Obrazy na stronie
PDF
ePub

temporalis tractatus, qui in ecclesia aedificandi gratia habetur, non habuimus tantum spatii, ut possemus singula quaeque Scripturae verba proponere, et ita, ut nihil omnino indiscussum remaneret, explanationem singulis adhibere, quoniam quidem hujusmodi stilus commentariorum magis est. Idcirco quae inquisitione digna videntur, repetimus, eamque') discutientes, qua possumus explanatione disserere, et in medium proferre tentabimus. Est autem adhuc difficile in explanatione historiae ipsius, quomodo, cum dicatur venisse Deus noctu ad Balaam primo, et interrogasse, qui essent homines, qui venissent ad eum: ac respondisset, quia missi essent a Balach, filio Sephor, dicente: „veni, 2) et maledic mihi populum:" responderit ei Deus: „non 3) ibis cum iis, neque maledices populum: est enim benedictus." Iterum secundo dicitur ad eum noctu venisse, Deus, et dixisse, ut iret cum iis, sed hoc observaret, ut verbum, quod daret Deus in ore ejus, hoc loqueretur. Et rursum tertio eunti ei occurrisse angelum Dei, cui in tantum via ejus non elegans, nec opportuna videretur, ut etiam interficere eum vellet, nisi asina videns angelum, quem Balaam videre non potuit, declinasset. Et tamen, posteaquam culpatur ab angelo, cur ire voluisset, rursus etiam ab ipso ire permittitur: tantum ut custodiat verbum, quod Deus dederit in ore ejus, ut hoc solum proferat, nec amplius aliquid. Haec ergo omnia difficilem habent explanationem: paucis tamen, ut supra jam diximus, occasionem intelligentiae vobis dabimus, quo et vos faciatis, quod scriptum est: „ut 4) iis auditis sapiens sapientior fiat:" et: „da3) occasionem sapienti, et sapientior erit." Sed priusquam perveniamus ad rem, ne illud quidem omittemus, quod

1) Edd. Merlini: eaque.

3) Num. XXII, 12.

5) Prov. IX, 9.

2) Num. XXII, 11. 4) Prov. I, 5.

[ocr errors]

In He

[ocr errors]

curiosius intendentes in hoc loco observavimus. braeorum literis nomen Dei, hoc est Deus, vel Dominus, diverse scribi dicitur. Aliter enim scribitur Deus, quicunque Deus: aliter Deus ipse, de quo dicitur: „audi 1) Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est." Iste ergo Deus Israel, Deus unus, et creator omnium, certo quodam literarum signo scribitur, quod apud illos tetragrammaton dicitur. Si quando ergo sub hoc signo in Scripturis scribitur Deus, nulla est dubitatio, quin de Deo vero, et mundi creatore dicatur. Si quando vero aliis, id est, communibus literis scribitur, incertum habetur, utrum de Deo vero, an de aliquo ex illis dicatur, de quibus Apostolus dicit: „tametsi 2) sunt, qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra: sicut sunt dii multi, et domini multi : nobis tamen unus Deus pater, ex quo omnia, et nos' per ipsum." Aiunt ergo, qui hebraicas literas legunt, in hoc loco Deus non sub signo tetragrammati esse positum: de quo, qui potest, requirat. Sed et quod dixit Deus ad Balaam quasi interrogans, qui sunt isti homines, requiritur, cur ignorare videatur: et iterum quod ait: „non3) maledices populum: est enim benedictus:" sic itaque potest intelligi, quasi 4) dixerit: non maledices populum meum.

2. Nos interim dicimus, dispensatione quadam et sapientia Dei ita omnia in hoc mundo esse disposita, ut nihil prorsus otiosum sit apud Deum, etiamsi malum illud sit, etiamsi bonum. Sed planius, quod dicitur, explicemus. Malitiam Deus non fecit: tamen) cum ab 6) aliis inventam possit prohibere, non prohibet: sed cum

[merged small][ocr errors][merged small]

4) Edd. Merlini: quasi si dixerit.

5) Edd. Merlini: tamen cur cum ab aliis inventam -: sed cum ipsis, —, utitur causas? Per ipsos etc. 6) In textum recepi, quod in ed. Ruaei desideratur: „ab."

per

ipsis, a quibus habetur, utitur ea ad necessarias, causas. Per ipsos enim, in quibus est malitia, claros et probatos efficit eos, qui ad virtutum gloriam tendunt. Nam si imeretur malitia, non esset utique, qui contrairet virtutibus. Virtus autem, non habens aliquid contrarium, non claresceret, ') nec splendidior et examinatior fieret. Non probata vero, nec examinata virtus, nec 2) virtus est. Sed haec, si dicantur sine divinorum verborum testimoniis, exquisita magis et humana arte composita, quam vera atque indubitata videbuntur. Requiramus 3) ergo, si hujusmodi sensum etiam volumina divina contineant. Veniamus ad Joseph. 4) Tolle malitiam fratrum ejus, tolle invidiam, tolle illud omne parricidale commentum, 5) quo saevierunt in fratrem, usque quo venderent eum. Si haec auferas, vide quantam simul peremeris dispensationem Dei. Simul enim abscindes cuncta illa, quae apud Aegyptum per Joseph pro salute omnium gesta sunt. Non fuisset interpretatio 6) somnii Pharaonis, si per invidiam fratrum non fuisset Joseph distractus, et venisset in Aegyptum: nemo intellexisset, quae Deus revelaverat regi, nemo frumenta congregasset in Aegypto, nemo necessitatem famis sapienti provisione curasset: periisset Aegyptus, periissent et finitimae regiones fame. Intérüsset etiam ipse Israel, et semen ejus quaerens panem, si Aegyptum non fuisset ingressum, nec egressi fuissent ex ea filii Israel cum mirabilibus Domini. Nusquam plagae in

1) Edd. Merlini: clarescet, nec

fiet.

