Obrazy na stronie
PDF
ePub

ventu, inquit, Christi etiam ipse hereditas ejus erit: hoc est, recipietur ad fidem, nec excludetur ab hereditate Christi. Si vero spiritualiter advertamus, Edom caro intelligitur, quae adversatur spiritui, et est inimica. In adventu autem Christi, cum subjecta fuerit caro spiritui, per resurrectionis spem etiam ipsa ad hereditatem veniet. Non enim sola anima, sed et caro, quae aliquando fuerat1) inimica, per obedientiam spiritus consors futurae hereditatis exsistet. „Et 2) Israel fecit in virtutem.“ Hoc est, quod dicit, quia tunc Edom, vel Esau, hoc est, carnis natura in hereditatis societatem vocabitur, cum Israel, anima videlicet facta fuerit in virtutem, et decenter fuerit repleta virtutibus. Si enim anima non veniat ad virtutes, sed in ignavia perseveret, nec caro ad hereditatem veniet, sed ad judicium illius, qui potest 3) animam, et corpus perdere in gehennam. „Et 4) exsurget ex Jacob, et perdet liberatum de civitate." Ille, inquit, qui exsurgit ut stella ex Jacob, perdet liberatum de civitate. Non in hoc solum, sed in omni pene prophetico stilo quae dicuntur, involuto satis et obscuro sermone dicuntur. Non enim placuit sancto Spiritui, qui de iis scribi voluit, ut palam haec et pedibus, ut ita dicam, imperitorum conculcanda ponerentur: sed ita providit, ut cum publice haberi videantur, sermonum tamen obscuritate recondita in arcanis, et in secretis obtecta serventur. Et nunc ergo quod ait:,,perdet 5) liberatum de civitate:" nisi ad consuetudinem propheticam respicias, de qua dicitur, omnis 6) prophetia non potest propria absolutione constare, valde difficilis videbitur intellectus. hoc modo poterit explanari.

[blocks in formation]

Videamus tamen, si forte Civitatem hic mundum in

Edd. Merlini: in virtute.
4) Num. XXIV, 19.
6) Cfr. II Petr. I, 20.

telligamus, sicut et in Evangeliis dicitur ) de luxorioso filio, qui dilapidavit substantiam patris: quia accessit, inquit, ad quendam primarium civitatis in regione illa: a quo receptus, in agrum mittitur porcos pascere. Et haec ergo civitas, cujus ille primarius erat, mundus hic intelligitur. Igitur de hac civitate liberatum, hoc est, quem liberat Christus de hoc mundo, perdit eum. Dicit enim, quia,,qui 2) perdet animam suam propter me, salvam faciet eam. Salutari ergo perditione perdit Jesus eum, quem de hujus mundi civitate liberaverit. Et nos itaque si ad salutem venire volumus, et de hoc mundo liberari, perdere debemus animas nostras perditione utili, et necessaria. Perdit enim animam secundum Christum, qui desideria ejus refrenat, qui cupiditates ejus resecat, qui luxuriam ejus resolutionemque castigat, et in nullo prorsus facit voluntatem suam, sed voluntatem Dei: et per haec perire dicitur anima. Periit namque vita ejus prior, et incipit novam vitam, quae in Christo est, ducere. Simile autem huic dicto etiam illud est:,,si 3) commorimur, et convivemus." Et illud: „,si 4) autem mortui estis ab elementis hujus mundi, quomodo velut viventes in hoc mundo decernitis?" Necessario ergo etiam in") his declaratur, quia perdidit animam suam in hoc mundo, qui cum Christo moritur: et qui hic eam perdiderit, inveniet eam ibi sine dubio, ubi dicit Apostolus, quia „vita 6) vestra abscondita est cum Christo in Deo:" cui gloria in aeterna saccula saeculorum. Amen!

1) Cfr. Luc. XV, 13. sqq.

3) II Tim. II, 11.

2) Luc. IX, 24.

4) Coloss. II, 20.

5) Edd. Merlini: in iis declaratur, quia perdit etc.

6) Coloss. III, 3.

HOMILIA XIX.

De visione quinta Balaam.

1. Quinta haec nobis, eademque ultima Balaam visio discutitur, de qua similiter, ut in ceteris, Dominum deprecemur, qui1) in fine non deserat, ut possimus hujus quoque visionis sensum haud procul a veritate captare. Est ergo initium ejus in iis verbis:,,et 2) cum videret, inquit, Balaam Amalech, assumens parabolam suam dixit: initium gentium Amalech, et semen eorum peribit," Necessarium mihi videtur requirere in scripturis divinis, quibus in locis, vel quo in tempore nomen Amalech scriptum sit, quove ex genere gens ista descenderit. Facilius enim, quod quaeritur, agnoscetur, si ex pluribus locis, quae de eadem re scripta sunt, proferantur. Igitur in Genesis lectione, ubi quinque reges convenerunt, ut expugnarent quatuor reges, qui regnabant in Sodomis, post aliquanta ita refertur:,,et3) regressi, inquit, venerunt ad fontem judicii, hic est Cades: terfecerunt omnes principes Amalech, et Amorrhaeos, qui habitabant in Sasanthem.") In his primo locis Amalech memini nominatum. Sed requiratur fortassis, utrum duae gentes ejusdem nominis habeantur, quoniam quidem et in catalogo filiorum Esau, et ducum, qui es ejus genere descenderant, refertur Amalech. Ita enim scriptum est:,,istae) sunt autem generationes Esau, pa

et in

1) Mss.,,qui in fine." Libri editi (v. c. edd. M.): »quo in fine." R.

