Obrazy na stronie
PDF
ePub

quia negligentibus, et contemtoribus illa confirmanda, haec vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?

5. Sed post haec Balaam: „ecce,1) inquit, ad benedicendum assuratus sum: benedicam, et non avertam eam." Ad benedicendum Balaam assumtus est, non a Balach, sed a Deo, qui injecit verbum in os ejus, quo populum benediceret, et hanc benedictionem non avertit Nec enim potest, etiamsi velit, verbum Dei humana lingua convertere. Post haec: „non 2) erit, inquit, labor in Jacob, neque videbitur dolor in Israel." Aperte in istis sermonibus futurae vitae denuntiat statum. Quis enim est, qui hanc vitam sine labore et dolore transcurrat? Nec si Petrus aliquis, aut si Paulus sit. Quomodo non in labore et dolore est, cum ter virgis caeditur,3) semel lapidatur, ter naufragium facit, in profundo maris die ac nocte est, aliaque innumera perpetitur, quae de laboribus suis ac doloribus scribit? Sed ibi istud complebitur, ubi dictum est: „aufugiet 4) dolor, et tristitia, et gemitus." Quod tamen non ad omnes, sed ad eos tantum, qui meritis Jacob et Israel fuerint, refertur: ut fuit ille pauper Lazarus, qui praesentem quidem vitam in labore ac dolore transegit; ibi autem dicitur ad divitem: „,memento 5) fili, quia tu recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic requiescit, tu vero cruciaris." Ille ergo est Israel, et Jacob, in quem non venit labor, et dolor. Dives autem ille erat quidem et ipse secundum carnem Israel: dicitur 6) enim ei, quia fratres sui habent leges et prophetas, audiant illos: sed quia non erat secundum spiritum Israel, ideo venit super illum labor et dolor.

1) Num. XXIII, 20. –

2) Num. XXIII, 21.

Edd. Merlini male: advertam.

3) Cfr. II Cor. XI, 25. seqq.

4) Jesai. XXXV, 10.

6) Cfr. Luc. XVI, 29.

5) Luc. XVI, 25.

6.,,Dominus 1) Deus suus cum ipso, praeclara principum cum ipso sunt." Nunquam enim Israel suum deserit Deus. Quorum autem principum praeclara cum ipso Israel sint, videamus. Praeclara principum, potestas est, principatus et regnum. Verum quoniam sunt et aliqui principes, qui de principatu suo, vel pellendi, vel jam forte depulsi sunt, et in locum ac principatum eorum introducendi ii, qui vere Israelitae sunt, praeclara illa omnia, quae habuerunt in coelis illi principes, qui non servaverunt principatum suum, sed dereliquerunt aeterna domicilia, Israel iste et Jacob, qui colluctatus est et vicit, accipiet, et sic cum ipso erunt praeclara principum. Deus,?) qui eduxit eum ex Aegypto, sicut gloria unicornis ei." Eductus est ille quidem Israel de Aegypto ista terrena, hic autem spiritualis Israel de Aegypto saeculi, et de potestate tenebrarum, et est gloria ejus tanquam unicornis. Unicornis quidem fertur esse animal eo habitu formatum, quo nominis ipsius designat indicium. Quod animal frequenter in scripturis divinis positum legimus, sed praecipue apud Job 3) Dei ipsius vocibus potentia ejus et virtus exponitur, in quibus, ut in quamplurimis Christus intelligitur designari. Et in scripturis divinis cornu pro regno positum saepe réperimus, sicut et propheta dicit: „,quatuor 4) autem cornua quatuor regna sunt." Sub nomine itaque unicornis, in Christo hoc videtur ostendi, quia omne quod est, unum ejus cornu est, hoc est, unum regnum ejus. Omnia 5) enim pater subjecit sub pedibus ejus, usque quo et no

1) Num. XXIII, 21.

[ocr errors]

2) Num. XXIII, 22. Edd. Merlini h. quoque l., cfr. pag. 182. not. 2.,,unicornis ejus."

3) Cfr. Job. XXXIX, 9.

4) Dan. VIII, 22.

5) I Cor. XV, 27. 26.

vissimus inimicus destruatur mors, et tanquam unicornis unum omnium regnum teneat Christus, quia, sicut scriptum est:,,regni 1) ejus non erit finis." Erit ergo, inquit, ei, hoc est, Israeli illi spirituali, gloria, sicut est gloria unicornis. Sic enim et ipse in Evangelio Dominus dicit: „Pater, 2) da illis, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint." Et ideo similis gloria dabitur Israeli, sicut est gloria unicornis, maxime cum transformabit3) corpus húmilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae.

