Obrazy na stronie
PDF
ePub

efficiatur testis: si quidem convertetur, testis fidei; si vero permanet infidelis, ut sit testis condemnationis suae.

3. Sed quid est, quod ei adnuntiat, videamus: „non ') sicut homo, inquit, Deus frustratur, neque sicut filius hominis terretur ipse." Non, inquit, habeas talem opinionem de Deo, ut putes eum esse sicut hominem, qui in iis, quae loquitur, frustrari possit. Homines enim multis occasionibus et vitiis impediuntur, ne verum sit, quod loquuntur. Aut irati enim loquuntur, et ira cessante frustra locuti sunt: aut metus, aut cupiditatis, aut jactantiae gratia, aliisque horum similibus, et utique frustra erit, et vanum omne quicquid vitio dominante locuti sunt. Deus autem, in quo nulla est passio, nulla fragilitas, omne quod dixerit, pro causarum meritis dicit: et ideo nunquam frustrari potest, quia, quod ratione profertur, carere non potest ratione. „Non2) est3) ergo Deus sicut homo, qui frustra loquatur: neque sicut filius hominis terretur:" vel, ut in aliis exemplaribus legimus:,,neque sicut filius hominis terret." In hominibus interdum sententiam mutat terror, Deus autem, qui 4) super omnia est, & quo terreri potest, ut sententiam matet? Si vero secundum hoc accipiamus, quod in aliis exemplaribus diximus lectum, hoc est: ,, neque sicut filius hominis terret:" illud videbitur dici, quod homines quidem interdum pro jactantia terrores faciunt et minas, etiam iis nonnunquam, quibus nocere non possunt: Deus autem non terret ita homines, quasi qui punire non possit; sed ') et si terret, ratione terret. Terret enim, ut corripiat hominem in auditionis tribulatione, ut verbo comminationis deterritus emendet

1) Num, XXIII, 19.

2) Cfr. Num. XXIII, 19. coll. pag. huj. not. 1.
3) Desideratur „est" in ed. Ruaei.

4) Edd. Merlini: quia supra omnia est.

5) Deest,,sed" in ed. Ruaei.

se, qui male agit, nec perveniat ad eum ipsa vindicta male gestorum suorum. Non erga ita Deus terret, ut homo: homo enim, ut diximus, pro jactantia, Deus vero pro emendatione terret.

4. Post haec ait: „ipse') cum dixerit, non faciet? loquetur, et pon permanebit?" Sic legendus est locus, quasi interrogantis affectu dicat: ipse, hoc est, Deus quod dicit, nonne et faciet? et quae locutus fuerit, nonne permanebit in iis? Cum utique homines non faciant, quae dicunt, et vitio humanae fragilitatis in iis non permaneant, quae loquuntur: mutabilis enim est homo, Deus vero immutabilis. Sed potest aliquis occurrere, et dicere: quomodo ergo non permansit Deus in iis, quae locutus est 2) de Ninive, ut post triduum subverteretur? neque in iis, quae locutus est de 3) David, ubi tribus diebus promissa fuerat mors, ut vastaret populum, et intra unum diem, et usque ad horam prandii cessavit? Et videbitur fortassis, quia haec, quae per interrogationem dicuntur, non penitus pro definito accipienda sint: sed talis quaedam figura verbi sit, quae medium aliquid videatur ostendere, non tamen definitae et irrevocabilis sententiae declaret 4) affectum: quo temperantius aliquid dictum videatur in eo, quod scriptum est:,,ipse3) cum dixerit, nonne faciet?“ quam si scriptum esset: ipse cum dixerit, omni mode faciet. Sedrecenseamus et ipsa Scripturae loca, quae vel in Jona, vel in Regnorum libris posita sunt, ne forte et ibi, ut moris est, scripturae divinae secreti aliquid habeant. Scriptum est ergo in Jona: ,,et 6) factum est verbum Domini ad Jonam filium Ama

1) Num. XXIII, 19.

3

2) Cfr. Jon. III.

Deest ,,de" in edd. Merlini.

XXIV, 11. seqq. (II Regg.)

4) Edd. Merlini: declarat.

5) Num. XXIII, 19.
6) Jon. I, 1. 2.

[blocks in formation]

Edd. Merlini: Amati,

thi, dicens: surge, et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea, quia adscendit clamor malitiae ejus ad me." Et posteaquam praeceptum est ceto, et ejecit Jonam in terram, iterum scriptum est: et) factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: surge et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea secundum praedicationem, quam ego locutus sum ad te." Et Jonas quidem,,praedicavit, 2) et dixit: adhuc tres dies," vel, ut Hebraei habere se scriptum dicunt: „adhuc quadraginta dies, et Ninive destruetur. Viri autem Ninivitae crediderunt in Deo, et praedicaverunt jejunium, et induerunt se ciliciis, a minore usque ad majorem ipsorum." Et post pauca: „, et et3) vidit Deus, inquit, opera corum, quia conversi sunt a viis suis malis, et poenituit," vel, ut in aliis exemplaribus legimus: „deprecatus est Deus super malitiam, quam locutus est facere iis, et non fecit." Observa igitur in iis, quae assumsimus de propheta, quod non invenitur in sermonibus Dei, quibus ad prophetam locutus est, dictum, quia,,adhuc 4) tres dics, et Ninive destruetur:" sed Jonas cum ingrederetur, inquit, civitatem ),,quasi iter dierum trium, ipse dixit: quia adhuc tres dies, et Ninive subvertetur:" ut sermo iste, qui scriptus est, et non est factus, a Jona potius, quam a Deo prolatus esse videatur. Sed et de secundo libro Regnorum proferamus quae scripta sunt, ubi, cum David po pulum numerasset, „factum) est, inquit, verbum Domini ad Gad prophetam videntem, dicens: vade, et loquere ad David: haec dicit Dominus: tria ego levabo super te, elige tibi ex iis unum, quod faciam tibi. Et introivit

