Obrazy na stronie
PDF
ePub

Aegypto per pascha et azyma, ita et commemorationis in deserto fit memoria per tabernacula. In tabernaculis enim habitaverunt patres nostri in deserto. Unde autem fieri oportet ista tabernacula, nisi ex verbis legis et prophetarum, ex sermonibus psalmorum, et omnium, quae continentur in lege? Cum enim ex iis, quae scripta sunt, proficit anima, et semper quidem ea, quae retro sunt, obliviscens, ad ea, quae in ante sunt, se extendit, et de loco inferiore progrediens crescit, ac proficit ad superiora, ex augmento virtutum, et ex ipsa immutatione profectuum, in tabernaculis merito dicetur habitare. Vide autem, si non sunt tabernacula, quae fixit Deus, etiam illa, quae Salvator commemorat in Evangelio, dicens: „,facite 1) vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula." Fixa autem dicuntur a Deo quasi, quae non circumferantur omni vento doctrinae. Sunt autem et adhuc tabernacula ista et „sicut 2) cedri juxta aquas." Cedros hic non illas dicit, in quibus culpabilis notatur elatio: sed cedros Dei, quae suscipiunt vitis illius, quae ex Aegypto translata est, palmites, et in quibus requiescit fructus ille, cujus umbra operuit montes. Si intellexisti, quantam requiem habeat iter sapientiae, quantum gratiae, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, sed aggredere hoc iter, nec eremi solitudinem perhorrescas. Habitanti enim tibi in hujusmodi tabernaculis occurret manna coeleste, et angelorum panem manducabis. Incipe tantum, nec te perterreat, ut diximus, solitudo deserti. Cito in consortium tuum etiam angeli venient, quos sub specie cedrorum arbitror indicatos.

5. Sed nunc videamus, quid etiam de Christo prophetet. Ipse est enim, de quo dicit: „exibit 3) homo de

[blocks in formation]

semine ejus, et dominabitur gentibus multis, et exaltabitur Gog regnum ejus, et cresċet regnum ejus. Deus deduxit eum ex Aegypto, sicut gloria unicornis ejus." Christus ergo est, qui exiit de semine Israel secundum carnem, qui quomodo gentibus dominetur, expositione non indiget, maxime qui legat dictum ei a patre: „pete1) à me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae." Quid est autem, quod ait: „exaltabitur 3) Gog regnum cjus?" Gog super tecta interpretatur: et in loco isto non pro gentis alicujus nomine, ut putatur, positum est, sed ut in aliis nonnullis, ipse sermo Hebraeus non interpretatus relictus est, et ob hoc quasi de gente aliqua dictum videtur. Est ergo sermonis consequentia talis: et exaltabitur super tecta regnum ejus, et crescet regnum ejus. Exaltari autem super tecta de perfectione credentium dicitur, crescere autém ad multitudines refertur. In iis ergo, qui perfecti sunt, super tecta exaltatur regnum Christi, id est, super eos etiam, qui in supernis sunt, et in superioribus habitant. Sunt enim fortassis aliqui etiam in coelestibus, à quibus plus proficiant et altius exaltentur ii, qui in regno Christi sunt. Et ideo etiam, credo, ipse Salvator dicebat: qui 3) in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo:" monens, ut ii, qui ad excelsam perfectionem venerunt, non iterum ad mundi hujus, qui nunc domus appellatur, humilia et abjecta descendant. Sed et illud, quod aît: quod 4) audistis in aures, praedicate super tecta:" ad hoc nihilominus respicit Sic ergo exaltatur super Gog regnum ejus, et crescit regnum ejus. Crescit enim, dum multiplicantur ecclesiae, et fidelium numerus augetur: et in tantum crescit regnum Christi, usque quo ponat pater omnes inimicos ejus sub

') Psalm. II, 8.

[ocr errors]

2) Num. XXIV, 7.

3) Matth. XXIV, 17.
4) Matth. X, 27. Ed. Ruaei sola: „in aure."

-

pedibus ejus, sed et novissimum inimicum destruat,

mortem.

6. Post haec scriptum est adhuc de Christo: „,quia 1) Deus deduxit eum ex Aegypto: quod in eo completum videtur, ubi post mortem Herodis revocatur de Aegypto, et designat Evangelium dicens:,,ex 2) Aegypto vocavi filium meum." Qui sermo quibusdam ex hoc loco assumtus videtur, et Evangeliis insertus, aliis autem de Osee propheta. Potest autem et secundum allegoriam intelligi, quia, posteaquam venit ad Aegyptum mundi hujus, eduxit eum pater, et assumsit ad semet ipsum, ut viam faceret iis, qui de Aegypto mundi hujus adscensuri erant ad Deum. „Et3) gloria unicornis ejus." Omnia enim daemonum regna dejiciens .Christus, unum suum regnum, tanquam veri unicornis, fundavit in gloria. Cornu enim pro regno saepe docuimus nominari.,,,Edet,4) inquit, de eodem adhuc dicens, gentes,,inimicorum suorum, et crassitudines eorum emedullabit." Gentes, ait, quas inimici sui possidebant, ipse edet, destructa virtute inimici, et crassitudines eorum emedullabit, ') cum omnem de iis sensum crassum et carnalem extenuat, et convertit ad intelligentiam spiritualem. Quod autem crassitudo culpabiliter in Scripturis habeatur, indicio erit illud, quod scriptum est: „incrassatum) est cor populi hujus." Et alibi:,,satiatus") est, et incrassatus est, et recalcitravit dilectus." Edet ergo gentes, et cibum habebit eos, qui credunt in eum, sicut et ipse dicit in Evangelio: „meus ®) cibus est, ut faciam

