Obrazy na stronie
PDF
ePub

nus.

[ocr errors]

lis gaudeam, et exsultem de aliorum ruinis, ista jam non solum vana, sed et diabolica gaudia, imo nec gaudia nominanda sunt. „Non1) est gaudere impiis, dicit DomiVolo adhuc et alium fructum gaudii requirere, imo et alias primitias gaudiorum. Si gaudeam in verbo Domini, si gandeam de scientia mysteriorum Dei, si gaudeam, quod dignus habitus sum, sapientiae Dei secreta et ar cana cognoscere, si gaudeam, quod relictis omnibus, quae sunt in hoc mundo, non solum inutilibus, sed et utilibus, non solum vanis, sed et necessariis, soli me verbo Dei atque ejus sapientiae manciparim: in iis omnibus satis, ut puto, acceptae Deo primitiae gaudii offerentur. Sed et de ceteris fructibus spiritus ex otio unicuique, quae competunt, licebit aptare, ne nos sermonem justo longius protrahamus.

Si quis vel egentibus distrioperis, pro mandato munus muneris offert primitias, si

9.,,Et 2) ab omnibus, inquit, muneribus 3) eorum.“ Munus quis obtulit Deo, et rursus ex munere offerendae sunt primitiae pontifici. Hoc in expositione allegorica ita arbitror posse constare. buat, vel faciat aliquid boni obtulit Deo. Sed rursus 4) non solum cibos, verbi gratia, vel pecuniam largiatur, sed et affectum miserendi 5) habeat, et compatiendi. Hoc enim est, quod requirit ab homine Deus, ut mens ipsa piis et misericordibus repleatur et formetur affectibus. ,,Et 6) ab omnibus immolationibus") eorum." Immola

2) Num. XVIII, 9.

1) Jesai. LVII, 21. 3) Edd. Merlini perperam: muneribus eorum munus quis obtulit Deo. Et rursus etc.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

7) Edd. Merlini perperam : immolationibus eorum immolatio spiritualis est illa, etc.

124

ORIGENIS IN NUM. HOMILIA XI.

tio spiritualis est illa, quam legimus: „immola ') Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua." Laudare

ergo Deum, et vota orationis offerre, immolare est Deo. Sed hujus immolationis primitiae ita per pontificem offerentur, si non solum verbis et voce, sed et mente oremus et corde: secundum quod et Apostolus monet: „orabo 2) spiritu, orabo et mente: psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente." Assistunt enim et nunc angeli Dei cultores et agricolae cordis nostri, et requirunt, si est in aliquo nostrum hujuscemodi mens tam sollicita, tam intenta, quae verbum Dei tanquam semen divinum tota aviditate susceperit, si fructum statim, ut ad orationem surgimus, ostenderit, id est, si collectis et congregatis intra se sensibus oret Deum, si non evagetur mente, et cogitationibus evolet, ita ut corpore quidem in oratione curvetur, sensibus autem per diversa discurrat. Si quis, inquam, intentam et directam senserit obsecrationem suam, et ipsis Dei conspectibus, atque ineffabili illi 3) lumini se intellexerit assistentem, ibique orationes, et obsecrationes, postulationesque, et gratiarum actiones suas profuderit, nullius extrinsecus phantasiae sollicitatus imagine: hic se noverit per angelum, qui assistit altari, obtulisse immolationis suae primitias pontifici magno et vero, Christo Jesu Domino nostro: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen!

1) Psalm. L, 14. (XLIX.)

2) I Cor. XIV, 15.

3) Deest „illi" in sola ed. Ruaei.

[ocr errors]
[blocks in formation]

1. Lectio nobis putei, et cantici, quod apud puteum cecinit Israel, ex Numerorum libro recitata est, quam solitis, imo forte et amplius solito videmus redundare mysteriis. Ait enim: „,et ')' bibit de puteo populus. Hic est puteus, quem dixit Dominus ad Mosen: congrega populum, et dabo iis aquam bibere." Sed in his 2) dictis non multum mihi juris videtur historica litera possidere. Quid est enim, quod magnopere praecepit Dominus Mosi populum congregare, ut det iis aquam de puteo bibere? quasi verò non etiam sponte populus bibendi gratia convenerit ad puteum. Quid ergo tantopere prophetae praecipitur, ut proprio studio, et labore congreget populum ad hauriendam putei aquam? Unde vilitas 3) literae ad pretiositatem nos spiritualis remittit intelligentia. Et ideo conveniens puto etiam de aliis Scripturae locis puteorum congregare mysteria, ut ex comparatione plurimorum, sı quid praesens sermo obscuritatis continet, elucescat. Ait ergo spiritus Dei per Salomonem in Proverbiis: „,bibe 4) aquas de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte: et non supereffundantur*) tibi aquae extra tuum fontem :" quamvis) in aliis exemplaribus legerimus: „et effundantur tibi aquae extra tuum fontem." Aquae tuae sint tibi soli, et nemo alienus participet ex iis. Habet ergo, ut in

1) Cfr. Num. XXI, 16. 2) Edd. Merlini: iis. 3) Codd. Ebroicensis, Carnotensis, et sancti Theodorici: „vilitas." Alias:,,humilitas." R.

