Obrazy na stronie
PDF
ePub

in quo

dimetitur

si

architectonicam nominat, derivatur? Denique et in Zacharia 1) funiculus geometricus dicitur, angelus Jerusalem: et ideo non puto absurdum videri, etiam haec scientia dicatur excelsi. Quid autem dicemus de musica, cujus omnem peritiam ita attigerat sapientissimus David, ac totius melodiae, et rhythmorum collegerat disciplinas, ut ex iis omnibus inveniret sonos, quibus posset etiam perturbatum regem vexatumque ab spiritu maligno psallendo mitigare? Unde non puto aliquem recti sensus, qui in horum omnium scientia neget, quia omnis sapientia a Domino est. Jam vero de medicinae scientia nec dubitari puto. Si enim est ulla scientia a Deo, quae magis ab eo erit, quam scientia sanitatis, in qua etiam herbarum vires, et succorum qualitates, ac ́ differentiae dignoscuntur? Igitur ex his 2) omnibus colligitur, quod etiam hujus Balaam scientia, pro qua accersitus est ex Mesopotamiae montibus ab oriente, ut malediceret Jacob, habeat quidem initia et originem ab excelso, et inde sit ei agnitio, qua didicerit vel naturas animalium, vel motus avium, vel differentias vocum: sed ea, quae ad scientiam bonorum acceperit, contulisse se ad usum malorum. Quod mihi simile videtur, quasi si is, qui medicinam didicerit, et herbarum vires ac temperamenta cognoverit, medendi sine dubio gratia a Deo hominibus data, convertere velit propositum: et omni scientia, quae ad salutem corporum praestita est, utatur ad malum, et pro medico venenarius fiat, pro remediis morbos, pro sanitatibus inferat mortes. Ut autem amplius intelligamus adhuc, totius scientiae sapientiam Deo originem trahere, ab hominibus autem mali propositi, vel etiam a daemonibus corruptelas quasdam sapientiae Dei admiscentibus declinari ad malum: relegamus ea, quae in Daniele scripta sunt de ipso Daniele et tribus

1) Zachar. II, 1. 2) Edd. Merlini: iis.

a

amicis ejus, quos Nabuchodonosor rex tribus annis erudiendos tradidit, volens eos in sua, id est, patria et Babyloniorum sapientia scientissimos fieri. Ibi ergo scriptum est, quia ,,dedit') iis Dominus scientiam et intellectum et prudentiam in omni arte grammatica, et Danieli dedit intellectum in omni verbo, et visione, et somniis: et erant apud regem: et in omni verbo et prudentia, et disciplina, in quibuscunque quaesivit ab iis rex, invenit eos decuplo amplius, quam erant sophistae et philosophi, qui erant in omni regno ejus." Et haec quidem in exemplaribus septuaginta interpretum habentur: in Hebraeorum vero Codicibus aliquid etiam vehementius reperi, quibus quamvis non utamur, tamen agnoscendi gratia dicemus, etiam ibi quae legimus:,,dedit, 2) inquit, Deus intellectum et prudentiam in omni grammatica sapientia, et Daniel intellexit in omni visione, et somniis." Et post pauca: ,,et 3) steterunt, inquit, in conspectu regis: et in omni verbo sapientiae, et disciplinae, in quo quaesivit ab iis invenit in iis decuplo super omnes incantatores et magos, qui erant in omni regno ejus." Ex iis ergo omnibus potest intelligi, quomodo et Balaam dixerit de semet ipso: „,qui) scit scientiam excelsi:" scilicet ut intelligatur, quod origo totius scientiae ab ipso acceperit exordium, vitio autem humanae malitiae, adspirantibus 5) et subripientibus etiam daemonibus, in perniciem versa sint, quae pro utilitate concessa sunt. Haec de eo, quod dixit:,,sciens 6) scientiam excelsi:" a nobis pro viribus discussa sint.

rex,

4. Post haec ait:,,visionem 7) Dei videns in somnis, revelati oculi ejus." De iis sufficienter in tertia visione

1) Daniel. I, 17. 19. 20.
3) Daniel. I, 19. 20.
*) Edd. Merlini perperam:
6) Num. XXIV, 16.

2) Daniel. I, 17. 4) Num. XXIV, 16. abspirantibus.

7) Num. XXIV, 16.

[ocr errors]

Videamus

dissertum est, et eadem repetere otiosum est. ergo, quid est, quod in consequentibus dicit: „,ostendam ') ei, et non modo: beatificabo, et non appropinquat." In aliis quidem exemplaribus legimus: „videbo eum, sed non modo." Quod si recipiatur, facilius intelligi putabitur: ut Christum, de quo in consequentibus dicit: ,,orietur 2) stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel:" videndum dicat esse, sed "hoc est, non eo modo:" ,, non tempore, quo ista loquebatur. In novissimis enim diebus, ubi 3) „venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum.“ Sed si secundum hoc, quod nos habemus in exemplaribus, legendum sit, hoc est: ostendam *) illi, et non modo: beatificabo, 5) et non appropinquat:" non ad hunc Balaam, per quem haec dicuntur, sed ad illos, quorum personam haberi 6) in hoc diximus, refertur. Illi enim doctores legis, et scribae ostendent Christum in lege et prophetis prophetatum, sed,,,non modo:" hoc est, non eo tempore, quo venit, sed cum plenitudo gentium introierit, et cum omnis Israel salvari incipiet, tunc eum ostendent, et tunc beatificabunt, quem modo blasphemant. Sed hoc tempus, in quo haec futura sunt, non appropinquat: longe enim est, et in ipso saeculi fine sperandum. Et ideo ait: „ostendam ') illi, et non modo:" „illi,“ hoc est, populo, qui tunc salvabitur. Post haec : ,,orietur, ) inquit, stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel." De his 9) et in superioribus diximus, quia evidenter de stella, quae Magis in oriente apparuit, prophetetur: qua duce venerunt ad Judacam, requirentes eum,

1) Num. XXIV, 17. 2) Num. XXIV, 17.

