Obrazy na stronie
PDF
ePub

in lasciviam, et ad decipiendum proba existit improbitas. Pro nefas, vix prohibetur libido legum minis, vix gladii terrore reprimitur! Quid sceleris non perpetret, ubi facinore suo placituram se mulier regi credidit, et salutem patriae quaesituram? Captivantur ergo Israelitae, non ferro, sed luxu, nec virtute, sed libidine, et fornicantur in mulieres Madianitidas 1), et ira Dei insurgit super eos. Sunt quidem in iis et mystica quaedam, atque interioris intelligentiae secreta: sed nos primo ipse historiae textus aedificet, ut discamus ex hoc, quoniam adversus 2) nos militat fornicatio, adversus nos jaculantur tela luxuriae. Sed si nobis non desint arma, quibus nos armari jubet Apostolus, hujusmodi jacula nos terebrare non poterunt, si3) sit nobis lorica justitiae, si habeamus galeam salutis, et gladium spiritus, super 4) omnia scutum fidei, et calceati simus pedes in praeparatione Evangelii pacis. Ista sunt arma, quae nos defendunt in hujusmodi bellis. Si autem talia arma projicimus, statim locum) diabolico vulneri damus, et captivos nos ducit omnis daemonum chorus: atque ob hoc ira Dei insurget 6) super nos, et non solum in praesenti saeculo puniemur, verum etiam in futuro. Quod ergo facit nos vincere in iis proeliis, quae adversum nos diabolus commovet, pudicitia est, et justitia, et prudentia, et pietas, ceteraeque virtutes. Quae autem faciunt nos vinci, luxuria est, et libido, avaritia et impietas, omnisqne malitia. Haec ergo sunt, quae nos historiae textus edocuit. Verum quoniam Joannes in re

1) Edd. Merlini: Madianitas.

2) Desiderantur verba: „adversus nos militat fornicatio, in sola ed. Ruaei.

3) Cfr. Ephes. VI, 13-17.

*) Edd. Merlini: et super.

5) Cod. S. Theodorici Rhemensis:,,locum diabolo vulneris damus." R.

6) Ed. Ruaci sola: insurgit.

velatione sua ea, quae in lege secundum historiam scripta sunt, adducit ad mysteria divina, et sacramenta quaedam in iis edocet contineri, necessarium videtur etiam secundum id, quod ille sensit, nos quoque ab illo datam expositionis regulam sequi, et primo memorare ea, quae ad angelum ecclesiae cujusdam scribens dicit: „, habes 1) ibi quosdam, qui tenent doctrinam Balaam, qui docuit Balach mittere scandalum in conspectu filiorum Israel, ut manducarent immolata idolis, et fornicarentur." Ergo temporibus Joannis Apostoli erant quidam in ecclesia illa, ad quam scribebat, docentes doctrinam Balaam. Putasne ita accipiendum est, quod fuerint in illis diebus, qui dicerent se docere ea, quae Balaam docuit, et qui profiterentur se dogmatum et traditionum illius esse doctores? An illud potius debemus advertere, quod si quis faciat opus, quod fecit Balaam, is doctrinam Balaam docere videatur? Sicut et de doctrina Jezabel 2) in eadem revelatione memoratur, non quod 3) aliquis ex discipulis Jezabel doceat, quae illa tradiderit, sed quod si quis, verbi causa, aut prophetas Dei persequatur, ut illa fecit, aut ad idola aliquos decipiat, vel falsis circumscriptionibus perimat innocentes, iste Jezabel dicetur tenere doctrinam. Si ergo aliquis malis consiliis scandalum generet populo Dei, et offensionem divinam, atque iracundiam coelestem provocet plebi, vel idolorum sacrificiis communicando, vel stupris aut libidini serviendo, hic doctrinam Balaam tenere dicendus est. Est ergo exsecrabilis corporis etiam fornicatio. Quid enim ita exsecrabile, quam templum Dei violare, ac tollere 4) membra Christi, et facere membra meretricis?

1) Apocal. II, 14. Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. 242. not. 2. „,habes ibi quosdam, qui tenent" etc. 2) Edd. Merlini constanter: Hiezabel.

3) Edd. Merlini: quo.
*) Cfr. 1 Cor. VI, 15.

