Obrazy na stronie
PDF
ePub

rint, et ex voluntatis motibus coalescere, atque, ut ita dicam, ubi caput coeperint de vulva animae proferre perniciosa desideria maligni spiritus inspiratione concepta, arripiat statim et elidat ad petram: id est, adducat ad Christum, ut in conspectu tremendi judicii ejus posita exolescant, et pereant? Haec dicta sunt nobis de generali fornicatione, quae species habet plurimas: quarum una est haec, quae in consuetudine ob corporale stuprum fornicatio nominatur. Ego vero legens Apostolum, cum venissem ad eum locum, in quo dicit: „qui ') se jungit Domino, unus spiritus est:" et: „qui 2) se jungit meretrici, unum corpus est:" quaerebam, si est aliquid aliud medium praeter hoc, ut aut Domino quis jungatur, aut meretrici et pro viribus meis discutiens, profundum satis et reconditum in iis verbis intuebar Apostoli sensum, qui ita definierit, quod omnis anima aut Domino conjuncta sit, aut meretrici: et intellexi, quod Dominum quidem dixerit virtutes, quae Christus est, id est verbum, sapientiam, veritatem, justitiam, ceteraque hujusmodi: meretricem vero omnes e contrario malitiae species. Hoc etiam apud Salomonem dici intelligo in eo, quod ait de meretrice, quia per 3) fenestras prospicit in plateas, et si quem viderit insipientium adolescentulorum, et inopem sensuum, transeuntem juxta angulos domus suae, et loquentem in tenebris vespertinis, cum silentium fuerit nocturnum, vel caligo noctis: mulier autem occurrit ei, habens speciem meretricis, quae facit juvenum evolare corda." Haec ergo, quae dicitur meretrix, ipsa est malitia: et qui se junxerit huic meretrici, unum corpus malitiae efficitur. Sicut ergo, qui se jungit Christo Domino, jungit se sapientiae, jungit se justitiae, jungit se

1) I Cor. VI, 17.
3) Prov. VII, 6—10.

2) I Cor. VI, 16.

pietati, et veritati, et cum his ') omnibus unus efficitur spiritus: ita et qui se jungit huic meretrici, jungit se impudicitiae, impietati, iniquitati, mendacio, et simul omnibus peccatorum malis, cum quibus unum corpus efficitur.

3. Verumtamen ,, applicuit 2) Israel in Sattin." In interpretatione Hebraicorum nominum Sattin invenimus in lingua nostra responsionem, vel refutationem dici. Applicuit ergo Israel ad responsionem, vel refutationem. Non bene applicuit. Vide denique, quid incurrerit 3) in hac positus mansione. Fornicatus est cum mulieribus Madianitarum, et refutatus est a Deo: quia non solum fornicatus, sed et idolis gentium consecratus est, et comedit ex iis, quae fuerant idolis immolata, quae utique exsecrabilia sunt apud 1) Deum. Qui enim consensus templo Dei cum idolis? Verum ego etiam de iis, quae Apostolus Paulus ) ad Corinthios scribit, dicens:,,si®) quis autem viderit scientiam habentem in idolio recumbere, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum immolata?" valde miratus sum. Videtur enim non tam rem ipsam gravem pronuntiare, quam illius offensam, qui haec videns simili provocatur exemplo, cum non simili scientia muniatur, ita ut ostendat eum, qui habens scientiam recumbit in idolio, non tam sui, quam alterius damni effici reum. Sed vide, ne

forte non hoc solum fiebat apud Corinthios, ut in idolio recumberent, et immolata idolis manducarent. Sed forte, quoniam studiosi literarum Graecarum homines erant, et amatores philosophiae, desiderio adhuc studiorum vete

') Edd. Merlini: iis.

2) Num. XXV, 1.

3) Ed. Ruaei sola: incurrit.
4) Ed. Ruaei sola: ad Deum.

5) Desideratur „Paulus" in ed. Ruaei.
6) I Cor. VIII, 10.

rum tenebantur, et philosophorum dogmata, quasi idolis immolata edebant: quae tamen laedere fortasse non poterant eos, qui plenam scientiam veritatis acceperant. Hi autem, qui in Christo minus eruditionis habebant, si imitarentur eos legentes talia, et illis adhuc studiis operam dantes, vulnerari poterant, et diversorum dogmatum variis erroribus implicari. Sic ergo fiebat, ut laederetur alius, unde is, qui habebat plenam scientiam veritatis, laedi non poterat. Sed quoniam caritas non requirit '), quod sibi utile est, sed quod multis, observare 2) oportet talem verbi capere cibum, qui non solum nos aedificet et delectet, sed et qui videntes non offendat, aut laedat. Est ergo non solum in cibis idolis immolatum, sed et in verbis. Ego puto, quia, sicut omnis sermo, qui pietatem, et justitiam, et veritatem docet, Deo consecratus est, et Deo immolatus: ita et omnis sermo, qui ad impudicitiam, vel injustitiam, vel impietatem respicit, idolis immolatus sit, et qui eum recipit, quasi idolis immolata manducet. Manducavit ergo populus de sacrificiis eorum, et adoraverunt idola eorum. Non solum manducaverunt, sed et adoraverunt. Vide ordinem mali: servos Domini prima concupiscentia, inde ventris ingluvies, postrema captivavit impietas. Impietatis autem merces exsolvitur fornicatio. Si relegas, quae scripta sunt de Salomone, invenies eum, et quidem cum esset sapientissimus, multis mulieribus inclinasse latera sua, cum lex Dei dicat:,,non 3) multiplicabis tibi mulieres, ne forte fornicari te faciant a Deo tuo." Ille ergo cum esset sapientissimus, et ingentis apud Deum meriti, tamen quia se tradidit multis mulieribus, deceptus est. Ego puto, quod multae mulieres, multa dogmata et multarum gen

