Obrazy na stronie
PDF
ePub

id est, spiritualem recipiat intellectum. Requiramus ergo, 1) sicubi in Scripturis praeter haec, de quibus supra dictum est, invenimus primitias nominari : hic enim dixit: „omnes 2) primitias olei et vini, et frumenti, horum omnium primitiae, quae oblatae fuerint Deo, tibi dedi ea." Requiro ergo nunc praeter haec ubi primitiae nominentur. Si enim omnes primitiae ad pontificem pertinent, necessario nobis et pontifex requirendus est, ad quem pertinere debeant etiam illae primitiae, quas in aliis Scripturae locis inditas invenimus. Et primo quidem omnium de ipso Domino Christo legimus 3) scriptum, quia sit primitiae mortuorum. Est ergo et ipse aliqua in parte primitiae. Et iterum invenimus de quibusdam dictum ab Apostolo, quia sunt primitiae Asiae, et alii primitiae 4) Achaiae. Unde consequens est, per singulas ecclesias aliquos credentium, quos tamen Apostolicus spiritus probaverit, primitias nominari. Ex quibus esse arbitror etiam Cornelium ') illum, qui Caesariensis ecclesiae cum iis, cum quibus Spiritum sanctum meruit accipere, primitiae merito dicitur. Et non solum hujus ecclesiae, sed fortassis et omnium gentium primitiae Cornelius appellandus est: primus enim credidit ex gentibus, et primus sancto Spiritu repletus est. Et ideo recte primitiae gentium appellabitur. Sed requiris fortasse, quis istas offerat primitias Deo, aut quis est pontifex, cujus haec rationibus cedant. Ego arbitror, quod secundum Domini verbum ager dicatur hic mundus. Ager autem non terrae solum, sed corda intelliguntur humana, quem agrum angeli Dei susceperint excolendum. Culturae ergo suae fructus ipsi quidem possident, et habent, eos videlicet, qui sub pro

') Edd. Merlini: ergo sic: ubi in etc.

2) Num. XVIII, 12.

3) Cfr. Coloss. I, 18. coll. I Cor. XV, 20.
4) I Cor. XVI, 15.
5) Cfr. Act. X.

curatoribus agunt, et actoribus, et nondum usque ad summam aetatem perfectionis venerunt. Si quorum vero corda diligenter exculta, et ad perfectum perducta sunt, hos tanquam electos et praecipuos ex ceteris primitias offerunt pontifici magno. Denique invenimus, ipsum Cornelium, antequam doctrinam verbi Dei, vel gratiam baptismi susciperet a Petro, audisse') ab angelo, quia orationes ejus et eleemosynae adscendissent ad Deum, unde et per ipsum angelum videtur Deo primitiae oblatus esse Cornelius. Possumus autem dicere etiam de Petro, et Paulo ceterisque Apostolis, quod et ipsi credentium per se primitias offerant, sicut dicit 2) Apostolus, quia ab Jerusalem in circuitu usque ad Illyricum repleverit Evangelium Christi, et ita praedicaverit Evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificaret. Intuere ergo Paulum omnes eos, quos docuit, quibus praedicavit, qui ex ipso profecerunt in fide, tanquam fructus suos offerentem, et quaerentem quotidie novos agros, quos excolat, et nova rura, quae seminet, et ob hoc dicentem ad quosdam: „,cupio 3) enim venire ad vos, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus,“ Intuere, inquam, eum ex iis omnibus fructibus electa quaeque signantem, et dicentem de quibusdam, sicut supra diximus, quia sunt primitiae Asiae, et alii primitiae *) Achaiae, et singularum quarumque ecclesiarum eligere primitias, et offerre Deo. Habet autem fortassis aliquos et primogenitos. Credo autem, quod habeat et aliquos inferiores horum, quos) neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre. Sed et unus

3

[ocr errors]

1) Edd. Merlini: audisse se ab angelo.
2) Rom. XV, 19. 20. 3) Rom. I, 13.
4) I Cor. XVI, 15.

Act. X, 4.

5) Cod. Belvacensis (itemq. edd. M.): quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed" etc. R.

quisque doctorum puto quod pro eo, quod docet et praedicat et instruit auditores, agrum ecclesiae illius, quam docet, id est, credentium corda videatur excolere. Habet ergo et ipse culturae suae fructum, et in iis omnibus fructibus invenit sine dubio electum aliquem et praecipuum, quem quasi primitias offerat, invenit et quos pro primogenitis, et alios pro decimis. Quod si non videtur temerarium audere in talibus, possunt fortasse primogeniti vere illi dici, de quibus scriptum est, ') quia cum mulieribus se non inquinaverunt, virgines enim permanserunt, aut etiam de martyribus potest dictum videri. Et primitiae nihilominus possunt intelligi ecclesiae virgines: decimae quoque ii, qui post conjugium continenter et caste vixerint.