2. Multo tamen magis exsecrabilis est generalis illa fornicatio, in qua omne genus peccati pariter continetur. Generalis autem fornicatio dicitur, cum anima, quae in consortium Verbi Dei adscita est, et matrimonio ejus quodammodo sociata, ab ullo alieno scilicet, et adversario illius viri, qui eam sibi despondit in fide, corrumpitur, et violatur. Est ergo sponsus et vir animae mundae et pudicae, Verbum Dei, qui est Christus Dominus, sicut et Apostolus dicit: „volo ') autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere, Christo. Timeo autem, ne forte, sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quae est in Christo Jesu." Donec igitur anima adhaeret sponso suo, et audit verbum ejus, et ipsum complectitur, sine dubio ab ipso semen suscipit verbi; et sicut ille dixit:,,de 2) timore tuo, Domine, in utero concepi:" ita et haec dicit: de verbo tuo, Domine, in ventre concepi, et parturivi, et spiritum salutis tuae feci super terras. Si ergo sic de Christo concepit anima, fecit filios, pro quibus dicatur ad eam, quia ,,salva 3) erit per filiorum procreationem, si permanserit in fide, et caritate, et sanctitate, cum sobrietate," etiamsi prius sicut Eva seducta fuisse anima videatur. Est itaque vere beata soboles, ubi concubitus factus fuerit animae cum Verbo Dei, et ubi complexus ad invicem dederint. Inde nascetur generosa progenies, inde pudicitia orietur, inde justitia, inde patientia, inde mansuetudo, et caritas, atque omnium virtutum proles veneranda succedet. Quod si infelix anima divini verbi dereliquerit sancta connubia, et in adulterinos se complexus diaboli, aliorumque daemonum illecebris deceptam tradiderit, generabit sine dubio etiam inde filios, sed illos, de quibus scriptum est: ,,filii 4) autem adulterorum imperfecti erunt, et ex iniquo

1) II Cor. XI, 2. 3.
3) I Tim. II, 15.

2) Jesai. XXVI, 18.
4) Sap. Salom. III, 16.

concubitu semen exterminabitur." Omnia ergo peccata filii sunt adulterii, et filii fornicationis. Unde et ostenditur, quod per singula quaeque, quae gerimus, parit anima nostra, et generat filios, sensus scilicet et opera quae gerit. Et si quidem secundum legem est, quod gerit, et secundum verbum Dei, spiritum parit salutis, et propterea salvabitur per filiorum generationem, et isti sunt filii, de quibus propheta dicit: „filii') tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae." Si vero, quod agit, contra legem est, et peccatum est, sine dubio ex conceptione contrarii spiritus malignam sobolem gignit. . Parit enim filios peccati. Et istae sunt maledictae generationes, in quibus a nonnullis sanctorum maledicitur 2) etiam dies, in quo nati sunt. Nunquam est ergo quando non pariat anima. Anima semper parit, semper generat filios. Sed illa quidem benedicta generatio est, quae de verbo Dei concepta generatur, et ista est filiorum generatio, per quam salva fiet. Si autem, ut diximus, ex contrario spiritu concipiat, certum est, quia pariat filios irae aptos ad interitum. Et forte ad utrasque istas generationes animae respicit illud, quod dictum est: ,, cum 3) enim

nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni vel mali, ut propositum Dei, quod secundum electionem factum est, maneat, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est:" ,,,,quia major serviet minori:"",sicut scriptum est:" »Jacob dilexi, Esau autem odio habui."" Istac enim tales generationes animae etiam, priusquam faciant boni aliquid, siquidem ex sancto spiritu generatae sunt, jam diliguntur. Si vero ex spiritu maligno, etiam priusquam opere impleant aliquid mali, hoc ipso tamen, quod hujus

1) Psalm. CXXVIII, 3. (CXXVII.)

2) Cfr. Job. III, 1. seqq. coll. Jerem. XX, 14.

3) Rom. IX, 11-13. coll. Genes. XXV, 23. et Malach. I, 2. 3.

modi voluntatem peperit anima, digne in ea odio habetur malae voluntatis exsecranda conceptio. Propterea fortassis in hujus sacramenti figura etiam Chanaam ') puer, antequam nasceretur, maledicitur. Cham namque peccaverat pater ejus: et prophetans Noe, cum unicuique filiorum suoram optima quaeque signaret, ubi ad Cham ventum est:,,maledictus, 2) inquit, Chanaam puer." Cham peccavit, et Chanaam progenies ejus maledicitur, et maledicta est. Et ideo acrius nobis intendendum est, et prospiciendum, ne forte generet aliquid anima, quod maledicto dignum sit, ut etiamsi nondum opere impleverit, in ipsa tamen voluntate et proposito ejus sit 3) hujusmodi maledicta progenies. Quod et si forte aliquando evenerit: quis enim invenietur facile, qui ab hujusmodi generatione, id est, peccandi voluntate habeatur immunis? si ergo acciderit tale aliquid, quid remedii detur, ex divinis voluminibus requiramus. ́ Invenimus ergo in psalmis de hoc scriptum: „,filia 4) Babylonis misera, beatus, qui retribuet ) tibi retributionem, quam retribuisti nobis! Beatus, qui tenebit et allidet parvulos ) tuos ad petram." Et si nondum aliquid operis gessit Babylonius in nobis iste conceptus, dum adhuc parvulus est, non miserearis ejus, nec parcas ei, sed statim interfice. Odibilis enim est: perime, occide elidens ad petram. Petra autem est Christus. Quis ergo tantus ac talis est, ut non exspectet omnino, usque quo crescat in eo Babylonia ') soboles, nec augeantur in eo opera confusionis, sed in primis statim initiis, ubi nasci coepe

') Edd. Merlini constanter: Chanaan.

2) Genes. IX, 25. 3) Edd. Merlini: erit.
4) Psalm. CXXXVII, 8. 9.

5) Edd. Merlini : retribuit.

6) Edd. Merlini: parvulos suos.
7) Edd. Merlini: Babyloniae.

« PoprzedniaDalej »