) assumam Levitas de medio filiorum Israel."

3. Verum, si videtur, recurramus adhuc ad ipsum ordinem historiae, qui refertur in Numeris, et ex ipso mysterium primitivorum, ubi vel quomodo requiri debeat, contemplemur. Igitur recenseamus attentius, quomodo distribuuntur duodecim tribus per ternas in quatuor partes, et per singulas quasque coeli plagas certa statione considunt: et inveniemus Judam quidem ab oriente stą

1) Ev. Joann. I, 26.

3) Job. XIV, 4. 5.

2) I Petr. II, 22.

4) Edd. Merlini: nec praevaricaveris legem etc.
5) Num. III, 12.

« PoprzedniaDalej »