[ocr errors]

1) Jon. III, 1.2. Edd. Merlini abundanter: et et factum est etc.

2) Jon. III, 4. 5.

3) Jon. III, 10.

4) Cfr. Jon. III, 4.

5) Cfr. Jon. III, 3. 4.

6) II Sam. XXIV, 11—16. (II Regg.)

Gad ad David, et denuntiavit ei, dicens: aut veniet tibi tribus annis fames super terram tuam: aut tribus mensibus ut fugias ante inimicos tuos, qui te persequentur: aut triduo mors fiat in terra tua. Nunc ergo scito, vide, Et dixit David ad quid respondeam ei, qui me misit. Gad: angustiae mihi sunt undique valde. Sed incidam in manus Domini magis, quia multae miserationes ejus sunt, et in manus hominum non incidam. Et dedit Dominus in Israel mortem a mane usque ad horam pranBersabee dii, et mortui sunt de populo a Dan usque septuaginta millia virorum. Et extendit angelus Dei manum suam in Jerusalem, ut corrumperet eam, et deprecatus est Dominus super malitiam, et ait ad angelum, qui exterminabat populum: satis est, remitte manum tuam." Observa ergo, quomodo nec in iis tribus comminationibus') Deus invenitur de morte dixisse trium dierum. In verbis enim Gad positum est, non in mandatis Domini: et non semper ea, quae per prophetam dicuntur, quasi a Deo dicta 2) suscipiuntur. Denique et per Mosen quidem multa locutus est Deus, aliquanta tamen et Moses propria auctoritate mandavit: quod Dominus in Evangeliis evidentissima distinctione secernit, cum dicit de repudio mulieris interrogatus, quia „ad3) duritiam cordis vestri" scripsit vobis haec Moses: „ab initio autem non fuit sic.“ „Qui1) enim fecit hominem, masculum et feminam fecit eos," et benedixit eos, et ,,dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et ambo erunt in carne una." Et addit:,,quod 5) ergo `Deus conjunxit,

1) Edd. Merlini male: contaminationibus.

2) Alias (v. c. in edd. M.): „dici suscipiantur." Sed Mss. ut in nostro textu. R.

3) Matth. XIX, 8.

4) Cfr. Matth. XIX, 4. 5. coll. Genes. II, 24.
5) Matth. XIX, 6.

homo non separet." Vides ergo et hic Deum quidem non praecepisse, nec fieri voluisse divortium: Mosen vero propter duritiam cordis Judaeorum scripsisse, dan-, dum esse repudium. Ostendit haec et Paulus in literis suis, cum dicit de quibusdam: „Dominus 1) dicit, et non ego." Et de aliis: „haec 2) autem ego dico, non Dominus," Et iterum in aliis: „, praeceptum3) Domini non habeo, consilium autem do." Et iterum: „,quae 4) loquor, non loquor secundum Deum," Unde similiter etiam in ceteris prophetis aliqua quidem Dominus locutus est, et non prophetae, alia vero prophetae, et non Dominus: et sic videbitur objectio intentata dissolvi, cum non tam sua, quam prophetae verba Dominus revocat, ac mutat in melius. Sed magis arbitror absolutionem priorem totius Scripturae sensibus convenire, et illis praecipue dictis, quibus patiens et multae misericordiae, et poenitens super malitias dicitur Deus: vel iis maxime, quae generaliter ab Jeremia pronuntiantur, in quibus evidenter ostenditur pro multis miserationibus, et incomprehensibili bonitate sua Deus dicere, et non facere, loqui, et non permanere. Ait ergo per Jeremiam Deus: „,in 5) finem loquar," hoc est, ex definito loquar „super gentem, et super regnum, ut auferam eos, et disperdam. Et si convertatur gens illa a malitiis suis, poenitebo de omnibus malis, quae cogitavi facere iis, et in finem loquar super gentem, et regnum, ut reaedificem eos, et replantem: et si fecerint mala in conspectu meo, ut non audiant vocem meam, poenitebit me de omnibus bonis, quae locutus fueram, ut facerem iis." Quomodo ergo possumus iis, quae absolute per Jeremiam dicta sunt, praeferre illa, quae suspense per Balaam dicuntur: nisi

1) I Cor. VII, 10.

2) I Cor. VII, 12.

3) I Cor. VII, 25.

4) II Cor. XI, 17.

5) Jerem. XVIII, 7 — 10.

« PoprzedniaDalej »