1) Num. XXIV, 8.

2) Matth. II, 15. coll. Hos. XI, 1.

3) Num. XXIV, 8. Edd. M. et R. hoc loco, cfr. pag. 213. not. 3. „unicornis ejus." 4) Num. XXIV, 8. 6) Act. XXVIII, 27. *) Ev. Joann. IV, 34.

*) Edd. Merlini: medullabit. *) Deut. XXXII, 15.

voluntatem ejus, qui me misit." Cujus utique voluntas haec erat, ut gentes converterentur ad fidem. Quod si, ut superius docuimus, crassitudo culpabilis habetur, e contrario subtilitas laudabilis habenda est: quia et spiritus ') sapientiae, qui intelligibilis, et sanctus, et 2) unicus, et multiplex dicitur, similiter et subtilis esse perhibetur. „Et3) jaculis suis sagittabit inimicum." Jacula ejus, verba ejus sunt, quibus vel diabolum vicit, vel omnes inimicos, et contradicentes sibi etiam nunc superat et confringit. Omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat. Si autem audiat verba Dei, et agnoscens peccata sua, configatur ex iis et compungatur, atque ad poenitentiam convertatur, veritatis sermone terebratus, etiam ipse dicetur jaculis ejus 4) esse confixus. Sed post haec etiam de ipsa passionis dispensatione commemorat, et dicit: „recumbens *) requievit ut leo, et ut catulus leonis: quis excitabit eum?" Requievit ut leo, cum in cruce positus principatus et potestates exuit, et triumphavit eas in ligno crucis. Ut catulus autem leonis, cum resurrexit 6) a somno mortis. Quod autem leoni simul et catulo leonis comparatur, potest adhuc et propter hoc intelligi, ut in iis, qui perfecti sunt, leo, in iis vero, qui incipientes') sunt et rudes, catulus leonis nominetur. Quod vero ait: „quis) suscitabit eum?“ idcirco, quia nunc a patre dicitur suscitatus, nune etiam ipse templum corporis sui post triduum suscitare se dicit: et merito in hoc quasi percontantis designatur affectus. „,Qui) benedicunt tibi,

1) Cfr. Sap. Salomon. VII, 22.

2) Mss. et unicus et multiplex," sed libri antea editi (v. c. edd. M.) omittunt verba: „et unicus.“ R.

3) Num. XXIV, 8. 4) Deest „ejus“ in ed. Ruaei. $) Num. XXIV, 9. 6) Edd. Merlini: resurgit.

7) Edd. Merlini: insipientes.

8) Num. XXIV, 9.

9) Num. XXIV, 9.

benedicti sunt: et qui maledicunt tibi, maledicti sunt." Certum est, quod benedicentes Christo benedicti sunt, et in communionem ) paternae benedictionis assumti. Qui autem maledicunt, maledicti sunt. Si enim ad populum istum respicias, qui maledicit Christo, etiam lacrimabiliter invenitur esse maledictus. Quid enim aliud evenire posset iis, qui maledicunt sapientiae, qui maledicunt veritati, qui maledicunt vitae, nisi ut ab iis omnibus bonis extorres, et exules jaceant? Haec enim omnia Christus est: et qui maledicit Christo, tanquam iis omnibus bonis maledicens, perpetua maledictione damnatus est. Ego tamen puto, quod non ille solum maledicat Christo, qui sermonem adversum eum maledicum profert: sed et ille, qui sub nomine Christiani male agit, et turpiter conversatur, et inhonestis verbis vel actibus suis facit nomen ejus blasphemari inter gentes: sicut e contrario non ille, qui sermonibus solis Dominum benedicit, ipse benedicere putandus est, sed qui actibus, et vita, et moribus suis facit ab omnibus nomen Domini benedici. Et in istis magis complebitur, quod tertia prophetia Balaam designat, quia benedicentes Christo benedicentur, et maledicentes ei maledicti erunt. Propter quod omnimode caveamus, ne propter actus nostros Christi nomen blasphemetur, sed magis id agamus, ut de benedictionibus ejus participes esse mereamur. Ipsi gloria, et benedictio in saecula saeculorum! Amen!

1) Edd. Merlini: communione.

« PoprzedniaDalej »