Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum libro de eo scriptae referuntur. Ait enim: „,et') sortiebatur, et augurabatur, et 2) fecit tɛμévŋ, et transducebat filios suos in igne, et praescios abundare fecit, ut faceret malignum in conspectu Domini, et exacerbaret eum." Talia ergo erant, quae peccabat, de quibus dici possit, quia in omni virtute,3) signis et prodigiis mendacibus fierent, ita ut deciperentur 4) etiam electi. Deceptus est enim per eum et populus, ut faceret malignum in conspectu Domini super gentes illas, quas exterminaverat Deus a facie filiorum Israel. Sed et in secundo libro Paralipomenon similia nihilominus de Manasse scribuntur: „, et 5) fecit, inquit, lucos, et adoravit omnem militiam coeli, et servivit iis. Et construxit altaria in domo Dei, ubi dixit Dominus: in Jerusalem erit no-. men meum in aeternum. Et ibi instruxit altaria omni magnificentiae coeli, in ambabus domibus Domini. Et ipse transducebat filios suos in igne in 6) Gehennom, et sortiebatur, et maleficia faciebat, et augurabatur, et fecit ventriloquos, et incantatores, et multiplicavit, ut faceret malignum in conspectu Domini, ut exacerbaret eum. Haec ergo omnia, id est, sive auguratio, sive extispicium, sive quaelibet immolatio, sive etiam sortitio, aut quicunque motus avium, vel pecudum, vel') inspectio quaecunque fibrarum, ut aliquid de futuris videantur ostendere, in operatione daemonum fieri non dubito, dirigentium vel avium, vel pecudum, vel fibrarum motus,

1) II Regg. XXI, 6. (IV Regg.)

2) Edd. Merlini: et fecit tuellen: et transducebat in igni, et praescius abundare fecit etc.

3) Cfr. II Thessal. II, 9.

4) Cfr. Matth. XXIV, 4. seqq.

5) II Chron. XXXIII, 3—6.
6) Edd. Merlini: in gehennan.

7) Edd. Merlini: et,

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

13

aut sortium, secundum ea signa, quae docuerunt iidem daemones observari ab iis, quibus artis hujus scientiam tradiderunt. A quibus omnibus is, qui homo Dei est, et in portione Dei numeratur, penitus esse debet alienus, nec aliquid in iis habere commune, quae occultis') machinis daemones operantur: ne forte rursus per haec daemonibus societur, atque eorum spiritu et virtute repleatur, et ad idolorum cultum denuo reparetur. Haec enim omnia religio nostra divina et coelestis abjurat, in Levitico quidem aperta lege designans, et dicens: „,non3) divinabitis, neque augurabimini." Et post pauca:,,non3) sequemini, inquit, ventriloquos, nec adjungemini ad incantatores, ut contaminemini in iis: ego Dominus Deus vester." Et iterum in Deuteronomio: „şi) autem tu, inquit, introieris in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non discas facere secundum abominationes gentium illarum, non inveniatur in te, qui lustret filium suun!, aut filiam suam igni, neque divinans divinatione, neque sortiens sortibus, neque maleficus, neque incantator, neque ventriloquus, neque portentorum inspector, neque interrogans mortuos. Est enim abominatio Domino, omnis qui facit haec: propter istas enim abominationes Dominus Deus tuus evertit gentes istas à conspectu tuo." In quibus omnibus videtur ostendere, quia omnis, qui in iis versatur, nihil aliud faciat, nisi mortuos interroget. Mortui sunt enim, quia non sunt vitae participes. Deus autem noster, 5) vivorum Deus est, et non mortuorum. His 6) autem omnibus legibus additur

1) Cod. Corbejensis:,,occultis." Alias (e. c. in edd. M.):,,occulte." R.

2) Levit. XIX, 26.

4) Deut. XVIII, 9—12.

3) Levit. XIX, 31.

*) Deest,poster" in antea editis (v. c. edd. M.), sed habetur in Mss. R. Cfr. Matth. XXII, 32.

*) Edd. Merlini: lis autem etc.

etiam illud, ut, qui vult esse perfectus, a nullo alio discat, nisi ab eo, qui per Dei virtutem fuerit electus propheta, ut ministret populo. Ait ergo: perfectus') esto in eonspectu Domini Dei tui: gentes enim istae, quarum tu haereditatem cepisti, istae 2) audiunt sortilegos et divinos: tibi autem non ita dedit Dominus Deus tuus Prophetam enim de medio tui, ex fratribus tuis suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audietis per omnia, quaecunque petiisti a Domino Deo tuo in Oreb in die ecclesiae, cum3) dixistis: non apponemus audire vocem Domini Dei nostri, et istum ignem magnum non videbimus ultra, ne moriamur." Non vult Deus auditores nos fieri et discipulos daemonum, neque vult, ut, si quid volumus discere, discamus a daemonibus. Melius est enim ignorare, quam a daemonibus discere: et melius est a propheta discere, quam a divinis inquirere. Divinatio enim non, ut quidam putant, divinitus datur, sed magis, ut mihi videtur, per antiphrasin, id est, ex contrario nomen accepit, quasi quae per homines daemonibus repletos fiat. Sed Gentilium ritus divinum credit*) omne, quod per qualemcunque spiritum profertur. Nos tamen nihil ab iis discere Deus jubet, ne efficiamur consortes ipsorum, et incurramus in ea, quae Esaias dicit: et) humiliabuntur in terra verba tua, et sermones tui in terra demergentur, et erit vox tua sicut loquentis de terra, et ad solium 6) vox tua infirmabitur." Propter hoc et Dominus noster Jesus non dignatur a daemonibus accipere testimonium, sed ait: „obmutesce,1) et exi

1) Deut. XVIII, 13—16.