6

4. Verum quoniam ex angelorum primitiis sermo sumsit exordium, quas offerri ab iisdem humani generis cultoribus) dixeramus, atque ad Apostolos sequenti loco, et inde ad unumquemque doctorum deducti sumus, redeamus ad originem eorum, quae discutere coeperamus. Igitur unusquisque angelorum in consummatione saeculi aderit in judicio, educens eos secum, quibus praefuit, quos adjuvit, quos instruxit, pro quibus semper vidit faciem patris, qui in coelis est. Et puto etiam ibi inquisitionem futuram, non quidem an culturae hominum angelus defuerit, sed an culturae angelicae nequaquam digne segnitia humana responderit. Erit3) ergo et in hoc judicium Dei, utrum negligentia aliqua ministrorum spirituum, qui ad ministerium et adjutorium missi sunt propter eos, qui

1) Apocal. XIV, 4.

2) Edd. Merlini perperam: cultura.

3) Verba:,,Erit ergo

qui

[ocr errors]

Dei, utrum

[ocr errors]

spirituum, propter eos, qui salutis, an eorum, qui - vitae humanae proveniant," in editis (v. c. edd. M.) omissa supplentur e Codd. Sagiensi, Belvacensi, et sancti Theodorici. R.

hereditatem capiunt salutis, an eorum, qui ab iis juvantur, ignavia tam multi lapsus vitae humanae proveniant. Quod si ita est, erit ergo etiam inter angelos et homines judicium Dei: et fortassis judicabuntur aliqui cum Paulo, et conferentur laboribus ejus, et fructibus, qui ex multitudine credentium veniunt: et forte invenietur in laboribus superior etiam aliquibus angelis, et ideo nimirum dicebat:,,aut1) nescitis, quia angelos judicabimus ?" Non quod) ipse Paulus judicet angelos, sed quod opus Pauli, quod egit in Evangelio, et erga animas credentium, judicabit aliquos: non enim omnes, sed aliquos angelorum. Et propterea fortassis etiam Petrus ad ista respondens dicebat: „in3) quem concupiscunt etiam angeli prospicere:" quamvis et ipsi Apostoli angelis utantur adjutoribus ad explendum praedicationis suae munus, et opus Evangelii consummandum. Sic enim dicebatur in Actibus4) Apostolorum, quia angelus Petri esset, qui pulsaret ad ostium. Similiter ergo intelligitur esse et alius Pauli angelus, sicut est Petri, et alius alterius Apostoli, et singulorum per ordinem, vel pro meritis, quos utique in laboribus et doctrina sua, sive Apostolorum, sive reliquorum post eos doctorum, necesse est primas partes habere et animarum, quae per eos profecerunt, et fructum una cum iis, per quos operati sunt, ad aream Domini comportare. Erit ergo in congregatione fructuum, id est in electione credentium, ille, verbi gratia, qui fuit illius ecclesiae praecipuus et eximius, primitiae, et ille etiam hoc superior illius ecclesiae primogenitus, ab illo, verbi gratia, angelo oblatus. Et ita omne hoc, quod adumbratum est in lege, quoniam lex umbram habet futurorum bonorum, aliquo modo per angelorum ministeria in fu

1) I Cor. VI, 3. 2) Edd. Merlini: quo.

3) I Petr. I, 12.

4) Cfr. Act. XII, 13. 14. 15.

turorum bonorum veritate complebitur:') ut, quae praeformata sunt in illo Israel, qui secundum carnem Israel dicitur, in Israelitis veris et coelestibus impleantur. Nomen enim Israel pervenit usque ad angelicos ordines, nisi quia multo verius illi appellabuntur Israel, quanto verius illi sunt mens videns Deum. Hoc enim Israel interpretatur. Puto enim, quia sicut quaedam nomina vel gentium, vel principum, in Scripturis posita videmus, quae absque ulla dubitatione ad malos angelos, et ad virtutes contrarias referantur: sicut, verbi gratia, Pharao rex Aegypti, et Nabuchodonosor Babylonius, et Assyrius: ita etiam ea, quae de sanctis viris et gente religiosa scribuntur, ad sanctos angelos et ad benignas debemus referre virtutes. Quod autem rex gentis impiae ad virtutem aliquam malignam ab Scriptura referatur, audi quomodo Esaias de Nabuchodonosor dicat: „et?) inducam, inquit, gladium super gentem magnam, super principem Assyriorum. Ait enim virtute mea faciam, et sapientia sensus mei destruam fines gentium, et virtutem eorum depraedabor." Et item alibi quasi de principe gentis cujusdam loquens dicit: quomodo 3) cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur?" Si ergo haec omnia ad angelos quosdam malignae) virtutis referri cogit ratio veritatis, nonne eadem consequentia etiam, quae de bonis, vel principibus, vel gentibus conscribuntur, ad bonarum, ut supra diximus, virtutum angelos, ministrosque referentur? Sed et illud, quod in Genesi scriptum legimus, Deum ad angelos sine dubio loquentem dicere: „venite 5) confundamus linguas eorum:" quid aliud putandum est, nisi quod diversi angeli diversas in hominibus linguas operati sint ac

[ocr errors]

:

1) Edd. Merlini: complebit.

2) Cfr. Jesai. X, 12. 13. 3) Jesai. XIV, 12. 4) Mss.,,malignae." Libri editi (v. c. edd. M.): "magnae." R.

5) Genes. XI, 7.

« PoprzedniaDalej »