7. „Non *) erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel in tempore dicetur ad Jacob et Israel, quid perficiet Deus." Igitur quoniam visum est jam nobis, diligentius de singulis quibusque discutere, non videbitur absurdum, si etiam quid sit auguratio, vel divinatio, quoniam quidem placuit Scripturae commemorare de iis, ne quis forte ignoranter in haec incidat, requiramus. Videtur ergo mihi futurorum praescientia, quantum ad ipsam rem spectat, medium quiddam esse, id est, neque proprie bonum, neque proprie malum: quandoquidem potest interdum etiam a parte diaboli ad hominum notitiam futurorum venire praescientia. Sine dubio autem cum tempus et opportunitas poscit, et voluntas Dei fuerit, datur etiam a Deo per prophetas hominibus praescientia; et ideo diximus, quia neque proprie bonum dici potest, quod aliquando a malo venit: neque proprie malum, quod aliquando a Deo descendit. Et quamvis de hoc abundanter etiaia cx scripturis divinis exempla suppeditent, sufficere tamen credimus, si utamur eo, quod in Regnorum libro scriptum legimus: ubi arca Dei ab Allophylis capta est, et deducta in Azotum, et ibi „intro

1) Luc. I, 33.

3) Cfr. Philipp. III, 21.
4) Num. XXIII, 23.

2) Ev. Joann. XVII, 21.

duxerunt,') inquit, eam in domum Dagon, et inventus est Dagon cecidisse pronus in terram ante arcam testamenti Domini. Et gravata est manus Domini super Azotos, et dissipavit eos, et percussit eos in natibus.“ Post haec, inquit, ingressa 2) est arca in Accaron, et miserunt Accaronienses, et congregaverunt omnes satrapas Allophylorum, et3) „congregaverunt sacerdotes, et divinós suos dicentes: quid faciemus arcae Domini?

Indi.

cate nobis, quomodo remittamus eam in locum suum. Responderunt sacerdotes et divini: Si remittitis arcam Domini Dei Israel, nolite eam dimittere inanem, sed dantes dabitis ei pro delicto, et tunc sanabimini, et innotescet vobis. Sin autem, non discedet manus ejus a vobis." Et post pauca: „,et 4) nunc, inquit, facite car

rum novum,

duas vaccas foetas assumite, quibus jugum non est impositum, et jungite vaccas ad carrum, et foetus earum retro abducite ad domum: et adsumite arcam Domini, et imponite eam super carrum, et vasa aurea, quae obtulistis ei pro delicto, simul ponite super carrum, et omnia sancta ejus: et dimittite eam, et vadat: et videte, si quidem vadit per viam suam, et ad fines suos adscendit in Bethsamis, ipsa nobis fecit mala haec magna. Si autem non vadit illuc, sciemus, quia manus ejus non contigit nos, sed fortuitu haec nobis acciderunt." Observa ergo in iis, quomodo sacerdotes et divini causam malorum, quae acciderant Allophylis, utrum ex mánu Dei, et pro arcae injuria venerit, an fortuitu aeciderit, propositis contemplantur indiciis, dicentes: ,,si") per viam suam ad fines suos adscendit in Bethsa

') I Sam. V, 2. 3. (I Regg.)
2) I Sam. V, 10. (I Regg.)
3) I Sam. VI, 2. 3. (I Regg.)

4) I Sam. VI, 7. 8. 9. (I Regg.)

5) Cfr. I Sam. VI, 9. coll. pag. huj. not. 4. (I Regg.)

mis, ipsa nobis fecit haec mala." Denique in sequentibus refertur: „,et1) cum imposuissent, inquit, arcam Domini super carrum, direxerunt boves in via, contra viam, quae ducit Bethsamis, et non declinaverunt ad dextram, aut ad2) sinistram." Quis ergo in his,3) si diligenter inspiciat, 4) praescientiam hanc, quae de boum directione praedicta est, vel fortuitam dicat, vel aliqua arte compositam, et non operatione quadam daemonum ministratam, qui pertimuerint arcae Domini virtutem: qua non solum affligebantur, et puniebantur Allophyli, verum et cultus ipse daemonum destruebatur, utpote simulacris eorum, templisque, ad ingressum arcae Domini corruentibus? Est ergo talis quaedam in ministerio praescientiae operatio daemonum, quae artibus quibusdam ab iis, qui se daemonibus mancipaverint, colligitur, et nunc per eas, quas sortes nominant, nunc per ea, quae auguria appellant, nunc etiam ex contemplatione fibrarum, quae extispicia vocant, aliisque horum similibus praestigiis comprehendi videtur, et intelligi. Quae artes in tantum ad decipiendum genus hominum profecerunt, ut etiam justissimi Ezechiae filius Manasse hoc errore deceptus, aedificaverit, ut Scriptura dicit, „altare") omni exercitui coeli in utraque domo Domini." Hunc autem esse arbitror exercitum coeli, quem Paulus spirituales nequitias in coelestibus positas scripsit. 6) Nisi ergo multum in iis artibus et deceptionis esset et erroris, non puto tanti viri filium in lege Domini educatum, in illas impietates potuisse corruere, quae in quarto Regno

1) I Sam. VI, 11. 12. (I Regg.)

2) Deest,,ad" in edd. M.

3) Edd. Merlini: iis.

4) Sic recte habet Cod. Corbejensis. Alias (v. c. in edd. M.): „inspiciens." R.

5) Cfr. II Regg. XXI, 5. (IV Regg.)

6) Ephes. VI, 12.

« PoprzedniaDalej »