Obrazy na stronie
PDF
ePub

jora promittis, et dicis: „veni, ') maledic mihi populum, qui exivit de Aegypto." Sed Balaam, ut Scriptura docet, retulit haec ad Deum, a quo et venire prohibetur. Sed et iterum rex mittit legatos, et neglectis armis spem omnem ponit in Balaam, ut veniat, et verba deferat, atque in populum jaculetur maledicta pro telis, si forte verbis Balaam vincatur populus, quem regis exercitus superare non poterat. Haec historia quid consequentiae habet? quid consilii tegit? 2) Ubi vel quando auditum est, quod quis regum imminente sibi proelio, omissis armis, exercituque neglecto, ad divini alicujus vel aruspicis verba confugerit? Unde iterum atque iterum Dei nobis exoranda est gratia, ut haec non fabulosis et Judaicis narrationibus, sed rationalibus et dignis divina lege possimus sensibus explicare. Primo ergo omnium fatendum est, in quibusdam plus posse, et plus valere verba, quam corpora: quia, quod exercitus multarum gentium nequiret efficere, quod ferro et armis non posset obtineri, hoc verbis efficitur: et non dico sanctis verbis, vel Dei verbis, sed verbis quibusdam, quae inter homines habentur, quae quomodo nominem, nescio: sunt tamen inutili arte composita, cujus artis vocabulum illud sit, quod unicuique appellari libet. Est ergo, ut dixi, apud homines opus aliquod, quod verbis efficitur. Quid 3) tamen opus tale est, ut quamvis magnis corporis viribus non possit impleri? Verbi gratia, erant in Aegypto incantatores et magi. Quis potest hominum fortitudine corporis virgam mutare in serpentem, quod ab illis factum refertur? Aut quis potest viribus corporis aquam in sanguinem vertere? Fecerunt tamen hoc Aegyptiorum incantatores et magi. Fecerat enim haec prius Moses: sed quia sciebat rex Aegy

1) Num. XXII, 6. coll. 5.

2) Cod. Carnotensis:,,ostendit?" R.

3) Edd. Merlini: Quod tamen non possit impleri. Verbi etc.

pti, quod possent haec arte quadam fieri verborum, quae habetur inter homines, putavit et Mosen non haec Dei virtute, sed magica arte fecisse, et quod humana arte fecerat, id Dei factum virtute simulare. Convocat continuo Aegyptiorum incantatores et magos. Inter eum, qui virtute Dei operabatur, et eos, qui daemones invocabant, facit esse certamen.` Efficit tamen similiter et contraria virtus virgam serpentem, sicut fecerat virtus Dei: sed serpens, qui per virtutem Dei factus fuerat, absorbuit et devoravit omnes illos serpentes, qui arte magica ex virgis versi fuerant in serpentes. Non enim potuit virtus daemoniaca malum, quod ex bono fecerat, restituere in bonum. Potuit ex virga facere serpentem, virgam vero reddere ex serpente non potuit: et ideo consumuntur omnes ex ea virga, quae Dei virtute versa fuerat in serpentem. Postea vero per divinam virtutem naturae suae redditur, ut naturae Dominum fateretur. Fecerunt incantatores Aegyptiorum, ut et aquae verterentur in sanguinem, sed non potuerunt iterum sanguinem vertere in aquam, Dei autem virtus non aquam, sed totum fluvium vertit in sanguinem: et rursum orante Mose, lympidis eum, ac naturalibus reddidit fluentis. Et iterum produxerunt magi Aegyptiorum scnipes, sed non potuerunt repellere eas. Moses vero et1) produxit scnipes, et repulit. 2) Deus enim noster delere facit, et iterum restituit; contraria autem virtus male quidem facere aliquid potest, sed restituere in integrum non potest. Haec autem omnia praemisimus, ut opera Balaam, vel verba ejus possimus advertere. Sunt enim et magorum nonnullae dif ferentiae: alii enim plus, alii minus valent. Hic Balaam famosissimus erat in arte magica, et in carminibus noxiis praepotens. Non enim habebat potestatem, vel ar

1) Deest,,et" in edd. M.

2) Edd. Merlini perperam: restituit.

tem verborum ad benedicendum, sed habebat ad maledicendum. Daemones enim ad maledicendum invitantur, non ad benedicendum. Et ideo quasi expertus in talibus, in opinione erat omnibus, qui erant in oriente. Nisi enim experimenta ejus plurima praecessissent, quod frequenter maledictis hostem vertisset armatum, non utique praesumsisset rex, hoc posse fieri sermonibus, quod ferro et acie vix posset impleri. Certus ergo Balach de hoc, et frequenter expertus, omissis omnibus instrumentis, et auxiliis bellicis, mittit ad eum legatos, dicens: ́„ecce, 1) populus exivit de Aegypto, et cooperuit faciem terrae, et hic sedit juxta me." Sed et amplius aliquid puto, quod moverit regem: videtur enim audisse, quia filii Israel solent hostes vincere oratione, non armis, nec tam ferro, quam precibus. Nulla enim Israel adversum Pharaonem arma commovit, sed dictum est ei: „Dominus 2), pugnabit pro vobis, et vos tacebitis." Sed nec contra Amalechitas quidem tantum vis armorum, quantum Mosis valuit oratio. Ut enim elevasset Moses manus ad Deum, vincebatur Amalech; remissae vero et dejectae vinci faciebant Israel. Haec profecto audierat Balach, rex Moab. Scriptum est enim: „,audierunt 3), gentes, et iratae sunt: dolores comprehenderunt habitantes Philistiim. Tunc festinaverunt duces Edom, et principes Moabitarum: apprehendit eos tremor." Vides pervenisse ad eos, quod in Cantico praedixerat Moses, quando transierant mare rubrum. Audierat ergo rex Moab, quia populus hic orationibus vincit, et pugnat adversum hostes ore, non gladio, et ob hoc sine dubio apud semet ipsum cogitavit dicens: quoniam quidem orationibus populi hujus, et precibus nulla possunt arma conferri, ideo etiam mihi tales

