Obrazy na stronie
PDF
ePub

tas." Et sola, inquit, caritas 1) est, quae nunquam excidit. Ideo super prophetiam, super scientiam, super fidem, super ipsum etiam martyrium, ut Paulus docet, caritas habenda est, et caritas excolenda: quia et „Deus 2) caritas est," et Christus filius ejus caritas est, qui nobis perfectionem caritatis donare dignetur. Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XV.

De prophetia Balaam.

1. Licet nos ordo lectionum, quae recitantur, de illis dicere magis exigat, quae lector explicuit, tamen quoniam nonnulli fratrum deposcunt ea potius, quae de prophetia Balaam scripta sunt, ad sermonem disputationis adduci, non ita ordini lectionum satisfacere aequum credidi, ut desideriis auditorum. Primo ergo omnium de ipso Balaam requiramus, cur in Scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur. Nam vituperabilis est, cum prohibitus a Deo venire ad regem, persistit ut veniat, et mercedis cupidus iterum consulit, iterum requirit a Deo, donec relinquatur cupiditatibus suis, et eat in voluntatibus suis. Culpabilis est, cum aedificat aras, et victimas imponit daemoniis, et apparatu magico poscit divina consulta. Culpabilis est, cum consilium pessimum dåt, ut populus decipiatur per mulieres Madianitidas, 3) et cultum idolorum. Rursus laudabilis ostenditur, cum verbum Dei ponitur in

1) I Cor. XIII, 8.

2) I Joann. IV, 16.

-

Edd. Merlini: quia et Deus et caritas est, et Christus etc. 3) Edd. Merlini: Madianitas.

ore ejus, cum Spiritus Dei fit super eum, cum de Christo prophetat, cum Judaeis et gentibus de adventu Christi mysteria futura pronuntiat, cum pro maledictionibus benedictiones populo largitur, et nomen Israel supra visibilem gloriam mysticis extollit eloquiis. Cum ergo haec tam diversa de eo et tam varia indicet scriptura divina, valde mihi difficile videtur ex definito statuere ejus personam, cui non solum conveniat ista diversitas, verum et illud aptari possit, quod ipse de semet ipso velut prophetans dicit: „moriatur 1) anima mea inter animas justorum, et fiat semen meum sicut semen justorum." Sed et per Michaeam prophetam tale de eo Dominus testimonium perhibet, ubi dicit: „populus 2) meus quid feci tibi? responde mihi, quia revocavi te 3) de terra Aegypti, et ex domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Mosen, Aaron, et Mariam. Populus meus memento, quid cogitaverit adversum te Balach rex Moab, et quid responderit 4) ei Balaam filius Beor, a funiculis usque in Galgal, ut agnosceretur justitia Domini." Ostendit ergo per haec, quia, ut justitia Domini agnosceretur, 5) propterea illa omnia respondit Balaam filius Beor ad regem Balach, quae scripta referuntur in libris. Et quis putas invenietur talis, qui possit ex ipsis responsis Balaam ostendere, quod Dei justitia manifestetur in iis? Revera enim si sermo Dei positus est in ore ejus, et Spiritus Dei factus est super illum, et justitia Dei ex responsis ejus agnoscitur et manifestatur, omnimode quae ab eo dicuntur, nonnisi prophetica et divina esse credenda sunt. Quamvis difficile alicubi scriptum legamus, ) quia factus est

1) Num. XXIII, 10. 2) Mich. VI, 3. 4. 5.
3) Deest,,te" in ed. Ruaei.

4) Edd. Merlini: respondit.

*) Edd. Merlini: cognosceretur.

6) Cfr. I Sam. XIX, 23. (I Regg.)

Spiritus Dei super aliquem prophetarum: sed aut visio, quam vidit, aut assumtio verbi Dei, aut1) Dei verbum factum est ad illum, vel ad illum, et alia quaedam de prophetis legimus. Factum vero esse Spiritum Dei super aliquem prophetarum, legisse me 2) ad praesens interim non recordor, nisi de David ita scriptum memini: „et3) apparuit, sive illuxit Spiritus Dei super David a die illa, et deinceps:" non tamen factus est Spiritus Dei super David. De Saul vero ita memini scriptum: „,et 4) decidet Spiritus Domini super te, et prophetabis cum ipsis, et converteris in virum alterum." Et iterum de eodem dicitur: „,et) Spiritus Domini discessit à Saul, eto) obstupefecit eum spiritus malignus a Domino." Et iterum: ,,et") factum est, cum esset spiritus malus ad Saul, adsumsit David psalterium, et psallebat in manibus suis, et percutiebat, et erat bonum ei, et discedebat ab eo spiritus malignus." Haec pro eo, quod medium potest videri hoc, quod scriptum est: „et) factus est Spiritus Domini super eum." Propter quod et nos secundum ea, quae superiore tractatu senseramus, etiam nunc in Pharisaeorum, et scribarum, iisque similium persona hunc ipsum Balaam explicare conabimur. Sed age jam prophetiae ejus verba, quae assumta parabola sua dixisse scribitur, videamus. „Ex 9) Mesopotamia, inquit, vocavit me Balach rex Moab, ex montibus orientis." Mesopotamiam dicit terram, quae inter flumina Babyloniae jacet, de qui

