Obrazy na stronie
PDF
ePub

sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio." Et item in aliis: „,et 1) gladium, inquit, spiritus, quod est verbum Dei." In hujus ergo gladii nece cecidit spiritualis Seon, qui est diabolus. Additur post haec:,,et 2) dominati sunt, inquit, filii Israel omni terrae ejus." Omnis quidem regio haec terrena terra dicitur Seon: sed Christus et ecclesia ejus dominatur in omni terra Seon. „Et 3) dominati sunt ab Arnon usque Jaboc." Arnon et Jaboc civitates erant regis 4) Seon, sed initium regni ejus erat Arnon, et finis Jaboc, et ideo dicitur, quia dominati sunt ab Arnon usque Jaboc. Interpretatur autem Arnon maledictiones eorum. Initium enim regni Seon hujus elati, et infructuosi, maledictiones sunt. Finis vero est Jaboc, quod interpretatur luctamen. Necesse est enim, ut omnis, qui vult exire de regno diaboli, et fines ejus evadere, luctamen inveniat, et certamina ei a ministris ejus et satellitibus suscitentur. Sed si luctatus fuerit et vicerit, jam non erit Jaboc civitas Seon, sed erit civitas Israel. Hoc est enim nimirum, quod legimus 5) et de patriarcha Jacob, quoniam cum venisset ad locum quendam, luctamen ei praeparatum est, et ibi tota nocte luctatus cum obtinuisset et invaluisset ad Deum, vocitatum est nomen ejus Israel. „Et") accepit, inquit, Israel omnes civitates istas, et habitavit in omnibus civitatibus Amorrhaeorum," Hić Israel, qui in Christo Israel est, qui non in carne Israel, nec in manifesto Judaeus est, ipse habitat în omnibus civitatibus Amorrhaeorum, cum in omni orbe terrarum Christi ecclesiae propagantur. Sed et unusquisque nostrum prius civitas fuit regis Seon, régis elati: regnabat enim in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia, quae sunt ex parte diaboli: sed ubi expugnatus et devictus est fortis, et vasa ejus direpta

1) Ephes. VI, 17. 2) Num. XXI, 24.

3) Num. XXI, 24.

4) Cod. sancti Theodorici: „regionis Seon." R.
5) Cfr. Genes. XXXII. 6) Num. XXI, 25.

sunt, effecti sumus civitas 1) Israel, et haereditas sanctorum: si tamen penitus excisa est in nobis potestas illa, quae prius dominabatur nobis, et excisa est arbor infructuosa, et dejectus est rex elatus, et sumus sub eo rege, qui dicit: „discite 2) a me, quia mitis sum, et humilis corde." Post haec sigillatim jam civitates superbi et infructuosi regis enumerat, et dicit: „in 3) Esebon et in omnibus finibus ejus." Quid est hoc, quod praecipuam urbem de regno Seon nominavit Esebon? Esebon interpretatur cogitationes. Merito ergo pars maxima regni diabolici, et potestas ejus plurima in cogitationibus regnat. Sic enim dixit et Dominus, quia „de1) corde procedunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, furta, falsa testimonia, blasphemiae: et ista sunt, quae coinquinant hominem." Et ideo necessario incenditur ista civitas, et igne exuritur. Quo igne? Illo profecto, de quo dicit Salvator: „ignem 5) veni mittere in terram, et quam volo ut accendatur!"

2. Post pauca autem refertur de ipsa civitate. „Propter 6) hoc, inquit, dicent aenigmatistae: venite in Esebon, ut aedificetur, et construatur civitas Seon: quoniam ignis processit de Esebon, et flamma de civitate Seon, devoravit usque Moab." Seon, ut diximus, erat rex, cujus erat civitas Esebon. Sic ergo intelligendus est ordo verborum, quasi dicant isti aenigmatistae: Venite, ut construatur, et aedificetur Esebon, quae fuit civitas Seon. Sed requiramus nunc, qui sint isti aenigmatistae. Aenigma dicitur sermo figuratus. Aenigmatistae ergo dicuntur, qui figuraliter loquuntur. Et quis est alius, qui in figuris locutus sit, nisi lex et prophetae? Audi enim, quomodo

1) Edd. Merlini: civitates.
3) Num. XXI, 25.

4) Cfr. Marc. VII, 21. 22. 23.
5) Luc. XII, 49.

2) Matth. XI, 29.

6) Num. XXI, 27. 28.

[ocr errors]