') Edd. Merlini: quaerit.

2) Edd. Merlini: observari.

3) Deut. XVII, 17. coll. LXX. virorum versione.

tium diversae philosophiae nominentur. Quae cum singula agnoscere, et perscrutari utpote et scientissimus et sapientissimus voluisset, semet ipsum intra legis divinaé regulam tenere non potuit. Decepit eum Moabitica philosophia, et persuasit, ut idolo Moabitico immolaret, similiter et Ammonitarum 1), sed et reliquarum gentium, quarum mulieres dicitur recepisse, et aedificasse templa, vel immolasse idolis earum. Grande est ergo et vere opus Dei, tamen multis dogmatibus quasi mulieribus misceri, nec tamen a veritatis regula declinare, sed constanter dicere: sexaginta 2) sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae, quarum non est numerus: una tamen est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, una est genitricis suae. Sed isti adoraverunt idola, et consecrati sunt Beelphegor. Beelphegor idoli nomen est, quod apud Madianitas praecipue a mulieribus colebatur. In hujus ergo idoli mysteriis consecratus est Israel. Interpretationem nominis ipsius cum requireremus attentius inter Hebraea nomina, hoc tantum invenimus scriptum, quia Beclphegor species sit turpitudinis. Noluit tamen declarare, quae vel qualis species, vel cujus esset turpitudinis, honestati credo consulens, qui interpretatus est, uti ne auditum pollueret audientium. Igitur cum multae sint turpitudinum species, una quaedam ex pluribus turpitudinis species Beelphegor appellatur. Unde sciendum est, quod omnis, qui aliquid turpe committit, et in aliquam speciem turpitudinis declinat, Beelphegor Madianitarum daemonio consecratur. Sed et per singula peccata, quae committimus, maxime si jam non subreptione aliqua, sed studio affectuque peccamus, illi sine dubio daemoni, cui peccatum illud, quod commisimus, inoperari curae est, consecramur. Et fortasse con

1) Edd. Merlini: Amanitarum.

2) Cfr. Cantic. VI, 7.8. coll. I Regg. XI, 1. (III Regg.)

tinget nobis tot daemonibus esse consecratos, quot peccata committimus, et in singulis quibusque delictis velut mysteria illius, aut illius idoli suscipimus. Et fortasse propter hoc dicebat Apostolus: „jam ') enim mysterium iniquitatis operatur." Circumeunt ergo spiritus maligni, et quaerunt, quomodo unumquemque decipiant, et per illecebram peccati mysteriis consecrent, et neque sentientem, neque intelligentem, verbi causa, per fornicationis peccatum introducunt ad daemonium Madianitarum, et consecrant Beelphegor, consecrant turpitudini. Similiter et per alia peccata, ut diximus, aliis daemonibus homines consecrantur. Sed tu observa diligentius, quod scriptum est, et sta in viis, et interroga, quae sint viae Domini aeternae, et quae sit via bona, et incede in ea, et non accedas ad januas domus malitiae. Sed si senseris malignum spiritum loqui in corde tuo, ut te ducat ad aliquod opus peccati, intellige, quia te ducere vult, ut consecret te alicui daemoni. Ducere te vult, ut suscipias mysteria diabolica, mysteria iniquitatis. Et hoc esse puto, quod scribit Apostolus: cum 2) autem gentes essetis, idolorum forma euntes, prout ducebamini." A quo, vel a quibus ducebamini? A spiritibus nempe malignis ducebamini ad opera peccatorum. Haec audiens vigilans quisque auditor dicet fortasse: quid ergo faciemus? Si circumeunt spiritus maligni unumquemque nostrum, et ducunt, ac pertrahunt ad peccatum: nemo autem alius est, qui ad justitiam trahat, qui invitet et ducat ad pudicitiam, ad pietatem: quomodo non videbitur ad pereundum quidem lata via patere, ad salutem vero nusquam ullus aditus dari? Imo vero adverte diligentius, si potes, et aperto cordis oculo interiora mecum considera mysteria: et videbis, quanto major in secretis salutis nostrae cura geratur, quam facultas ad decipiendum praebeatur.

[ocr errors]

1) II Thess. II, 7. 2) I Cor. XII, 2.

« PoprzedniaDalej »