2) Edd. Merlini: isti.

3) Edd. Merlini: cum dixissetis.

4) Edd. Merlini: credidit.

5) Jesai. XXIX, 4.

6) Edd. Merlini: solum.

7) Cfr. Marc. I, 25. coll. Luc. IV, 35. et R.,ab ea."

-

Edd. M.

In quo

ab eo." Quem etiam Apostolus, suus Paulus imitatus, dolens convertit se, et ait spiritui Pythonis:,,praecipio1) tibi in nomine Jesu Christi, discede ab ea." requiras fortasse, quid dolens Paulus, increpat spiritum Pythonis. Numquid aliquid blasphemum dixerat? Mulier enim, inquit, habens spiritum Pythonis sequebatur Paulum, et eos, qui cum eo erant, et clamabat dicens: ,,isti 2) homines servi sunt summi Dei, qui anuuntiant viam salutis: et hoc faciebat per dies multos.“ Unde ostenditur non pro blasphemia doluisse Paulum, sed pro eo, quod indignum judicaret sermoni suo ab spiritu Pythonis testimonium dari. Quod si Paulus testimonium sibi eum dare non patitur, sed dolet super hoc: quanto magis dolere debemus, si quando decipi videmus animas ab iis, qui velut divino alicui spiritui Pythonis, aut ventriloquo, aut divino, aut auguri, vel aliis quibuslibet hujusmodi daemonibus credunt? Propter hoc ergo „non 3) erit, inquit, auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel." Sed quid iis additur? „In) tempore, inquit, dicetur Jacob, et Israeli, quid perficiet Deus.“ Quid est:,,in tempore dicetur?" Cum oportet, et cum expedit, hoc est: „in tempore." Si ergo expedit praenoscere nos futura, dicentur a Deo per prophetam Dei, per Spiritum sanctum. Si vero non dicuntur, neque denuntiantur, scito, quia non nobis expedit ventura praenoscere. Quod si idcirco non dicuntur nobis, quia robis ea scire non expedit, qui diversis artibus, et daemonum invocationibus gestiunt futura praenoscere, nihil aliud faciunt, nisi ea cupiunt discere, quae sibi scire

1) Act. XVI, 18.
3) Num. XXIII, 23.

4) Num. XXIII, 23.

[ocr errors][merged small][merged small]

,quod perfi

cfr. pag. 182. not. 2. et pag. 190. not. 4.

"

ciet" etc.

tes,

non expedit. Jacob autem in iis dici intelligendus est omnis, cui luctamen est adversus principatus et potestaet adversus hujus mundi rectores. Et Israelem intellige omnem, qui per fidei puritatem, et munditiam mentis videt Deum. Sed potest aliquis dicere, si a solo Deo debemus discere de futuris, et neque divinum, neque augurem, neque aliud quodcunque horum recipere, ne iste quidem ipse Balaam recipiendus est a nobis. Unus enim ex iis est, quos recipi prohibet divina sententia. Sed adverte diligentius, et memento, quid in superioribus legimus, ubi dicitur de eo, quia injecit Dominus verbum suum in os ejus. Non ergo haec nunc a Balaam, sed a verbo Dei, quod in ore ejus est positum, discimus. Nisi enim verba Dei essent, non ea utique revelasset famulo suo Mosi: quae procul positus cum ab eo regi Balach dicerentur, certum est, quod nisi a Deo sibi revelata Moses scire non potuit. Adhuc autem ad destruendam penitus divinationem, vel augurationem, atque alia hujusmodi, etiam hoc competenter addemus, quod omnes isti avium, vel animalium ministerio utuntur, sed talium, quae et immunda scribuntur in lege, et humano generi deprehenduntur semper insidiantia, ex quo utique opportuna, et digna ministerio daemonum judicata sunt. Nam Pythonibus dracones, aliique serpentes ministrare perhibentur. Auguribus et iis, qui ex incidentibus divinandi captare putantur auspicia, aut lupi ferunt omina, aut vulpes, aut accipitres, aut corvi, aut aquilae, aut alia hujusmodi, quae in lege Moses, ut diximus, iis credo de causis notavit immunda.

8. Post haec,„,ecce,') inquit, populus sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit." In iis mihi videtur confidentiam populi describere credentis in Christo, et libertatem, quam habet in fide, et exsulta

1) Num. XXIII, 24.

« PoprzedniaDalej »