Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad memoriam in libro, et da in auribus Jesu: quia delens delebo memoriam Amalech de sub coelo. Et aedifi cavit Moses altare, et nominavit nomen ejus, Dominus refugium meum: et ait: quia in manu occulta Dominus expugnat Amalech a generatione in generationem." Intellige ex hoc evidentius, quid debeat intelligi Amalech, quem manu occulta, id est, invisibili expugnare dicitur Deus a generatione in generationem. Sed in Deuteronomio ita scriptum est: ,, memento,') quanta tibi fecerit Amalech in via, cum exisses de Aegypto, quomodo obstitit tibi in via, et excidit caudam tuam, omnes qui laborabant post te. Tu autem esuriebas et laborabas, et non timuisti Deum." Observa ergo in iis, quomodo Amalech obstitit Israel in via, sed tamen non potuit caput ejus abscindere, nisi caudam tantum: id est, eos potuit obtinere, qui retro positi erant, qui ultimi sequebantur, nec ea, quae retro erant, obliviscentes, extendebant se ad ea, quae in ante sunt. Et ideo puto, quia Dominus praecipiebat in Evangeliis dicens:,,nemo 2) mittens manum suam super aratrum, et retro respiciens, aptus est regno Dei." Et merito: si enim retro quis inventus fuerit in cauda, abscindet eum Amalech. Sed et aliam adhuc de Amalech historiam proferamus, ut, ex pluribus Scripturae locis clarius, quod quaerimus, advertatur. In primo Regnorum libro ait Samuel ad Saul: ,,misit 3) me Dominus ungere te regem super populum suum Israel, et nunc audi vocem verborum Domini. Haec dicit Dominus virtutum: recogitavi omnia, quae fecit Amalech adversum Israel, quomodo percussit eum in via, cum adscenderet ex Aegypto. Nunc ergo vadé, et percute Amalech, et anathematiza omnia, quaecunque

1) Deut. XXV, 17. 18. 2) Luc. IX, 62. 3) I Sam. XV, 1-11. coll. LXX. interpretum versione. (I Regg.)

habet, et non parcas, sed interfice omnes, a viro usque ad mulierem, et parvulos, et lactentes, et tauros, et greges ovium, et camelos, et asinos. Et praecepit Saul populo, et inspexit eos in Galaad ducenta millia peditum, et tria millia virorum ex Juda; et venit Saul ad civitatem Amalech, et insidias posuit in valle, et ait Saul ad Cineum: vade tu, et discede de medio Amalech, ne forte et tu adjiciaris) cum ipso. Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum adscenderent de terra Aegypti. Et discessit Cineus de medio Amalech, et percussit Saul Amalech, ab Evilat?) usque Sur, quae est contra faciem Aegypti. Et cepit Agag regem Amalech vivum, et omnem populum ejus anathematizavit in ore gladii. Et pepercit Saul et populus regi Agag, et servavit omne, quod bonum erat ex ovibus et bobus, sed et quae fecunda erant ex omnibus pecoribus bonis, et noluerunt ea exterminare, sed omne, quod fuit contemtibile et despectum, hoc anathematizaverunt. Et factus est sermo Domini ad Samuelem dicens: poenitet me, quia unxerim Saul in regem." Et hic ergo observa, quomodo Deus per prophetam regi Saul praecipit, ut expugnet Amalech, et non parcat cuiquam ex iis: et quoniam pepercit regi Amalech Agag, offensam incurrit inexpiabilem, ita ut eo usque permoveret Deum, ut contra, quam recipit illa natura, diceret: „poenitet3) me, quod unxi Saul in regem." Non ergo expedit nobis parcere illi, qui declinat populum, vel ablingit, et devorat: illi scilicet invisibili Amalech, qui volentibus adscendere de Aegypto, et de mundi hujus evadere tenebris, atque ad teṛram repromissionis adscendere, resistit in via, et impugnat nos:

[ocr errors]

1) Cod. Corbejensis: , adjiciaris." Libri editi (v. c. edd. M.): „dejiciaris." R.

2) Mss.,,Evilat." Libri editi (v. c. edd. M.): „Ejula.“ R. 3) I Sam. XV, 11. (I Regg.)

et si invenerit nos lassos ac defessos, et retro respicientes, atque in ultimis et in cauda positos, abscindit nos et perimit. Et ideo tendendum') semper in ante est, et ad priora 2) festinandum, imo et in verticem montis adscendendum, et semper levandae sunt in orationibus ad coelum manus, ut ita demum vincatur Amalech et cadat. Vis autem scire, quoniam non transitur ad terram sanctam, neque pervenitur ad regnum, nisi prius vincatur Amalech? David cum multa bella gessisset, et contra Allophylos fuissent ei acerrimi frequentesque conflictus, non tamen scribitur obtinuisse regnum, nisi prius edomuisset Amalech. Ait enim Scriptura: „,et3) regressus est-David, posteaquam cecidit Amalech, et suscepit regnum Saul:" cum tamen ipse Amalech describatur multas prius strages fecisse in populo Israel, et urbes eorum incendisse quam plurimas. Vere enim ante adventum veri David, illius, qui natus est ex semine David secundum carnem, multas strages spirituales Amalechitae, quae sunt contrariae virtutes, fecerunt in populo Israel. Sed et ipsius David captivarunt, inquit *), duas uxores. Judaeum puto primum, et secundum Gentilem populum dici: et Judaeos enim et Gentiles omnes constat sub peccato fuisse conclusos. Sed non in his rerum exitus mansit. Adveniens enim David audi quid faciat. Et invenit, inquit, David dispersos Amalechitas „manducañtes3) et bibentes, et exsultantes pro praeda, quam abstulerant: et cecidit, inquit, eos a prima nocte usque ad 6) vesperam in crastinum." Et post hanc caedem Amalechitarum regressus suscepit regnum.