3) Galat. IV, 4.

4) Num. XXIV, 17.

5) Edd. Merlini: beatifico.

6) Deest,,haberi" in ed. Ruaei.

7) Num. XXIV, 17.

9) Edd. Merlini: iis. ORIGENIS OPERA. TOM. X.

8) Num. XXIV, 17.

15

qui natus est rex Israel, et repertum oblatis muneribus adoraverunt. Sed movet me, quod de ipsa stella, posteaquam dictum est in Evangelio, ') quia praecesserit Magos usque in Bethleem, et veniens stetit supra, ubi puer erat, ultra non sit dictum, quia vel discesserit inde, vel evanuerit, vel assumta sit, aut aliquid omnino de hoc narratio evangelica designaverit: sed hoc tantum dixerit, quia venit, et „, stetit 2) supra, ubi erat puer." Ne forte ergo sicut tempore baptismi, cum baptizatus Jesus adscendit de Jordane, aperti sunt ei coeli, et vidit Joannes Spiritum Dei descendentem quasi columbam, et manentem super eum, et audivit vocem dicentem de coelo: „hic 3) est filius meus dilectus, in quo bene complacui“: ita et stella haec, quae venit supra, ubi erat puer, et 'stetit, in Christo similiter permansit, sicut et Spiritus sanctus in specie columbae venisse dicitur, et mansisse in eo. Et sicut venisse Spiritum Dei super eum, et mansisse in eo, ita accipimus, quod nunquam ab eo recesserit Spiritus Dei: ita *) et de stella, quae venit, et stetit super eum, accipiendum puto, quod sic steterit super eum, ut nunquam inde mota sit. Et ideo deitatis ejus indicium illam stellam fuisse opinor. Unde et ordo prophetiae haec eadem consequenter ostendit, cum de deitate quidem ejus dicit:,,orietur 5) stella ex Jacob": de humana vero natura: „,et exsurget homo ex Israel": ut in utroque et secundum deitatem, et secundum humanitatem Christus prophetatus evidenter appareat. „Et 6) vastabit principes Moab." Moab quidem gens est, cujus principes non alios esse, quam spirituales nequitias, et principatus illos, adversum quos nobis luctamen est, intelligimus. Hos ergo

1) Cfr. Matth. II, 9.
3) Matth. III, 17. \\

2) Matth. II, 9.

4) Edd. Merlini: „ita et stella, quae“ etc., ed. vero Ruaei: et ita de stella, quae" etc.

[ocr errors]

5) Num. XXIV, 17. 6) Num. XXIV, 17.

iste homo ex Israel vastavit, cum exuit principatus et potestates, affigens illos cruci suae. Neque enim potèrat salvare Moabitas, et ad Dei agnitionem perducere, nisi principes illos, qui in iis dominationem impietatis tenuerant, devastasset. ,Et1) praedabitur omnes filios Seth."

[ocr errors]
[ocr errors]

Seth filius est Adam, de quo Eva dixit, cum natus esset: suscitavit 2) enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain." Iste est ergo Seth, ex quo omne humanum in hoc mundo ducitur genus. Nam de Cain qui nati fuerant, diluvio perierunt. Filii ergo sunt Seth omnes homines, qui in hoc mundo sunt. Et cum dicitur: „depraedabitur 3) omnes filios Seth:" praedam sic accipe, sicut in superioribus interpretati sumus, ubi scriptum est: ,, edet) gentes inimicorum suorum:" et ubi catulo leonis, et leoni comparatur. Et hic ergo in praedam accipit omnes filios Seth. Victis adversariis daemonibus, eos, qui sub ipsorum dominatione tenebantur, Christus quasi praedam victoriae suae ducit, et spolia salutis reportat; sicut et in aliis de eo scriptum est, quia ,, adscendens) in altum captivam duxit captivitatem. “ Captivitatem scilicet illam humani generis, quam diabolus ad perditionem ceperat, iste rursus captivam duxit, et a morte revocavit ad vitam. Utinam ergo 6) me et captivum habeat semper Christus Jesus, et me ducat in praedam suam, et ego tenear ejus vinculis alligatus: ut et ego dici merear vinctus Jesu Christi, sicut Paulus de semet ipso gloriatur. 7) „Et) erit Edom hereditas ejus, Esau Edom idem est, qui Esau. Hic secundum historiam quidem inimicus est Israel, sed in ad

inimicus ejus."

1) Num. XXIV, 17.
3) Num. XXIV, 17.
5) Ephes. IV, 8. coll.
6) Edd. Merlini: ergo
7) Cfr. Ephes. III, 1.

2) Genes. IV, 25.
4) Num. XXIV, 8. sqq.
Psalm. LXVIII, 18.
et me captivum etc.
8) Num. XXIV, 18.

« PoprzedniaDalej »