Obrazy na stronie
PDF
ePub

immolatus est Christus. Simili modo invenies etiam de azymis, et de ceteris festorum dierum observantiis scriptum. Quia ergo haec omnia sub legis titulo scribuntur in lege necessaria, quia lex per praesentem umbram futura bona designat, requirere debeo, quae sint azyma futurorum bonorum: et invenio dicentem mihi Apostolum, ut1) ,,diem festum agamus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis." Sed et de circumcisione scriptum est: haec est lex 2) circumcisionis. Quia ergo et circumcisio sub legis titulo censetur, lex autem umbra est, quaero, quid circumcisionis umbra bonorum contineat futurorum, ne forte dicat mihi in umbra circumcisionis posito Paulus: „,quia 3) si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit:" et illud: ,,non*) enim, quae in manifesto, in carne est circumcisio, illa circumcisio est: neque qui in manifesto, in carne Judaeus est, sed qui in occulto Judaeus est: : 5) et circumcisio cordis in spiritu, non litera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est." Haec ergo singula, quae nequaquam penitus secundum literam observanda dicit Apostolus, invenies omnia fere apud Mosen sub legis titulo designari. Jam vero in eo, ubi dicit:,,non °) occides, non adulterium facies, non furaberis:" et reliqua hujusmodi, non invenies, quoniam legis in iis titulum praemiserit, sed magis haec mandata videntur, et ideo non exinanitur apud discipulos Evangelii scriptura ista, sed adimpletur: quia, ut dixi, non mandatum, sed lex habere dicitur umbram futurorum bonorum; et ideo haec nobis secundum literam custodienda sunt. Item alibi: „juste, 7)

1) Cor. V, 8.

3) Galat. V, 2.

2) Cfr. Genes. XVII. 4) Rom. II, 28. 29.

*) Desideratur,,est" in edd. M.

6) Rom. XIII, 9.

7) Cfr. I Tim. VI, 11.

inquit, sectare quod justum est." Quid opus est in his1) allegoriam quaerere, cum aedificet etiam litera? Ostendimus ergo esse quaedam, quae omnino non sunt servanda secundum literam legis, et esse quaedam, quae allegoria penitus immutare non debet, sed omnimode ita, ut Scripturae de iis continent, observanda sunt: 2) nunc requiro, si sunt aliqua, quae et secundum literam quidem stare possint, necessario tamen in iis etiam allegoriam requirendam. Et vide, si possumus haec Apostolica et Evangelica auctoritate munire. Scriptum est in lege: „propter 3) hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Haec quod allegorica mysteria contineant, Paulus, cum in epistola sua hoc ipsum posuisset exemplum, pronuntiat dicens:,,mysterium 4) hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in ecclesia." Quod autem oporteat hoc etiam secundum literam custodiri, ipse Dominus et Salvator docet, dicens:,,scriptum ") est: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet." Et ostendit utique observanda esse haec etiam secundum literam, cum adjicit: „quod 6) ergo Deus con- . junxit, homo non separet.“ Sed et in aliis Apostolus ubi dicit: „,quia 7) Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera:" quis dubitat haec secundum literam stare debere? Certum est enim, quia et Isaac de Sara, et Ismael de Agar filii fuerint Abrahae. Addit tamen iis Apostolus, et dicit: „haec 8) autem sunt allegorica:" quae in duo testamenta convertit, 9) et Sarae qui

1) Edd. Merlini: iis.
3) Genes. II, 24.
5) Cfr. Matth. XIX,
6) Matth. XIX, 6.
*) Galat. IV, 24.

2) Edd. Merlini: sint.
4) Ephes. V, 32.

5. 6. coll. Genes. II, 24.
7) Galat. IV, 22.
9) Edd. Merlini: convertat.

dem sobolem tanquam in libertatem gignentis novi testamenti liberos dicit: Agar autem tanquam in servitutem 1) generantis terrenae Jerusalem filios nominavit. Ostendimus, ut opinor, auctoritate scripturae divinae, ex iis, quae in lege scripta sunt, aliqua penitus refugienda esse et cavenda, ne secundum literam ab Evangelii discipulis observentur: quaedam vero omnimode, ut scripta sunt, obtinenda: alia autem habere quidem secundum literam veritatem sui, recipere tamen utiliter et necessario etiam allegoricum sensum.