1) Edd. Merlini: aut verbum Dei.
2) Deest,,me" in ed. Ruaei.
3) I Sam. XVI, 13. (I Regg.)
4) I Sam. X, 6. (I Regg.)
5) I Sam. XVI, 14. (I Regg.)
6) Desideratur „,et" in ed. Ruaci.
7) I Sam. XVI, 23. (I Regg.)
8) Num. XXIII, 6.
9) Num. XXIII, 7.

bus scriptum est: „super 1) flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur Sion." Si quis ergo inter ista flumina fuerit Babylonis, si quis rheumatibus libidinis inundatur, et luxuriae aestibus circumluitur, iste non dicitur stare, sed sedere: et ideo, qui ibi comprehensi sunt, dicebant: „,super 2) flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus, dum recordaremur Sion." Sed nec flere quidem ante possunt, nisi cum recordati fuerint Sion. Bonorum namque recordatio, malorum causas lamentabiles facit. Nisi enim quis recordetur Sion, nisi legem Dei, et Scripturarum montes adspiciat, mala sua flere non incipit. Ex istis ergo fluminibus vocatur Balaam, et ab istis orientis montibus invitatur. Montes isti non sunt sancti montes illi, de quibus scriptum est:,,fundamenta3) ejus in montibus sanctis." Et iterum: „Jerusalem, 4) quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in id ipsum." ,,Montes") in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui." Non sunt ergo tales Mesopotamiae montes, sed illi, de quibus dicitur: „montes 6) tenebrosi:" et iterum de quo dicitur:,,ecce, 7) ego ad te mons corrupte." Isti sunt montes, in quibus est omnis altitudo ) extollens se adversum scientiam Dei. Ab istis ergo montibus accersitur Balaam hic. Quales autem isti sunt montes, talem habent et orientem. Habet enim et ortum luminis sui ille, qui convertit 9) se sicut angelum lucis. Habet illam lucem, de qua scriptum est: „lux 10) impiorum exstinguetur." Et sicut ista lux impiorum, et illa, quae

1) Psalm. CXXXVII, 1. (CXXXVI.)
2) Psalm, CXXXVII, 1. (CXXXVI.)

3) Psalm. LXXXVII, 1. 4) Psalm. CXXII, 3.
5) Psalm. CXXV, 2. (CXXIV.)

6) Jerem. XIII, 16.

8) Cfr. II Cor. X, 5.

10) Job. XVIII, 5.

7) Jer. LI, 25.

9) Cfr. II Cor. XI, 14.

convertit1) se sicut angelum lucis, contraria est illi luci, quae dicebat: „Ego 2) sum lux mundi:“ ita et iste oriens contrarius est illi orienti, de quo scriptum est in Zacharia: „ecce3) vir, Oriens nomen ejus est." Ex illius ergo, non hujus orientis finibus veniebat Balaam, illumnatus sine dubio ab illo Lucifero, de quo dicitur: „quomodo 4) cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur?“

2. Sed videamus, quid dicit illi Balach rex Moab, qui accersivit eum e medio fluminum de montibus orientis. „Veni,3) inquit, et maledic mihi Jacob, et veņi, maledic mihi Israel." In latinis sermonibus pene superflua videtur esse repetitio, quae ait: „maledic mihi Jacob, et°) maledic mihi Israel." Sed est in Graecis literis sub nomine Israel in") maledicendi verbo praepositionis adjectio, quam nostri vel minus decenter dici credentes, vel nullam vim dictionis ®) addi ex hoc posse existimantes, omiserunt. Nos autem sermonem licet contra consuetudinem fingimus, ut sensum ex integro colligamus. Potest ergo dici: „veni, 9) maledic mihi Jacob, et veni, supermaledic mihi Israel.“ Per quod ostenditur idcirco sermo repetitus, ut ampliore vi, et majore intentionė maledictionem in Israel, quam in Jacob Balach videretur exposcere. Donec enim quis tantum Jacob est, hoc est, in actibus solum et operibus positus, inferioribus maledictionibus impugnatur. Ubi autem profecerit, et interiorem hominem ad videndum Deum revelato mentis

1) Cfr. II Cor. XI, 14.
2) Ev. Joann. VIII, 12.
3) Zachar. VI, 12.

5) Num. XXIII, 7:

4) Jesai. XIV, 12.

") Deest,,et" in edd. M. Cfr. Num. XXIII, 7. 7) Cod. Corbejensis (itemq. edd. M.): „in maledicto praepositionis." R.

8) Edd. Merlini: dictioni.
9) Cfr. Num. XXIII, 7.

« PoprzedniaDalej »