Obrazy na stronie
PDF
ePub

quia potuit videre, quae vidit. Haec quidem de iis, quae in praefatione sua Balaam in semet ipsum visus est prophetare.

4. Nunc jam videamus, quae sunt, quae in consequentibus dicit: „quam 1) bonae, inquit, domus tuae Jacob, tabernacula tua Israel! Ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, et sicut tabernacula, quae fixit dominus, sicut cedri juxta aquas," Bonas quas dicit domus Jacob, non puto, quod domicilia eorum collaudet terrena; neque enim tale aliquid fuisse apud eos praeter Sed videamus, ne forte, quogentes ceteras memoratur.

niam populus per tribus erat divisus, et unaquaeque tribus per plebes, et iterum plebes per cognationes, et cognationes per domos familiarum, et rursum domus familiarum per numerum nominum, et per capita numerabantur: hoc est omnis, qui erat a viginti annis et supra, masculus, qui procedere poterit 2) ad bellum: has domus Balaam in spiritu contuens magnificet, et extollat. Sed non in his solius literae contuenda sententia est, quoniam quidem, quae loquitur Balaam, adsumta parabola sua loquitur. In parabolis ergo et nos, quod dicitur, audiamus. Si enim consideres 3) divisiones illas, et ordines populorum, qui in resurrectione habebuntur in populo veri Israel, quando unusquisque resurget in suo ordine: si potes intueri tribus illas et plebes, et cognationes, in quibus non tam carnis et sanguinis est cognatio, quam mentis et animi: tunc intelliges, quam bonae sunt domus Jacob, et quam bona tabernacula Israel. Quod si et differentias domorum, et tabernaculorum requiras, et Jacob atque Israel diversitatem, etiam de hoc talis quaedam habenda distinctio est. Domus res est fundata, ac stabilis, et certis terminis septa. Taber

1) Num. XXIV, 5. 6.
3) Cfr. I Cor. XV.

2) Edd. Merlini: poterat.

nacula vero sunt habitacula quaedam eorum, qui semper in via sunt, et semper ambulant, nec itineris sui terminum repererunt. Igitur Jacob habendus est in eorum personis, qui in actibus et opere perfecti sunt: Israel vero illi intelligendi sunt, qui studium erga sapientiam ac scientiam gerunt. Quia ergo operum gestorumque exercitia certo fine clauduntur, neque enim sine fine est operum perfectio,· ubi adimpleverit quis omnia, quae facere debuit, et ad finem perfectionis operum venerit, perfectio ipsa operum, bona domus ejus esse dicetur. Eorum vero, qui sapientiae et scientiae operam dant, quoniam finis nullus est: quis enim terminus Dei sapientiae erit? ubi quanto amplius quis accesserit, tanto profundiora inveniet, et quanto magis scrutatus fuerit, tanto ea ineffabiliora et incomprehensibiliora deprehendet; incomprehensibilis enim et inaestimabilis est Dei sapientia -: idcirco eorum, qui iter sapientiae Dei incedunt, non domos laudat, non enim pervenerunt ad finem, sed tabernacula miratur, in quibus semper ambulant, et semper proficiunt, et quanto magis proficiunt, tanto iis proficiendi via augetur, et in') immensum tenditur: et ideo istos ipsos profectus eorum per spiritum contuens, tabernacula ea nominat Israel. Et vere si quis scientiae capit 2) aliquos profectus, et experimenti aliquid in talibus sumsit, scit profecto, quod ubi ad aliquam ventum fuerit theoriam, et agnitionem mysteriorum spiritualium, ibi anima quasi in quodam tabernaculo demoratur. Cum vero ex his, 3) quae reperit, alia rursus rimatur, et ad alios proficit intellectus, inde quasi elevato tabernaculo tendit ad superiora, et ibi collocat animi sedem, sensuum stabilitate confixam: et inde iterum ex

[ocr errors]

1) Deest,,in" in ed. Ruaei.
2) Edd. M. perperam : coepit.
3) Edd. Merlini: iis.

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

14

ipsis alios invenit spirituales sensus, quos priorum sine dubio sensuum consequentia patefecerit: et ita semper se ad priora extendens, tabernaculis quibusdam videtur incedere. Nunquam est enim, quando anima scientiae igniculo succensa otiari possit et quiescere, sed semper a bonis ad meliora, et iterum ad superiora a melioribus provocatur. Hoc ergo sapientiae Dei iter grate satis, et cum multo decore descripsit dicens: „ut 1) nemora obumbrantia, et ut paradisi super flumina, et sicut tabernacula, quae fixit dominus, sicut cedri juxta aquas.“ Qui enim incedunt hac via, per nemora obumbrantia incedunt. Nemora enim sunt iis obumbrantia omnis justorum coetus, et sanctorum prophetarum chorus, Sub umbra enim sensuum, quos apud illos scriptos inveniunt, refrigerantur animae ipsorum, et in doctrinis eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur, et sicut paradisi flumina inveniuntur. Isti enim paradisi super super flumina similes et cognati sunt illi paradiso, in quo lignum vitae est. Flumina vero possumus vel scripturas Evangelicas atque apostolicas accipere, vel etiam angelorum, vel coelestium virtutum erga hujusmodi animas adjutoria: rigantur enim ab illis et inundantur, atque ad omnem scientiam et agnitionem rerum coelestium nutriuntur: quamvis et Salvator noster fluvius sit, qui laetificat civitatem Dei: et Spiritus sanctus non solum ipse fluvius sit, sed et iis, quibus datus fuerit, flumina de ventre eorum procedant, et Deus pater dicat: „me *) dereliquerunt fontem aquae vivae:" ex quo scilicet fonte flumina ista procedunt. His igitur inundata fluminibus tabernacula Israel funt tabernacula, sicut sunt illa, quae fixit dominus. Sed intentum fortassis movere poterit auditorem, quod duas quasdam species tabernaculorum praesens sermo comme

