Obrazy na stronie
PDF
ePub

dit, non morietur, sed permanet in vitam aeternam. Iste est enim panis, qui cum semper comedatur, semper permanet, imo semper augetur. Est ergo, sicut Apostolus dicit, spiritualis ') esca, quae quanto magis insumitur, tanto amplius crescit, Quanto enim amplius verbum Dei sumseris, quanto instantius cibum istum comederis, tanto in te affluentius abundabit. Haec dicta sunt pro eo, quod scriptum est: „ad 2) conservandum primitias."

7. Sequitur autem: „ex 3) omnibus, quae sanctificantur mihi a filiis Israel." Nec hoc sine sacramento dicitur: non vult enim Deus aliunde accipere primitias, nisi a sanctificatis Israel, Poterat enim fieri, ut et apud gentiles invenirentur aliqua opera digna Deo. Excoluerunt enim et inter illos aliqui virtutes animi, et philosophia in nonnullis egit aliquantulum, sed non vult ista offerri in primitiis. Ex illis vult Deus benefacta suscipere, quorum mens videt Deum, et qui sanctificati sunt Deo per fidem. Gentilis autem, etiamsi aliquid honestum et probabile habere videatur in moribus, hoc ipso, quod non Deo adscribit animi virtutem, sed jactantiae suae deputat, non est sanctificata hujusmodi probitas, et ideo non recipitur inter primitias. Quantum autem ad definitionem literae legis, videtur etiam proselytos excludere ab hujuscemodi munere. Solos enim sanctificatos ex filiis Israel vult offerre) primitias. Puto autem Israelitem dici posse, ex quo licet ei ingredi in ecclesiam Dei: scriptum est enim: ,,non ") abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quoniam incola fuisti in terra Aegypti. Filii si nati fuerint iis, generatione tertia introibunt in ecclesiam Dei." Donec ergo fructum non affert Aegyptius,

2) Num. XVIII, 8.

1) I Cor. X, 3. 3) Num. XVIII, 8. 5) Deut. XXIII, 7. 8. ecclesiam Dei.

4) Edd. Merlini: offerri.

Edd. Merlini: introibunt

vel Idumaeus, nec fecerit filios primae et secundae et tertiae generationis, non potest introire in ecclesiam Domini, sed filiorum generatio facit eos introire in ecclesiam Domini. Observet diligentius, qui legit literäs divinas, et non, ut libet, Scripturae verba pertranseat: sed adspiciat ad unumquemque sermonem, quomodo non dixit: si nati fuerint iis filii vel filiae: sed: „filii1) si nati fuerint iis, tertia generatione introibunt in ecclesiam Domini." Et considera, si potes, secundum mysticum sensum, cur soli filii sint, non etiam filiae, qui faciunt introire patres in ecclesiam Domini. Denique invenies etiam sanctos, quibus eximium a Deo testimonium datur, difficile filias, sed filios genuisse. Abraham non genuit filias, Isaac nec ipse quidem, solus Jacob unam genuit, et ipsam fratribus ac parentibus gravem. Contaminata enim ab Emor, filio Sichem, opprobrium generi, et vindictae furorem fratribus excitavit. Sed et ter in anno apparere Domino jubetur omne masculinum. Femina ad apparendum Domino non vocatur. Sic ergo si quis scripturis divinis diligenter intendat, inveniet non esse 2) otiosum, quod alibi quidem nominat cum filiis etiam filias, alibi autem filiarum non facit mentionem. Et hic ergo primitiae, quae offeruntur, a sanctificatis filiis Israel, non etiam a filiabus jubentur offerri: quae tamen secundum spiritualem intellectum, non ad sexus, sed ad3) animarum discretionem referenda sunt. „Tibi 4) enim, inquit, dedi ea in honorem, et filiis tuis post te legitimum aeternum." „Tibi,“ inquit. Cui? Aaron sine dubio respondebis. Sed sermo qui sequitur, magis de vero pontifice Christo, et filiis ejus Apostolis, et doctoribus ecclesiarum suadet intelligi. Ait

1) Deut. XXIII, 8.

2) Desideratur „esse" in sola ed. R.
3) Deest,,ad" in sola ed. R.
4) Num. XVIII, 8.

enim: „legitimum ') aeternum." Quomodo ergo aeternum potest esse, quod visibile est? cum Apostolus dicat: quae) enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt." Si ergo visibiles sunt primitiae, quae offeruntur Aaron, quae visibilia sunt, dici aeterna non possunt. Similiter et circumcisio visibilis, et azyma visibile, et pascha visibile necesse est aeternum non esse, sed temporale, quia quae videntur, temporalia sunt. Et rursus: si quae non videntur, aeterna sunt, ergo et invisibilis circumcisio,3) quae est in occulto, aeterna est, et azyma sinceritatis et veritatis, et ipsum, quia ex iis est, quae non videntur, aeternum est. Simili ergo modo et haec non ei, qui in 4) manifesto, sed illi, qui in occulto Judaeus est, et qui spiritu, non litera legem custodit secundum interiorem hominem, legitima et aeterna dicuntur. „Et") hoc sit vobis ex iis, quae sanctificantur sanctis."