4) Prov. V, 15. 16.

") Cod. Carnotensis:,,supereffluant." R.

❝) In Cod. sancti Theodorici desiderantur haec verba: ,,quamvis legerimus: et effundantur tibi aquae extra

tuum fontem." R.

"

iis designatur, unusquisque nostrum in semet ipso puteum. Imo et aliquid amplius dicemus, unusquisque nostrum habet non puteum unum, sed puteos multos, et non unum vas aquae, sed vasa multa. Non enim dixit: „bibe 1) aquas“ de tuo vase: sed,,de tuis vasis:" et non dixit: „et" de putei tui fonte: sed de puteorum tuorum fonte." Legimus 2) habuisse et patriarchas puteos, habuit Abraham, habuit et Isaac. Puto autem habuisse et Jacob. Et ab istis puteis sumto initio, percurre omnem Scripturam, puteos requirens, et perveni usque ad Evangelia, et ibi invenies puteum, supra quem Salvator noster sedebat requiescens post itineris laborem, tunc cum veniente muliere Samaritana, et volente haurire aquam de puteo, quae esset in Scripturis putei, vel puteorum virtus, exponitur, et comparatio fit aquarum, ubi et divini mysterii panduntur arcana. Dicitur enim, quia si quis bibat ex iis aquis, quas continebat puteus ille terrenus, sitiet rursum; qui autem ex illis biberit, quas dat Jesus, fiet3),,in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.“ In alio autem Evangelii loco jam non fons, neque puteus, sed amplius aliquid dicitur. Qui) credit, inquit, in eum, sicut scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae." Vides ergo, quia qui credit in eum, non solum puteum, sed et puteos, et non solum fontes, sed et flumina habet intra se: fontes autem et flumina, non 5) quae istam mortalem vitam solentur, sed quae aeternam conferant. Igitur secundum ea, quae in Proverbiis scripta proposuimus, ubi putei simul cum fonte nominantur, accipiendum est ver

[ocr errors]

1) Prov. V, 15.

2) Cfr. Genes. XIII. et XXVI.

3) Ev. Joann. IV, 14.

4) Cfr. ev. Joann. VII, 38. coll. Jesai. LVIII, 11.

5) Cod. sancti Theodorici: „,non quae istam morta

lem solent nutrire vitam, sed quae" etc. R.

bum Dei. Puteus quidem si profundi aliquid mysterii tegit, fons autem si ad populos abundat et effluit. Sed non otiose requirendum est, quomodo possimus pluralem numerum de puteis exponere, et singularem de fonte, quia in Proverbiis dicit Sapientia: „bibe 1) aquas de puteorum tuorum fonte." Videamus ergo, quorum puteorum unum dixerit fontem. Ego puto, quod scientia ingeniti patris unus possit intelligi puteus, sed et unigeniti filii ejus agnitio alius puteus intelligi debeat. Alius enim a patre filius, et non idem filius, qui et pater, sicut ipse in Evangeliis dicit:,,alius) est, qui et testimonium de me dicit, pater." Et rursus tertium puto videri puteum posse, cognitionem Spiritus sancti. Alius enim et ipse est a patre, et filio, sicut et de ipso nihilominus in Evangelio 3) dicitur:,,mittet 4) vobis pater alium paracletum, spiritum veritatis." Est ergo haec trium distinctio personarum in Patre et Filio et Spiritu sancto, quae ad pluralem puteorum numerum revocatur. Sed horum puteorum unus est fons. Una enim substantia est et natura Trinitatis. Et hoc modo non otiosa invenietur scripturae sanctae distinctio, quae dicit: „de) puteorum tuorum fonte." Sed observanter mystica signavit eloquia, ut, quod pluraliter dictum est personis, singulariter substantiae conveniret. Possunt autem et illi putei videri, de quorum scientia dicebat ille, qui repletus est sapientia Dei:,,ipsey enim mihi dedit eorum, quae sunt, scientiam veram, ut scirem substantiam mundi, et elementorum virtutem, initium et finem et medietatem temporum, vicissitudinem,

1) Prov. V, 15.

2) Cfr. ev. Joann. VIII, 18.
3) Edd. Merlini: Evangeliis,
4) Ev. Joann. XIV, 16. 17.
') Prov. V, 15.

6) Sap. Salom. VII, 17-20.

« PoprzedniaDalej »