2) Pro verbis: „,nec virtus est," in Cod. sancti Theodorici haec leguntur:,,claros et probatos non efficit eos, qui ad virtutum gloriam tendunt." R.

3) Edd. Merlini: Requiramus ergo hujusmodi sensus si etiam volumina etc.

4). Cfr. Genes. XXXVII.

') Cod. Carnotensis: „commercium." R.

6) Cfr. Genes. XLI. seqq.

Aegyptios, neque virtutes illae, quas fecit Deus per Mosen et Aaron, Nemo rubrum mare siccis vestigiis incessisset. Cibum mannae mortalis vita nescisset.

Nulla de se

Lex a Deo

Hacredita

quenti petrá aquarum fluenta prorupissent. hominibus data non fuisset. Quae in Exodo, quae in Levitico, in Numeris etiam, et Deuteronomio referuntur, ad humani generis scientiam non venissent. tem certe paternam, et terram repromissionis nullus intrasset. Et ut ad haec, quae habentur in manibus, veniamus, tolle Balach hujus regis pessimi malitiam, qua maledici desiderat Israelem, aufer ejus astutiam, qua invitabat Balaam ad devorandum ') populum: pariter abstuleris erga filios Israel dispensationem Dei, et providentiae ejus favorem, nusquam prophetiae illae erunt, quae per os Balaam et filiis Israel, et gentibus prophetantur. Quod si etiam novi testamenti cupis haec testimoniis confirmari, si auferas malitiam Judae, proditionemque ejus perimas, abstuleris pariter crucem Christi, et passionem ejus et si non sit crux, non exuuntur principatus, et potestates, nec triumphantur in ligno crucis. Si non fuisset mors Christi, utique nec resurrectio fuisset, nec exstitisset aliquis primogenitus ex mortuis. Quod si non fuisset primogenitus ex mortuis, nec spes nobis resurrectionis fuisset. Simili ergo modo et de ipso diabolo ponamus, verbi gratia, necessitate aliqua constrictum fuisse, ne peccaret, vel post peccatum ablatam fuisse ab eo malitiae voluntatem: simul utique ablatum fuisset nobis certamen adversum insidias diaboli, nec exspectaretur corona 2) victoriae ei, qui legitime certasset. Si non haberemus, qui adversum nos obsisterent, agones non essent, nec victoribus munera ponerentur, nec regnum coelorum vincentibus pararetur: neque momentaneum3) hoc et leve tribulationis nostrae

') Edd. Merlini: devovendum. 2) II Tim. II, 5. 3) Cfr. II Cor. IV, 17. ORIGENIS OPERA. TOM. X. 11

supra modum pondus gloriae operaretur nobis in futuro: nec aliquis nostrum pro tribulationum patientia speraret immensam gloriam futurorum. Ex quibus omnibus colligitur, quia Deus non solum banis utatur ad opus bonum, sed et inalis. Et hoc vere mirabile est, quod vasis malis utitur Deus ad opus bonum. In1) magna enim hac mundi hujus domo non sunt tantummodo vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et alia quidem ad honorem, alia autem ad contumeliam, utraque tamen necessaria. Verum quoniam vasa haec, quae dicimus, ra tionabilia intelligenda sunt, et liberi arbitrii: non casu, neque fortuitu unusquisque aut vas honoris efficitur, aut vas contumeliae, sed qui se talem praebuerit, ut electus esse inereatur, vas electum, et vas honoris efficitur. Qui vero indignis et deterrimis sensibus vivit, iste formatur vas contumeliae, non a conditorc, sed a semet ipso causis contumeliae suae datis. Non ergo eos tales esse conditor fecit, sed hujusmodi mentes secundum propositum corum, providentiae suae justa et ineffabili quadam ratione dispensat. Sicut, verbi gratia, in urbibus magnis, si qui indigniores sunt, et abstrusae vitae ac deterrimae homines, ultima quaeque opera, et laboriosa condemnantur operari, et tamen necessaria sunt civitati hujusmodi opera. Verbi causa, aut fornacibus lavacri ad succendendos ignes deserviunt, ut tu vel commoditate, vel deliciis perfruaris: aut cuniculos purgant, aut alia hujusmodi gerunt, ut tibi in urbe fiat et delectabilis habitatio. Et illi quidem vel agunt ex proposito, vel ex merito patiuntur : opus tamen ipsorum proficit ad utilitatem eorum, quibus, quae bona et utilia sunt, parantur. Ita et haec de quibus proposuimus, Deus quidem malitiam non fecit, inventam tamen ex propositi intentione eorum, qui declinarunt a via recta, auferre penitus noluit: providens hoc,

1) II Tim. II, 20.

« PoprzedniaDalej »