8. De sacrificiis aliquoties apud memet ipsum ista percurrens requisivi: quaenam essent sanctificata sancta: et videtur mihi quasi ad distinctionem eorum, quae non sanctificata sancta sunt, hic sanctificata sancta dixisse. Puto ergo, quod sanctus Spiritus ita sanctus sit, ut non sit sanctificatus. Non enim ei extrinsecus et aliunde accessit sanctificatio, quae ante non fuerat, sed semper fuit sanctus, nec initium sanctitas ejus accepit. Similique modo de Patre et Filio intelligendum est. Sola enim Trinitatis substantia est, quae non extrinsecus accepta sanctificatione, sed sui natura sit sancta. Omnis vero crea

tura vel dignatione sancti Spiritus, vel meritorum ratione sanctificata sancta dicetur. Sic ergo et scriptum legimus:

1) Num. XVIII, 8.

2) II Cor. IV, 18.

*) Cfr. Rom. II, 28. 29. et I Cor. V, 8.

4) Cfr. Rom. II, 28. 29.

5) Num. XVIII, 9.

,,sancti1) estote, quoniam ego sanctus sum:" dicit DomiNon continuo similitudo sanctitatis in Deo

nus Deus.

De Deo enim dicitur,

Vis autem tibi et de aperiam differentiam?

atque hominibus ponenda est. 2) quia sanctus est, homines autem, quasi qui non semper fuerint, jubentur ut fiant sancti. Denique sermo hic in Graeco, ubi nos habemus:,,sancti 3) estote:" hoc magis sonat: „sancti efficimini." Sed nostri interpretes indifferenter,,estote" pro „efficimini" posuerunt. Unusquisque ergo nostrum, ex quo accedit ad timorem Dei, et divinam recipit in se doctrinam, ex quo se mancipavit Deo, si tamen ex animo mancipavit, ex eo sanctus efficitur. Sed hic sanctificatus sanctus dici potest: vere autem et semper sanctus solus est Deus. scripturis divinis hujus apicis 4) Audi quomodo Paulus ad Hebraeos scribens dicit: „,qui") enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes," Quis ergo sanctificat? Christus sine dubio: et qui sanctificantur? credentes in Christo. Manifestum ergo est, quod qui sanctificat, sanctus est, quia 'semper sanctus est. Qui autem sanctificantur, non simpliciter sancti, sed sanctificati sancti dicendi sunt. Nec putes huic sensui esse contrarium illud, quod de Christo scriptum legimus: ,,quem 6) pater sanctificavit, et misit in hunc mundum." Hic enim qui sanctificatur, secundum carnem Christus est, non secundum spiritum. Nam secundum spiritum pariter et secundum carnem Christus dixit: „Ego ") sanctifico me ipsum pro iis:" ut qui sanctificat, secundum spiritum intelligatur: qui autem sanctificatur pro discipulis, secundum carnem, unus tamen atque idem Christus

1) Levit. XX, 7. 26.

2) Desideratur „est" in ed. Ruaei.

3) Cfr. Levit. XX, 7. 26.

4) Loco „apicis" in Mss. legitur:,,modi." R.
5) Hebr. II, 11. 6) Ev. Joann. X, 36.
7) Ev. Joann. XVII, 19.

sit, qui nune in spiritu sanctificat, nunc sanctificatur in carne. Ab omnibus ergo fructibus sanctificatae sanctae sunt offerendae primitiae, sed spirituali pontifici. Ex quibus ergo fructibus spirituales primitias offeremus? Audi quot fructus enumeret Apostolus: „,fructus') autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia," et cetera. Quas igitur primitias ex caritatis fructu, qui primus est fructus spiritus, offeramus 2) vero pontifici? Illas ego puto esse primitias caritatis, ut diligam Dominum Deum meum ex toto corde meo, et ex tota anima mea, et ex tota mente mea. Istae sunt primitiae. Quid autem est, quod ex isto caritatis fructu secundo loco habere debeam? Ut diligam proximum meum sicut me ipsum. Illae ergo primitiae caritatis Deo offeruntur per pontificem, haec vero, quae in secundo sunt loco, meis usibus relinquuntur. Puto adhuc3) esse aliquid ex hoc fructu, quod tertio loco habendum sit: ut diligam etiam inimicos meos. Vide autem, si potes, similiter et de ceteris fructibus spiritus similes invenire primitias. Gaudium secundo loco fructus spiritus scribitur. Si ergo in Domino gaudeam, et spe gaudeam, et si gaudeam pro nomine Domini passus injuriam, in his ) omnibus, aliisque horum similibus, primitias gaudii per pontificem verum Deo obtuli. et si rapinam bonorum meorum cum 5) gaudio sustineam, et") tribulationes, si paupertatem, si qualemcunque contumeliam gaudens tolerem, est mihi et iste secundo in loco ex fructibus spiritus, fructus gaudii. Nam si gaudeam de rebus seculi, de honoribus, de divitiis, falsa sunt ista 7) gaudia, ex vanitatibus vanitatum. Si vero in ma

1) Galat. V, 22.

2) Edd. Merlini: offeremus.

3) Deest,,adhuc" in ed. Ruaei.

4) Edd. Merlini: iis. 5) Cfr. Hebr. X, 34.
6) Edd. Merlini: et si tribulationes.

7) Deest „ista" in ed. Ruaei.

[ocr errors]

Sed

« PoprzedniaDalej »