Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod etiamsi illi esset inutilis, qui ea utebatur, faceret eam tamen utilem iis, adversum quos exercebatur. Et ideo refugere quidem omnibus modis debemus, ne unquam malitia inveniatur in nobis: in aliis vero vincere eam, non perimere studendum est: quia et illi, in quibus est malitia, aliquid necessarii operis conferunt universitati. Nihil enim otiosum, nihil inane est apud Deum, quia sive bono proposito hominis utitur ad bona, sive malo utitur ad necessaria. Sed beatior eris, si magis ex virtutibus, quae in te sunt, inveniatur boni aliquid ex te vitae hujus universitas consequi: sicut illi, de quibus dicit Apostolus Petrus:1),,ut 2) sitis sicut luminaria in hoc mundo, verbum vitae continentes." Ad gloriam sunt ergo necessaria luminaria mundo huic. Et quid tam delectabile, quid tam magnificum, quam opus solis, vel lunae, a quibus illuminatur mundus? Opus est tamen ipsi mundo etiam angelis, qui sint super bestias, et angelis, qui praesint exercitibus terrenis. Opus est angelis, qui praesint animalium nativitati, virgultorum, plantationumque, et ceteris pluralibus incrementis. Et rursum angelis opus est, qui praesint operibus sanctis, qui aeternae lucis intellectum, et occultorum Dei agnitionem, ac rerum divinarum scientiam doceant. Vide ergo, ne te ipse facias inter eos angelos inveniri, qui bestiis praesunt, si belluinam duxeris vitam: aut inter eos, qui terrenis operibus praesunt, si corporea et terrena dilexeris. Sed satage,3) quomodo magis adsumaris ad societatem Michaelis archangeli, qui orationes sanctorum semper offert Deo. Adsumeris autem in hunc numerum, vel in istud officium, si insistas semper orationi, et vigiles in ea, et impleas, quod Apostolus ait: ,,sine *) cessatione orantes." Vel certe ut adsumaris in

[ocr errors][merged small][merged small]

societatem et officium Raphaelis, qui medicinae praeest: si cum videris aliquem vulneratum peccatis, et sagittis diaboli confixum, adhibueris curationum sermonem, ac verbi Dei contuleris medicinam, ut peccati vulnera per poenitentiam sanes, et medicinam confessionis ostendas. Si quis vero hujusmodi opera in hoc mundo agit, ipse se praebet, ut in futuro saeculo vas') electionis, et utile Domino ad omne opus bonum paratum a conditore formetur. Si vero contraria gerat, vas ad contumeliam divinae semet ipsum praebebit dispensationi. Et propterea puto in divinis voluminibus scripta esse et bonorum gesta, et malorum, et ex sinistris, et dextris actibus scripturas divinas esse contextas, ut intelligamus, quia apud Deum otiosa non sunt, nec malorum opera, nec bonorum. Verum nunc post excessum plurimum quidem, sed causae necessarium, redeamus ad propositum.

3. Balaam hic, ut superius diximus, divinus erat, daemonum scilicet ministerio, et arte magica nonnunquam futura praenoscens. Rogatur a Balach rege ad maledicendum populo Israel, legati veniunt, divinacula in manibus ferunt, stant attonitae gentes, et anxiae, exspectantes quid respondeat Balaam, de quo persuasum habebant, quod dignus divinis colloquiis haberetur. Vide nunc, quomodo sapientia Dei vas istud ad contumeliam praeparatum proficere fecit ad utilitatem non solum gentis unius, sed pene totius mundi: et huic, cui solebant videri daemones, videtur Deus, prohibens mali operis iter. Stupescit Balaam, et miratur prohibentis auctoritatem. Non enim solebat malum daemonibus displicere. Sed iterum remittit legatos, dicens, non se posse facere, nisi verbum, quod Deus dederit in os ejus. Redeunt rursus legati, iterum requirit, iterum molestus est, et iterum cupit audire. Non enim facile cupidus mercedibus caret. Quid ergo

1) II Timoth. II, 21.

audit secundo a Deo? „Si1) vocare te, 2) inquit, venerunt homines isti, surge, et vade cum iis." In quo voluntati quidem cupiditatis ejus cedit Deus, ut compleatur illud, quod scriptum est: „dimisit3) eos in 4) desideria

cordis eorum, ibunt in voluntatibus suis:" sed tamen consilium divinae dispensationis expletur. Dicitur enim ad eum:,,verbum, ') quodcunque dedero in ore tuo, hoc loqueris." Si dignus fuisset Balaam, verbum suum Deys non in ore ejus, sed in corde posuisset. Nunc autem quoniam in corde ejus desiderium mercedis erat, et cupiditas pecuniae, verbum Dei non in corde, sed in ore ejus ponitur. Agebatur enim mira et magna dispensatione, ut, quoniam prophetarum verba, quae intra aulam continebantur Israeliticam, ad gentes pervenire non poterant, per Balaam, cui fides ab universis gentibus habebatur, innotescerent etiam nationibus secreta de Christo mysteria, et thesaurum magnum proferret ad gentes, non tam corde et sensu, quam ore et sermone portatum. Sed ne per singula immoremur: non enim temporis est cuncta dissolvi: adscensa asina sua Balaam ibat per viam; occurrit ei angelus, ille sine dubio, qui aderat filiis Israel. Aperit os asinae, ut arguatur per eam Balaam, et mutae 6) pecudis vocibus confutetur is, qui divinus videbatur et sapiens.