1) Ed. Ruaei sola: tentandum.

2) Ed. Ruaei sola: propria.

3) II Sam. I, 1. coll. LXX. virorum versione. (1 Regg.) 4) I Sam. XXX, 5. (I Regg.)

5) I Sam. XXX, 16. 17. (I Regg.)

*) Deest „ad“ in edd. M.

2. Hunc ergo Amalech videns Balaam filius Beor, homo vere videns, et audiens verba Dei, qui scit scientiam excelsi, et visiones Dei videt, accepta parabola sua, sicut et in prioribus visionibus scriptum est, ait: „initium1) gentium Amalech, et semen eorum peribit." Quod ait: „initium gentium Amalech:" certum est, quia nullo pacto ad illum, qui tunc erat in carne Amalech, referri possit: neque enim primus erat antiquitatis origine: sed ad invisibilem Amalech melius refertur, qui a declinando populos a Deo, et faciendo Gentiles ex Dei cultoribus, Amalech nominatur. Et ideo recte initium gentium dicitur, quasi talis quaedam virtus contraria, quae prima initium dederit, ut homines Gentiles fierent, mutando „gloriam2) incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et pecudum, et serpentium," et serviendo creaturae 3) potius quam creatori." Sicut enim in populo Dei scriptum est initium Christus, sic e contrario in populo, qui declinat a Deo, et Gentilis efficitur, initium est Amalech. „Et1) semen eorum peribit." Semen eorum est persuasio, et doctrina, qua docuerunt homines declinare a Deo. Istud ergo semen malum, et doctrina pessima, non ipsi, in quibus seminatum est, peribunt. Ipsi enim cum conversi ingemuerint, salvi erunt. Et vide, si non talis expositio etiam illis convenienter obsistet, qui Deum legis velut duritiae et crudelitatis accusant, qui non solum gentem Amalech, sed et semen ejus pronuntiet periturum: cum gens quidem ad spirituales nequitias referatur, semen vero ejus doctrina superstitionum Gentilium, et cultus idolorum, atque omnis secta, quae a Deo populum declinare suadet, exponatur.

[ocr errors]

3. Commemorat autem prophetia post Amalech Ci

1) Num. XXIV, 20.
3) Rom. 1, 25.

-2) Rom. I, 23.

4) Num. XXIV, 20.

[ocr errors]

neum, dicens: „,et 1) videns Cineum, assumens `parabolam suam dixit: valida habitatio tua; etsi posueris in petra nidum tuum, etsi fuerit tibi Beor nidus astutiae, Assyrii captivum te ducent." Videtur mihi, quod Cineum non valde culpabiliter nominet. Ipse est enim, cui et in superioribus dicebat Saul: „discede 2) de medio Amalech, et non percutiam te: quia tu fecisti misericordiam in Israel, cum adscenderet de Aegypto." De hoc ergo et nunc dicitur, quia valida sit habitatio ejus, si ponat nidum suum in petra. Petra Christus est. Si ergo ponat nidum suum in petra, valida est habitatio ejus, si tamen non fiat ei Beor nidus astutiae. Beor pater est Balaam, qui potest accipi in persona haereticorum: ut hoc dici videatur, quod salves possit esse Cineus, si ponat in petra nidum suum, hoc est, si3) in Christo collocet spem suam, et non eum haereticorum circumdet et circumscribat astutia. Nam si hoc fuerit, nihil ei proderit, quod in petra, qui est Christus, collocatus videtur. Ab Assyriis enim captivus ducetur, malignis scilicet virtutibus, quae eos captivos ducunt, et in potestatem accipiunt, quos haereticus error involverit. Videtur sane secundum hanc expositionem, quam de Cineo edidimus,,,et" conjunctio interturbare sensum. Sed sciendum est, quod vernaculum est Hebraeae linguae, „et“ conjunctione frequenter uti, ita ut interdum abundet, et in non necessariis, ut in nostra apparet lingua, videatur inserta: quod utique cum venia accipiendum est. Habet enim unaquaeque lingua aliquid proprietatis, quod apud alias linguas vitiosum videatur. Et hic ergo, „et" conjunctio quasi abundans habenda est, et superflua, Caveat ergo Cineus, qui interpretatur pos

1) Num. XXIV, 21. 22.

2) I Sam. XV, 6. coll. LXX. virorum versione. (I Regg.)

3) Deest,,si" in ed. Ruaei.

« PoprzedniaDalej »