2. Erit ergo jam sapientis scribae et edocti de regno Dei, qui sciat de thesauris his 2) proferre nova et vetera, scire, quomodo in uno quoque loco Scripturae, aut abjiciat penitus occidentem literam, et spiritum vivificantem requirat: aut confirmet omnimode, et utilem ac necessariam probet literae doctrinam: aut manente historia, opportune et decenter introducat etiam mysticum sensum. Sicut et in hoc sermone, quem habemus in manibus, arbitror convenire: decet enim, et utile est etiam sacerdotibus Evangelii offerri primitias. Ita enim et Dominus disposuit, ut, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant, 3) et qui altari deserviunt, de altari participent. Et sicut hoc dignum et decens est, sic e contrario et indecens et indignum existimo et impium, ut is, qui Deum colit, et ingreditur ecclesiam Dei, qui scit sacerdotes et ministros adsistere altari, et aut verbo Dei, aut ministerio ccclesiae deservire, de fructibus terrae, quos 4) dat Deus solem suum producendo, et pluvias suas ministrando, non offerat primitias sacerdotibus. Non mihi videtur hujusmodi anima habere memoriam Dei, nec cogitare, nec credere, quia Deus dederit fructus, quos cepit: quos ita re

1) Edd. Merlini: servitutem.

2) Edd. Merlini: iis.

3) I Cor. IX, 14.

4) Edd. Merlini: quos Deus dedit solem suum etc.

condit quasi alienos a Deo. Si enim a Deo sibi datos crederet, sciret utique munerando sacerdotes honorare Deum de datis et muneribus suis. Et adhuc ut amplius haec observanda etiam secundum literam ipsius Dei vocibus doceantur, addemus ad haec. Dominus dicit in Evangeliis: „vae ') vobis, scribae et Pharisaei hypocritae! qui decimatis mentham, hoc est, decimam datis menthae, et cymini, et anethi, et praeteritis, quae majora sunt legis: hypocritae, haec oportet fieri, et illa non omitti." Vide ergo diligentius, quomodo sermo Domini vult fieri quidem omnimode quae majora sunt legis, non tamen omitti et haec, quae secundum literam designantur. Quod si dicas, quia haec ad Pharisaeos dicebat, non ad discipulos, audi iterum ipsum dicentem ad discipulos: „nisi2) abundaverit justitia vestra plus quam Pharisaeorum et scribarum, non intrabitis in regnum coelorum." Quod ergo vult fieri a Pharisaeis, multo magis et majore cum abundantia vult a discipulis impleri: quod autem fieri a discipulis non vult, nec Pharisaeis imperat faciendum. Quomodo autem plus velit fieri a discipulis quam faciunt Pharisaei, in eo declarat, ubi dicit: „dictum 3) est antiquis: non occides." Hoc observant et Pharisaei. Discipulis autem dicit: ,,Ego 4) autem dico vobis, quia si quis iratus fuerit fratri suo, reus erit judicio." Similiter et de eo, quod scriptum est: „non") adulterabis:" suorum discipulorum in eo vult amplius abundare justitiam, ut ne mulierem quidem videant ad concupiscendum. Igitur ex his, 6) quae protulimus, paucis, si qui studiosi sunt in scripturis divinis, perfacile colligere poterunt etiam ceterorum distinctiones.

1) Matth. XXIII, 23.
3) Matth. V, 21.

2) Matth. V, 20.

4) Matth. V, 22.

*) Matth. V, 27.

") Edd. Merlini: iis.

Sapiens') enim si audiat, inquit, verbum non solum laudabit, sed et adjiciet ad illud. 2) Quid adjiciet? ut discutiat et discernat in singulis quibusque capitulis legis, ubi fugienda sit legis litera, ubi amplectenda, ubi etiam narratio historiae cum mystica expositione conveniat. ,,Christus 3) enim nos redemit de maledicto legis:" non nos redemit de maledicto mandati, nec de maledicto testimonii, nec de maledicto judiciorum, sed de maledicto legis id est, ne subjecti essemus circumcisioni carnis, nec observationi sabbatorum, aliisque horum similibus, quae non in mandatis, sed in lege dicenda sunt contineri. Quomodo ergo abundat justitia nostra plus quam scribarum et Pharisaeorum, si illi de fructibus terrae suae gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas 4) separent: et ego nihil horum faciens, fructibus terrae ita abutar, ut sacerdos nesciat, Levites ignoret, divinum altare non sentiat? Illud sane necessario commonendum est, quod lex dupliciter dicitur: nam generaliter omnia ista, hoc est, mandatum, justificationes: praecepta, testimonia, judicia, lex appellantur: specialiter autem pars aliqua ex iis, quae in lege scripta sunt, lex dicitur, ut sunt ista, de quibus superius disseruimus. Generalis autem lex significatur, verbi gratia, cum de Salvatore dicitur, quia „non") venit solvere legem, sed adimplere." Et item alibi: „plenitudo 6) ergo legis est dilectio." In quo utique omnia simul, quae scripta sunt in lege, legem nominavit. Haec diximus asserentes mandatum de primitiis frugum, vel pecorum, debere etiam secundum literam stare.

3. Nunc autem videamus, quomodo et allegoricum,

1) Prov. I, 5.

3) Galat. III, 13.

2) Edd. Merlini: aliud.

4) Mss.,,decimas separent." Libri editi (v. c. edd. M.): ",decimae separentur." R.

5) Matth. V, 17.

6) Rom. XIII, 10.

« PoprzedniaDalej »