[ocr errors]

4. Verum post haec conveniens jam videtur, aliqua etiam de allegoria contingere. Balaam hic, qui interpretatur populus vanus, videtur mihi personam habere scribarum et Pharisaeorum Judaici populi. Balach vero, qui

1) Num. XXII, 20.

2) Deest,,te" in ed. Ruaei.

3) Cfr. Psalm. LXXXI, 12.

4) Sic recte habet Cod. sancti Theodorici. Alias (v. c. in edd. M.): „in desiderio cordis eorum, ibunt in voluptatibus suis." R.

5) Num. XXII, 20.

6) Ed. Ruaei: muti.

exclusio vel devoratio interpretatur, et ipse personam habere intelligendus est unius alicujus spirituum mundi hujus contrariae potestatis, quae excludere et devorare 1) cupiat Israel, ron eum, qui secundum carnem est, sed eum, qui secundum spiritum. Volens ergo potestas ista contraria deleri et penitus exstingui spiritualem Israel, non aliis utitur ministris, nisi pontificibus et scribis ac Pharisaeis: ipsos invitat, ipsis mercedem promittit et praemia. Ili vero, sicut iste Balaam facit, simulant se cuncta ad Deum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: scrutare Scripturas, et vide, quia propheta a Galilaea 2) non surgit. Et iterum dicunt: „,nos3) legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit." Per quae singula videntur quidem scribae et Pharisaei zelum Dei habere, sed simulatum. Asina vero, cui sedebat Balaam, quoniam Scriptura dicit:,,homines 4) et jumenta salvos facies Dominé:" ea pars credentium potest intelligi, quae sive pro stultitia, sive pro innocentia, animalibus comparatur. Sic enim et Apostolus dicit:,,videte 5) autem vocationem vestram, fratres, quia non multi inter vos sapientes, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes.“ Isti ergo tales, sicut Evangelica, quae in parabolis agebantur, gesta designant, ab istis pessimis dominis scribis ac Pharisaeis subjecti quodammodo tenebantur et vincti, sed a Domino solvuntur, non quidem per ipsum Dominum, sed per discipulos ejus. Dicit enim ipse ad discipulos:" ite ) in vicum, qui est contra vos: et invenietis asinam alligatam, et pullum ejus: solventes adducite.“

1) Cfr. pag. 161. not. 1.

2) Cfr. ev. Joann. VII, 41.
3) Ev. Joann. XIX, 7.

4) Psalm. XXXVI, 6. (XXXV.)

5) I Cor. I, 26. 27. 6) Matth. XXI, 2.

Sicut ergo in Evangelio non ipse Dominus, sed discipuli solvunt asinam: ita ut hic non ab') eo ipso, sed ab angelo aperitur os asinae: et sicut in Evangeliis, qui non vident, arguunt videntes: ita et hic, qui muti erant, arguunt loquentes. Et hoc est, quod Dominus dicebat „Pater, 2) gratias ago tibi, quoniam abscondisti haec sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis." Scribae autem et Pharisaei erant, qui, sedebant super asinam hanc, et tenebant eam vinctam. Ipsis ergo irascitur angelus, et nisi quodam futurorum prospectu, illos quidem peremisset, asinam autem servasset, quae vidit, et reverita est eum, qui venit in 3) vineam, et stat inter vineas. Compressit tamen pedes sedentis super se in maceriam: et ideo forte non potest ambulare ille ejus sessor antiquus nec venire ad eum, qui dicit: „venite") ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis." Asina tamen venit, adducta a discipulis, et cui tunc sedebat Balaam mercedis cupidus, nunc ei sedet Jesus. Nec mireris, si eum, quem diximus scribarum, et doctorum populi formam tenere, videas prophetantem de Christo. Hoc enim legimus fecisse et Caipham, qui dixit: „expedit") vobis, ut unus homo pereat pro omni populo." Sed hoc, inquit, quia 6) erat pontifex anni illius, prophetavit. Prophetat ergo et Balaam de Christo: et ideo nemo extollatur, etiamsi prophetet, etiamsi praescientiam mereatur: sed redeat ad Apostoli dictum, quo ad ista respiciens, ait: „sive') prophetiae, abolebuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur." Et quid est ergo, quod permanet? „Fides, ) inquit, spes, et caritas: major autem horum cari

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »