Obrazy na stronie
PDF
ePub

HOMILIA XVIII.

De quarta prophetia.

1. Quartam nunc prophetiam ex iis, quae Balaam in verbo Dei locutus est, in ') manus assumimus, volentes etiam de ipsa, quae Deus dederit, aperire. Cui tamen prophetiae similia, ut in superioribus, in praefatione praemissa sunt. Ait enim: „,et 2) iratus est Balach adversum Balaam, et plausum dedit manibus suis. Et dixit Balach ad Balaam: maledicere inimicum meum vocavi te, et ecce, benedicens benedixisti tertio. Nunc ergo fuge in locum tuum: dixi, honorabo te, et nunc fraudavit te Dominus honore." Ostendit in iis, quia et Balach intellexerit, non jam daemonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri, et ideo dicit: „Dominus 3) fraudavit te honore." Sed haec quae plana sunt transcurrentes, ad sequentia veniamus. „Et 4) dixit Balaam ad Balach: nonne et nuntiis tuis, quos misisti ad me, locutus sun dicens: si mihi dederit Balach plenam domum suam argento et auro, non potero transgredi verbum Domini, facere illud bonum, aut malum apud me ipsum? Quaecunque mihi dixerit Deus, haec dicam. Et nunc ecce redeo in locum meum." Sciens Balaam, quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo, qui haberet omnium potestatem, recte videtur protestatus, non se posse verbum Domini transgredi, et facere ullum pusillum, aut magnum apud semet ipsum. Non enim ille loquebatur ei, qui posset sacrificiis et muneribus permutari, sed ille erat, apud quem non *) est trans

1) Ita Cod. Corbejensis, libri autem editi (v. c. edd. M.):,,in manibus." R.

2) Num. XXIV, 10. 11.
4) Num. XXIV, 12. 13. 14.

3) Num. XXIV, 11.

5) Jacob. I, 17.

mutatio, nec commutationis umbra. Et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurns tamen Balaam incipit iterum prophetare, et dicit: „veni, 1) consilium do tibi, quid faciet populus hic populo tuo in novissimis diebus. Et assumta parabola sua ait.". Sed priusquam ad explanationem eorum, quae prophetata sunt, veniamus, velim requirere, quis iste sensus sit, vel 2) quis ordo verborum, quod ait:,,veni, 3) et consilium do tibi.“ Et consilii quidem nihil dare videtur, sed ait: „,quid ) facturus sit populus hic populo tuo in novissimis diebus:" cum utique convenientius dictum videretur, si diceret: veni, propheto tibi, quid facturus sit populus hic populo tuo") in novissimis diebus: et esset utique consequentia, ut videretur Balaam prophetare de iis, quae populus Israel facturus esset populo Balach, vel ceteris gentibus: et quod in virtute faciet ita, ut non relinquat ex urbibus Moab ullum, qui salvus fiat.

2. Sed et prophetia nihilominus, quam de Christo conjungit in consequentibus, et dicit: „orietur) stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel, et vastabit principes Moab:" convenienter posita videretur, si scriptum esset: veni, et propheto tibi. Nunc autem quid dicemus ad hoc, quod scriptum est: „veni,') consilium tibi do, quid faciet populus hic populo tuo?" Requiramus ergo, quomodo intelligi debeat, quod scriptum est:,, consilium ®) tibi do:" de quo saepe apud memet ipsum requirens, nullum potui exitum invenire sententiae, si hoc, quod ait:

Edd. Merlini: faciat.

4) Num. XXIV, 14.

1) Num. XXIV, 14. 15.
2) In ed. Ruaei deest,,vel."
3) Num. XXIV, 14.
") Deest,,tuo" in edd. M.
6) Num. XXIV, 17.
*) Num. XXIV, 14.

7) Num. XXIV, 14.

,,consilium ') tibi do:" communi et usitato more dictum putemus. Sed illud magis vidi esse conveniens, quod ait: „consilium 2) tibi do:“ ut ita dictum3) intelligatur: consilium divinum, quod in novissimis diebus implendum est, mihi nunc revelatum, aperio tibi et manifesto, ut scias, quid populus hic faciet populo tuo. Et hoc modo stare mihi visum est posse, quod ait: „, consilium 4) tibi do, quid facturus est populus hic populo tuo:" hoc est: consilium Dei enuntio tibi, et manifesto. Requirenti sane mihi, sicubi forte in scripturis divinis sub hoc sermone simile aliquid dictum posset occurrere, visum est etiam et illud similiter advertendum, quod Apostolus ait: „quis 3) enim cognovit sensum Domini, aut quis ei consiliarius fuit?" Hic enim,, quis," non pro nullo, sed pro raro, vel eximio habetur. Quomodo enim non cognovit sensum Dei unigenitus suus, qui dicit: „, nemo 6) novit Panisi Filius, et cui voluerit Filius revelare?“ Quid est ergo7) aliud scire Patrem, nisi scire et consilium ejus, et sensum? Sed et Spiritus sanctus, qui scrutatur etiam alta Dei, quidni sensum ejus agnoscat? Agnoscit ergo et Filius, et Spiritus sanctus sensum Domini, et ii, quibus voluerit Filius revelare. Quod si agnoscit Filius sensum Dei, est ergo et consiliarius ejus. Sed consiliarius non ita accipiendus est, quasi ignoranti ei quid agat, consilium det Filius, aut Spiritus sanctus; sed quod consilii, et voluntatis ejus particeps et sciens sit Filius, et Spiritus sanctus. Simili ergo modo et Balaam, quia consilii, quod ei revelaverat Deus, participem faciebat et gnarum Balach,

trem,

1) Num. XXIV, 14.

2) Num. XXIV, 14.

3) Cod. Corbejensis:,,dictum." Libri editi (e. c.

edd. M.): „,dixisse." R.

4) Num. XXIV, 14.

5) Rom. XI, 34.

6) Matth. XI, 27.

7) Deest,ergo" in ed. Ruaei.

ait: „veni, 1) consilium tibi do:" tanquam qui vere videns sit, et vere audierit verba Dei, sicut in consequentibus dicit: „,dixit 2) Balaam, filius Beor, homo were videns, et audiens sermones Dei, sciens scientiam excelsi, et visionem Dei videns in somnis: revelati oculi ejus." De iis omnibus jam superius diximus, quia et in praefatione tertiae prophetiae eadem scripta sunt. Hoc sane solum in praesenti videtur additum, quod ait: sciens 3) scientiam excelsi." Hoc enim in superioribus non est diotum de Balaam: quod quidem nec facile de quoquam omnium sanctorum prophetarum scriptum esse deprehendi.

[ocr errors]

3. Unde et valde miror, quomodo hoc de Balaam scriptum est, cui nec hoc concessum est dicere, quod prophetis esse in usu solet: haec dicit Dominus:" sed ait: „, dixit 4) Balaam, dixit homo vere videns." Tum deinde et quomodo dignum erit tantum istud intelligi de Balaam, ut sciat scientiam excelsi: qui etiam Balach regem docuerit, quomodo scandalum mitteret coram filiis Israel, ut manducarent immolata, et fornicarentur? Vix enim de sanctis prophetis, aut Apostolis inveniet aliquis dictum, quia sciant scientiam excelsi. Quamvis Paulus dixerit, ") audisse se verba inenarrabilia, quae non licet homini loqui, tamen non est professus, habere se scientiam excelsi. Propter quod diligentius intendamus, si forte dignum aliquid nobis Deus super hoc sermone revelare dignabitur. In libro, qui apud nos quidem inter Salomonis volumina haberi solet, et Ecclesiasticus dici, apud Graecos vero sapientia Jesu filii Sirach appellatur, scriptum est: ,,omnis 6) sapientia a Deo est." Quod fortasse possumus ita intelligere, quasi a Deo sit et illa sapientia mundi

2) Num. XXIV, 15. 16. 4) Num. XXIV, 15.

') Num. XXIV, 14.
3) Num. XXIV, 16.
5) Cfr. II Cor. XII, 4.
6) Sap. Sirach. I, 1. (Ecclesiastic.)

hujus, quae destruenda dicitur, et principum mundi hujus, et si qua alia est, per quam falsa scientia commendatur: nisi in ipso libello in consequentibus diceretur: non1) est enim sapientia, malitiae disciplina." Per quod utique docet, quia omnis disciplina, quae falsi aliquid asserit, etiamsi vehemens videatur, et verisimilis, et quae subverti difficile possit, tamen nequaquam hujusmodi scientia ad sapientiae titulum debeat applicari. Quid ergo est, quod ait:,,omnis 2) sapientia a Deo est?" Illud mihi sensisse videtur, quia omnis peritia, quae vel erga artem aliquam usui humano necessaria habetur, vel cujuslibet rei scientia, sapientia dicatur a Domino data. Denique apud Job scriptum est: „,quis 3) dedit mulieribus texendi sapientiam, et varietatis disciplinam?" Sed et in Exodo: „locutus *) est, inquit, Dominus ad Mosen, dicens: ecee, vocavi nominatim Beselehel filium Uri, filii Or, ex tribu Juda; et replevi eum spiritu divino sapientiae, et intellectus, et disciplinae, ut in omni opere intelligat, et sit architectus ad operandum argentum, et aurum, et aes, et lapides repletionis, et omnia opera fabrilia, et in ligno, ut operetur secundum omnia opera, ad quae ego dedi eum. Sed et Eliab filium Achisamach ex tribu Dan. Et dedi in cor omni prudenti intellectum, ut faciant omnia, quae constitui tibi." Considera ergo ex iis omnibus, quomodo a Domino est sapientia fabrilis, sive in auro, sive in argento, sive in alia quacunque materia, vel etiam textrini sapientia: et vide, quia jure dici de iis omnibus potest, quod horum scientia ab excelso sit. Quod si fabrilis scientia ab excelso esse declaratur, quomodo non et geometrica, ex qua utique haec scientia, quam Scriptura

1) Sap. Sirach. XIX, 19. (Ecclesiastic.)
2) Sap. Sirach. I, 1. (Ecclesiastic.)

3) Job. XXXVIII, 36.

4) Exod. XXXI, 1—6.

« PoprzedniaDalej »