1) Num. XXII, 5.
3) Exod. XV, 14. 15.

2) Exod. XIV, 14.

ex

aliquae preces, et talia requirenda sunt arma verborum, et orationes tales, quae superare possint orationes istorum. 5. Ut autem scias, tale aliquid cogitasse regem, Scripturae verbis intellige, quae ego a magistro quodam, qui ex Hebraeis crediderat, exposita didici. Scriptum est ergo:,,et') dixit Moab ad seniores Madiam: nunc ablinget synagoga haec omnes, qui in circuitu nostro sunt, sicut ablingit vitulus herbam campi." Aiebat ergo magister ille, qui ex Hebraeis crediderat: cur, inquit, tali usus est exemplo, dicens: „,sicut") ablingit vitulus herbam campi?" Ob hoc sine dubio, quia vituļus ore abrumpit herbam de campo, et lingua tanquam falce, quaecunque invenerit, secat. Ita ergo et populus hic quasi vitulus ore et labiis pugnat, et arma habet in verbis ac precibus. Haec igitur sciens rex mittit ad Balaam, ut et ipse deferat verbis verba contraria, et precibus preces. Nec mireris, si est in magica arte tale aliquid: esse enim hanc artem, designat etiam Scriptura, sed uti ea prohibet. Nam et daemones Scriptura esse designat, sed coli eos et exorari vetat. Recte ergo etiam magica uti prohibet, quia magorum ministri 3) angeli sunt refugae, et spiritus maligni, et daemonia immunda. Nullus enim sanctorum spirituum obtemperat mago, Non potest invocare magus Michaelem, non potest invocare Raphaelem, neque Gabrielem: multo magis magus invocare non potest omnipotentem Deum, nec filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, nec sanctum spiritum ejus. Nos soli accepimus potestatem, invocandi Deum patrem. Nos soli habemus potestatem, invocandi unigenitum Jesum 4) Christum. Sed illud est, quod dico: qui jam potestatem ac

1) Num. XXII, 4. - Edd. Merlini constanter: Madian. 2) Num. XXII, 4.

3) Cod. Carnotensis: „magistri." R.

4) Deest,,Jesum" in sola ed. Ruaei.

cepit invocandi Christum, non potest iterum daemones invocare: et qui sancti Spiritus particeps factus est, ad immundos ultra spiritus accedere non debet. Si enim invocaverit immundos spiritus, sanctus 1) ab co spiritus refugit. Magi sunt, qui invocant Beelzebub. Denique sciebat hoc populus ille, et ideo mentientes contra Dominum meum Jesum, et falsa dicentes, aiebant: „hic 2) in Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit daemonia." Salvator autem sciens, quia verum est quidem, quod princeps quidem daemoniorum Beelzebub sit, in hoc eos non arguit mendacii: sed respondit iis: „,si3) ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt?" Unde constat esse quosdam daemones malos, qui invocati a magis, adsunt iis ad malum, non ad bonum. Parati enim sunt ad malefaciendum, bene autem facere nesciunt. Isti ergo daemones arte quadam et compositione verborum in amicitias, ut ita dicam, cesserant Balaam, quorum amicitiis fretus, magnus apud homines videbatur. Ob hoc ergo mittit ad eum rex, et ait: „veni1) nunc, et maledic mihi populum hunc, quia fortior est hic quam nos, si forte possimus percutere aliquos ex iis, et ejicere eos de terra." Videtur mihi rex hic non ex integro confidere in Balaam divino, ingenti, credo, de virtutibus, quae in populo Dei factae sunt, auditione perterritus: et ideo dicit, si forte vel eo usque praevaleant maledictiones Balaam, ut aliquos ex ipsis possit percutere, ceteros vero fugare perterritos, et propria terra depellere.

6. Addit praeterea: „,quia ") scio, inquit, quod, quos benedixeris, benedicti erunt, et quos maledixeris, maledicti erunt." Ego non credo, quia sciret rex, quod qui

1) Cod. Carnotensis:,,spiritus sanctus ab eo violenter abstrahitur. Magi sunt" etc. R.

2) Luc. XI, 15.
4) Num. XXII, 6.

3) Luc. XI, 19.

5) Num. XXII, 6.

« PoprzedniaDalej »