David dicit: „aperiam ') in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio saeculi.“ Sed et Esaias, quia aenigmata sint, quae scripsit, hoc modo declarat: „,et 2) erunt, inquit, verba libri hujus sicut verba libri signati; quem si dederint in manus hominis nescientis literas, et dixerint ei: lege: dicet: non novi literas. Si autem dederint scienti literas, dicet: non possum legere, signatus est enim." Signatus autem dicitur liber pro eo, quod figuris perplexus est, et aenigmatibus involutus. Dicunt ergo isti aenigmatistae:,,venite 3) in Esebon, ut aedificetur." Cecidit illa prima Esebon, imo subversa est et incensa, reaedificanda est alia. Sed quomodo hoc fiat, assumto ostendamus exemplo. Si videas gentilem in dedecore vitae positum, ac religionis errore, non dubites de eo dicere, quod sit hic Esebon civitas in regno regis Seon. Regnat enim in cogitationibus ejus rex infructuosus et elatus. Ad hunc si accedat Israel, hoc est, ecclesiae filius, et adhibeat jacula verbi Dei, et distringat contra eum gladium spiritus, destruat in eo 1) omnes munitiones gentilium dogmatum, et elationes argumentorum ejus igne veritatis exurat, dicito de hoc, quia subversa est Esebon civitas Seon. Sed non continuo desertus et destitutus relinquitur iste, in quo subversa sunt gentilium dogmata. Non enim disciplina est filiis Israel, destructas relinquere, quas destruxerint civitates: sed cum subruerint, et everterint in homine alas cogitationes, et impios sensus, reaedificabunt 5) rursus in corde ejus, quem destruxerint, bonas cogitationes, pios sensus, doctrinam veritatis inserent, religionis ritum tradent, ordinem vivendi docebunt, honestatem morum, observantiae statuta monstrabunt. Et tunc vere dicent isti aenigmatistae ad se

1) Psalm. LXXVIII, 2.
3) Num. XXI, 27.

2) Jesai. XXIX, 11. 12. 4) Edd. Merlini: eum,

") Edd. Merlini: reaedificant.

ORIGENIS OPERA. TOM. X.

10

met ipsos invicem: venite et aedificemus Esebon, quae fuit civitas Seon. Et ipsi enim, hoc est, filii ecclesiae, quia figuras legis et aenigmata spiritualiter intelligunt, aenigmatistae appellantur. Hoc est, quod et Jeremias figurali nihilominus sermone designat, ubi ad eum dicitur a Domino: „ecce, ') dedi verba mea in os tuum: ecce, constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et subvertere, et reaedificare, et replantare." Quid eradicat, et quid subvertit? Civitatem Esebon, quae erat regis Seon. Quid eradicat in ea, et quid subvertit? Cogitationes impias, et impuras. Quid reaedificat in ea, et quid replantat? Cogitationes pias, et castas, ut efficiatur Esebon civitas non Amorrhaeorum, sed filiorum Israel.

3. Sed si volumus singula persequi, excludemur a dissertione eorum, quae nobis recitata sunt de Balaam: cujus lectionis tanta difficultas est, ut vix ad historiae ipsius rationem, et consequentiam explanandam pervenire possimus. Quanta ergo jam difficultas nobis erit in explanatione spiritualium sensuum, si prima ipsa literae facies tantis difficultatibus involuta est? Sed quamvis rapiat nos desiderium ad ea, quae magis obscura sunt, disserenda, tamen non sunt penitus omittenda etiam haec, quae media referuntur. Postea enim quam obtinuerunt filii Israel civitates Amorrhaeorum, adscenderunt etiam viam, quae ducit in Basan, ubi erat Og rex Ban: sed ad hunc neque legatos mere dignantur, neque petere ab eo, ut per terram ejus transeant, sed continuo confligunt cum eo, et superant tam ipsum, quam populum ipsius. Videamus ergo, quae est Basan. Basan interpretatur turpitudo: merito ergo nec legati mittuntur ad istam gentem, nec transitus per terram ejus poscitur. Nullus enim nobis transitus debet esse, nullus accessus ad turpitudinem: sed ab initio statim expugnanda, et omnimode

1) Jer. I, 9. 10.

cavenda est. Og autem, qui rex dicitur esse Basan, interclusio interpretatur. Potest hic figuram tenere omnium carnalium et materialium rerum, quarum, amore et desiderio detenta anima excluditur, et separatur a Deo. Adversus Og ergo ita praecipitur bellum gerendum: „ut1) non relinquatis, inquit, ex eo viventem.“ Nullum enim a filiis Israel oportet relinqui in regno turpitudinis et dedecoris viventem. Sed et decet Israeliticam virtutem excidere, et resecare turpia, et pia quaeque in anima reaedificare, atque honesta ac religiosa plantare. De regno Seon non est scriptum, ut nullus vivus relinquatur, nec de regno Moab. Forte enim ex illis opus habemus aliquibus, et nonnullis eorum pro vitae hujus agonibus et exercitiis indigemus: alioquin debuissemus de hoc mundo exisse. De Basan tamen, hoc est, de turpitudine, nullo penitus indigemus, nihil ex ea relinquamus: excidenda omnia, cuneta subvertenda sunt opera turpitudinis. In nullo enim potest honestum esse, quod turpe est.

4. „Et 2) profecti inde filii Israel collocaverunt castra ab occidente Moab juxta Jordanem contra Jericho. Et ut vidit Balach, filius Sephor," et reliqua. Omnia jam, quae de Balaam et asina ejus scribuntur, historia plena negotiis: interior vero intellectus multo negotiosior, et nescio, an facile sit, vel ipsas tantum historicas explanare sententías. Deo tamen donante, breviter, quae possumus, perstringemus. Bellum tibi imminet, o rex Balach fili3) Sephor: sexcenta millia armatorum fines tuos irruunt, Oportebat et te parare arma, exercitum congerere, *) de constructione proelii cogitare, ut hosti adhuc procul posito, armis instructus occurreres. Tu vero mittis ad Balaam divinum, et mittis multa munera, ac ma

1) Num. XXI, 35.
3) Edd. Merlini male: filius.
4) Cod. Carnotensis: „cogere.“ R.

2) Num. XXII, 1. 2.

« PoprzedniaDalej »