1) Num. XXIV, 6.

*) Jerem. II, 13.

morat. Ait enim: „quam ') bonae domus tuae Jacob, tabernacula tua Israel! Ut nemora umbrantia, et ut paradisi super flumina." Et rursum tabernacula tabernaculis comparat, et dicit: et 2) sicut tabernacula, quae fixit Dominus." Potest ergo et alia post illas, quas supra protulimus, recipi expositio, ut dicamus domus Jacob esse legem, et tabernacula Israel prophetas. Non enim ipsum Jacob, sed domus ejus laudat: nec ipsum Israel, sed tabernacula ejus, et tunc ea laudat, cum revelati sunt oculi ejus. Quamdiu enim velamen positum est super lectionem legis et prophetarum, non videntur bona tabernacula, nec laudabiles domus. Ubi autem ablatum fuerit velamen, et intelligi coeperit lex, quia spiritualis est, et prophetae: tunc bonae et admirabiles domus Jacob, et tunc admiranda erunt tabernacula Israel, cum amota litera, quae occidit, vivificantem ex iis percipere spiritum coeperis. Potest adhuc et alio modo intelligi, ut populi credentis et perfecti hujus, qui ad Christum ex gentibus congregatus est, corpora simul laudari videantur et animae: et Jacob quidem domus de corporibus dicatur, sicut et in libello quodam legitur, quia Jacob domus sit Israel: hoc est, corpus ejus Jacob dicatur, et anima Israel. Similiter ergo et perfectorum quorumque corpora laudabiles domus esse dicantur, Jacob est enim corpus laudabile, cum continentia, et castitate, nonnunquam autem etiam cum martyrio decoratur. Tabernacula vero ad animas perfectas referri possunt, quibus et nomen a videndo Deum convenit Israelis, 3) Ista autem tabernacula sunt, inquit, sicut *) „nemora umbrantia, et sicut paradisi super flumina, et sicut tabernacula, quae fixit Deus.“ Alia ergo tabernacula ostendit esse, quae fixit Dominus,

!) Num. XXIV, 5. 6.
3) Ed. Ruaei sola: Israeli.
4) Num. XXIV, 6.

2) Num. XXIV, 6.

quibus sint similia tabernacula Israel, Extra hunc mundum me progredi convenit, ut videam, quae sint tabernacula, quae fixit Dominus. Illa nimirum sunt, quae ostendit Mosis, cum tabernaculum construeret in deserto, dicens ad eum: „vide, 1) inquit, ut facias omnia secundum typum, qui ostensus est tibi in monte." Ad imitationem ergo istorum tabernaculorum, quae 2) fixit dominus Israel, jubentur facere tabernacula, et unusquisque nostrum expedire, et fabricare tabernaculum suum. Unde mihi videtur non fortuitu contigisse, ut Petrus quidem, et Andreas, et filii Zebedaei, arte piscatores invenirentur, Paulus vero arte faber tabernaculorum. Et quia illi vocati ab arte capiendorum piscium, mutantur et fiunt piscatores hominum, dicente Domino: „venite 3) post me, et faciam vos piscatores hominum:“ non dubium, quin et Paulus, quia et ipse per Dominum nostrum Jesum Christum vocatus apostolus est, simili artis suae transformatione mutatus sit: ut, sicut illi ex piscatoribus piscium piscatores hominum facti sunt, ita et iste a faciendis tabernaculis terrenis, ad coelestia tabernacula construenda translatus sit. Construit enim coelestia tabernacula, docens unumquemque viam salutis, et beatarum in coelestibus mansionum iter oştendens. Facit tabernacula Paulus, et cum ab Hierusalem in circuitu usque ad Illyricum replet Evangelium Dei, ecclesias construendo: et hoc modo facit ipse tabernacula ad similitudinem tabernaculorum coelestium, quae ostendit Deus in monte Mosi. Sed et unusquisque nostrum, si quis tamen exivit de Aegypto, et habitat in deserto, in tabernaculo debet habitare, et diem festum in tabernaculis agere. Sicut enim commemoratio fit egressionis ex

1) Exod. XXV, 40.

2) Edd. Merlini: quae fixit dominus, Israel jubetur facere etc.

3) Matth. IV, 19.

« PoprzedniaDalej »