Obrazy na stronie
PDF
ePub

loquelas? Ut, verbi gratia, uņus aliquis fuerit, qui Babylonicam tunc uni homini impresserit linguam, alius, qui alii Aegyptiam, et alius, qui Graecam, et sic diversarum gentium ipsi illi fortasse principes fuerint, qui et linguarum ac loquelae videbantur auctores: manserit autem lingua per Adam primitus data, ut putamus, Hebraeis, ') in ea parte hominum, quae non pars alicujus angeli, vel principis facta est, sed quae Dei portio permansit. Interim ut dicere coeperamus, offerunt et angeli primitias, unusquisque credo gentis suae, et rursum unusquisque ecclesiae suae. Quibus angelis et Joannes in Apocalypsi?) scribere videtur, verbi gratia, angelo ecclesiae Ephesiorum, vel Smyrnaeorum, vel Laodicensium, aliarumque, quae scriptae sunt. Offert ergo unusquisque angelorum primitias, vel ecclesiae, vel gentis suae, quae ei dispensanda commissa est. Aut forte et alii extrinsecus angeli, qui ex omnibus gentibus fideles quosque congregent. Et consideremus, ne forte sicut in aliqua, verbi gratia, civitate, ubi nondum Christiani nati sunt, si accedat aliquis, et docere incipiat, laboret, instruat, adducat ad fidem, eti ipse postmodum iis, quos docuit, princeps et episcopus fiat:) ita etiam sancti angeli eorum, quos e diversis gentibus congregaverint, et labore suo ac ministerio proficere fecerint, ipsi eorum etiam in futuro principes fiant: ut Christus non tam rex dicatur, quam rex regum, et non tam Dominus, quam Dominus dominantium. Quippe 'si isti reges fiunt eorum, quos regunt, et proficere faciunt,'› ipsi ergo offerunt quosdam quidem pontifici, quosdam vero filiis pontificis, id est, superioribus virtutibus, et archangelis, quosdam etiam Levitis, id est, Paulo inferioribus, si tamen consequens videatur tali quadam specie etiam angelicos ordines, ut Israelitici sunt, esse distinctos,

[ocr errors]

1) Edd. Merlini: hebraea. 2) Cfr. Apocal. II. III. ORIGENIS OPERA. TOM. X.

3) Ed. Ruaei sola: fit. 8

cui

quandoquidem Israelitae 1) umbrae et exemplari dicantur deservire coelestium. Possumus ergo dicere, quia forte in futuro, cum omnes fructus congregabuntur ad aream, erunt quidam portio pontificis, sed illius veri pontificis Christi. Erunt et alii portio Levitarum, sicut jam supra diximus, vel angelis, vel aliis coelestibus virtutibus sequestrata. Puto autem, quod erunt quidam portio etiam hominum eorum duntaxat, qui in hac vita prudentes ac fideles dispensatores verbi Dei fuerunt. Hoc enim arbitror in Evangeliis designari a Domino, ubi ait ad eum, crediderat quinque mnas, et fecerat ex iis decem: „,esto 2) potestatem habens supra decem civitates" cui vero crediderat unam, et fecerat ex ea quinque: „,esto 3) potestatem habens supra quinque civitates." Quae enim hic potestas civitatum intelligenda est, nisi gubernatio animarum? Unde et videtur mihi, quod non sine causa etiam inter ipsos angelos alii potestatem et principatum super alios gerant, alii autem subjaceant, et obtemperent potetestati. Sicut ne iste quidem, cui potestas decem civitatum, vel ille, cui quinque civitatum datur, sine merito, eo quod creditam sibi multiplicavit pecuniam, pervenit ad hujusmodi potestatem. Omnia enim apud Deum ratione et judicio fiunt, nec ad gratiam, sed pro merito alius princeps esse multorum ponitur, alius subjectus esse principatui. Evagati forsitan prolixiore videamur excessu, sed de primitiis exponentibus necessarium fuit etiam ista discutere, quandoquidem tanti honoris nomen istud in scripturis divinis habetur, ut etiam ipse Christus primitiae nominatus sit, et primitiae 4) dormientium. Et sicut rex regum, et Dominus dominantium, et pastor pastorum, et

[ocr errors]

1) Mss.,,Israelitae." Libri editi: „Israeliticae." R. Edd. Merlini: „Israelitica."

2) Luc. XIX, 17.

4) I Cor. XV, 20.

3) Luc. XIX, 19.

pontificum pontifex, ita consequenter et primitiarum primitiae dicetur. Quae primitiae non jam pontifici, sed Deo oblatae sunt, secundum hoc, quod se ipsum hostiam obtulit Deo, et surgens a mortuis sedit in dextram Dei. Dicitur autem ipse et primitiae, et primogenitus') totius creaturae, quod utrum tali modo per singulas quasque creaturas intelligi debeat, quali inter homines primitiae dormientium dicitur, et 2) intelligitur, an aliqua celsiore et diviniore intelligentia, non est praesentis temporis persequi.