[merged small][ocr errors][merged small]

4) Mss.,,Sasanthem," quod propius accedit ad 'Aoαoovάuάo, quam priorum editionum (v. c. edd. M.) lectio, quae habet „Sarathen.“ R.

5) Genes. XXXVI, 9—12.

trie Edom, in monte Seir; et haec nomina filiorum Esau: Eliphas filius Ada, uxoris Esau, et Raguel filius Basemath,1) uxoris Esau. Fuerunt autem filii Eliphas: Theman, Sophar, 2) Gothom, Cenes. Thamnas autem fuit concubina Eliphas, filii Esau, et haec peperit Amalech ipsi Eliphas; et isti sunt filii Ada, uxoris Esau." Et post pauca:,, et3) ii sunt, inquit, duces ex filiis Esau. Filii Eliphas, qui fuit primogenitus filii Esau: dux Theman, dux Chomor,) dux Sophar, 5) dux Cenes: dux Chore, dux Gothom, dux Amalech." Hic igitur Amalech filius fuit Eliphas primogeniti Esau, natus ex concubina nomine Thamna. Sed redeamus ad primam de Amalech commemorationem, ubi ii, qui reversi sunt, et venerunt ad fontem judicii, qui vocatur Cades, interficiunt omnes principes Amalech. Cades enim interpretatur sanctificatio, vel sanctum; Amalech vero interpretatur ablingens populum, vel declinans populum. Igitur ii, qui revertuntur ad sanctum, et convertunt se ad sanctificationem, interficiunt et perimunt Amalech, illum scilicet, qui ablingit populum, vel declinat populum. Quis autem alius est, qui declinat populum a Deo, nisi virtus contraria, et nequitiae spirituales? Horum ergo principes qui sunt? Illi sine dubio principatus, adversum quos sanctis est colluctatio. Adversum principatus 6) enim et

1) Mss. „Basemath."

[blocks in formation]

Libri antea editi: Basam

Edd. Merlini: „Basemmath."

[ocr errors]

2) Mss.,, Sophar, Gothom." Libri editi (v. c. edd. M.):,,Suphar, Gothon." R. Desideratur hoc loco, cfr. Genes. XXXVI, 11. coll. pag. huj. not. 4. Omar." 3) Genes. XXXVI, 15. 16.

[ocr errors]

4) Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. huj. not. 2. Chomor."

*) Edd. M. hoc quoque loco, cfr. pag. huj. not. 2. "Suphar" et "Gothon."

") Cfr. Ephes. VI, 12.

potestates, et mundi hujus rectores sunt iis agones: quos, tamen superare non poterunt, nisi convertantur ad sanctimoniam. In ipsa tamen sanctimonia, quae est Cades, fons est judicii. Omnis enim, qui se ad sanctimoniam convertit, habet semper ante oculos suos fontem judicii. Prospicit enim judicii diem, et purificato corde tam malorum poenas, quam piorum beatitudines contuetur: et haec faciens omnes Amalechitarum principes prosternit et dejicit. Si quis autem non se converterit ad Cades, id est, ad sanctificationem, fontemque judicii, neque futurum judicii cogitat diem, isti subjecti sunt principibus Amalech. Hunc enim populum ablingit et consumit, et talem populum declinat a Deo. Haec ad illum primum referantur Amalech. Nunc autem videamus et istum Amalech, filium Eliphas primogeniti Esau, quem peperit ei Thamnas concubina sua, cujus pater est Eliphas, qui interpretatur, Deus me dispersit: mater autem Thamnas, quae et ipsa primo quidem est degener, deinde interpretatur defectio commota: ut necessario utique, qui ab his talibus gignitur, hostis sit ') Israel, ablingens vel declinans populum. Primus enim ipse Hebraeos egressos ex Aegypto bello aggressus est in Raphidin, tunc cum Moses ait ad Jesum: „elige 2) tibi viros, et exi, et conflige cum Amalech crastino: et ecce, ego sto in vertice collis, et virga Dei in manu mea erit. Et fecit Jesus, sicut dixit ei Moses, et conflixit cum Amalech: Moses autem, et Aaron, et Ur adscenderunt in verticem collis. Et factum est, ut, cum levaret manus Moses, invalesceret Israel: cum autem deponeret manus suas, invalescebat Amalech." Et post pauca iterum scriptum est, quia fugaverit Jesus Amalech, et populum ejus gladio dejecerit: tunc enim Dominus dixit ad Mosen: conscribe 3) haec

1) Edd. Merlini: est. 2) Exod. XVII, 9—11.
3) Exod. XVII, 14–16.

« PoprzedniaDalej »