5. Redeamus ergo ad primitiarum rationem, quas diximus offerri per angelos, quae colliguntur ex agris hujus mundi. Agri autem angelorum corda nostra sunt. Unusquisque ergo eorum ex agro, quem colit, offert primitias Deo. Etsi mererer ego hodie magnum aliquem, et summo pontifice dignum sensum proferre, ita ut ex iis omnibus, quae loquimur et docemus, esset aliquid egregium, quod summo sacerdoti placere deberet, poterat fortasse fieri, ut angelus, qui praeest ecclesiae, ex omnibus dictis nostris eligeret aliquid, et loco primitiarum Domino de agello mei cordis offerret. Sed ego me scio non mereri, nec conscius sum mihi, quod talis aliquis sensus inveniatur in me, quem dignum judicet angelus, qui nos excolit, offerre pro primitiis, vel pro primogeni tis Domino. Atque utinam tale sit, quod loquimur et docemus, ut non pro verbis nostris condemnari mereamur, sufficeret nobis haec gratia. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, et excolit3) unusquisque eos, quas studio et diligentia sua ab*) erroribus gentium convertit ad Deum: et est unusquisque in portione vel cura illius

1) Coloss. I, 15.

2) Edd. Merlini perperam: et intelligitur in aliqua etc. 3) Libri editi (v. c. edd. M.): „excolunt," sed Mss. ,,excolit." R.

4) Cod. sancti Theodorici: „ab erroribus gentium.“ Libri editi (v. c. edd. M.): „ab erroribus etiam.“ R,

angeli: et sicut ex initio saeculi hujus, cum dispergeret') Deus filios Adam, statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, et unaquaequè gens sub illo angelo facta est, una autem fuit et electa gens Israel, quae portio Domini fuit, et funiculus hereditatis ejus: ita credo et in fine hujus mundi atque in initio saeculi alterius futurum, ut iterum dividat excelsus filios Adam: et qui non potuerint ita mundi esse corde, ut ipsum videant Dominum, et esse portio Domini, videant sanctos angelos, et sint secundum numerum angelorum Dei. Sed beatus est, qui dignus fuerit in illa vita esse portio Domini, et populus ejus Jacob, ac funiculus hereditatis suae Israel. Optabile est ergo, ut diximus, ita proficere unumquemque, ut inter primitias, vel primogenita eligi mereatur, et offerri Deo, et esse pars Domini, sicut e contrario valde timendum est, ne inveniamur inter illos, de quibus scriptum est: „introibunt 2) in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt." Vides ergo, resurrectionis tempore, cum dividere coeperit excelsus gentes, et pro meritis dispergere filios Adam, futuros esse quosdam, qui intrent in inferiora terrae, et partes vulpium, id est, partes daemonum fiant. Ipsae enim3) sunt vulpes exterminantes vineas, *) ex quibus erat et Herodes, de quo dicitur: „ite, ") dicite vulpi huic." Refugiamus ergo terrenos actus, et intelligentiam terrenam, ne aggravati terrenis sensibus, introire dicamur in inferiora terrae, et partes vulpium fieri. Intrant enim et illi in inferiora terrae, qui legem Dei et repromissionum bona, intelligentia terrenae cogitationis excipiunt, et non excitant animas auditorum ad exspectationem coelestium, et intuitum

1) Cfr. Deut. XXXII, 8.

2) Psalm. LXIII, 9. 10. (LXII.)

3) Edd. Merlini: sunt enim.

4) Cfr. Cantic. II, 15.

5) Luc. XIII, 32.

supernorum, cum evidenter Apostolus dicat:,,si1) consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: non quae sunt super terram:" quod utique illis dicebat Apostolus, qui terrena observatione, terrenis,,ne 2) tetigeritis," aiebant,3) ne ,,gustaveritis, ne attaminaveritis:" quibus addit: „,quae *) sunt omnia in corruptionem ipso usu, secundum mandata et doctrinas hominum."

6. Addit post haec: „et") locutus est Dominus ad Aaron dicens: ecce, ego dedi vobis ad conservandum primitias." Quamvis in nonnullis exemplaribus Latinorum „ad observandum“ scriptum sit, verius tamen est ,,ad conservandum." Sed requirendum est, quomodo secundum legem primitiae conserventur. Non enim ut servent, sacerdotes accipiunt primitias, sed ut insumant. Quomodo ergo dicit: ecce,) dedi vobis primitias ad conservandum?" Unde constat non posse hoc ad legem literae, sed ad legem spiritus applicari. Istae enim primitiae, quas supra spiritualiter exposuimus, conservari possunt, illae non possunt. Sed et si Christus est secundum Apostolum primitiae, vere istae primitiae ad conservandum datae sunt nobis. Quid enim tam beatum, quam ut anima, quae suscepit Christum, semper eum conservet, et semper habeat in ") se manentem? Et talis anima vere primitias suscipit ad conservandum. Nam illae primitiae, quae offerebantur in lege, consumebantur per cibos, et ingressae in ventrem, dirigebantur, ut Evangelium dicit,) in secessum. Istas autem primitias qui manducaverit, et gustaverit panem, qui de coelo descen

1) Coloss. III, 1. 2.

2) Cfr. Coloss. II, 21. 3) Edd. Merlini : ajebat. 4) Coloss. II, 22.

5) Num. XVIII, 8. ❝) Num. XVIII, 8.

7) Edd. Merlini: in se remanentem? Et talis etc. 8) Matth. XV, 17.

« PoprzedniaDalej »