Obrazy na stronie
PDF
ePub

faciat speciem quadrupedis alicujus, vel serpentis, vel avis, et statuat illam adorandam, non idolum, sed similitudinem fecit. Vel etiam si picturam ad hoc ipsum statuat, nihilominus similitudinem fecisse dicendus est. Idolum vero facit ille, qui secundum Apostolum dicentem, quia „idolum ') nihil est," facit quod non est. Quid est autem, quod non est? Species, quam non vidit oculus, sed ipse sibi animus fingit. Verbi gratia, ut si quis humanis membris caput canis, aut arietis formet, vel rursum in uno hominis habitu duas facies fingat, aut humano peetori postremas partes equi aut piscis adjungat. Haec et iis similia qui facit, non similitudinem, sed idolum facit. Facit enim, quod non est, nec habet aliquid simile sui. Et idcirco haec sciens Apostolus, dicit: quia 2) idolum nihil est in mundo." Non enim aliqua ex rebus exstantibus adsumitur species, sed quod ipsa sibi otiosa mens et curiosa repererit. Similitudo vero est, cum aliquid ex his, quae sunt vel in coelo, vel in terra, vel in aquis, formatur, sicut superius diximus. Veruntamen non sicut de iis, quae in terra sunt, vel in mari, similitudinibus in promtu est pronuntiare, ita etiam de coelestibus: nisi si quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri. Et horum namque formas exprimere gentilitas solet. Sed quia Moses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum, etiam ea, quae apud illos erant in occultis et reconditis, prohibere cupiebat: sicut, verbi causa, ut nos quoque

[ocr errors]

appellationibus utamur ipsorum Hecaten quam dicunt, aliasque daemonum formas, quae Apostolus „spiritualia 3) nequitiae in coelestibus" vocat. De ipsis fortassis et propheta dicit, quia „,inebriatus 4) est gladius meus in coelo." His enim formis, et similitudinibus invocare daemonia moris est iis, quibus talia curae sunt, vel ad repellenda,

1) I Cor. VIII, 4.
3) Ephes. VI, 12.

2) I Cor. VIII, 4.
4) Jesai. XXXIV, 5.

vel etiam ad vitanda mala, quae nunc sermo Dei universa complectens simul abjurat, et abjicit, et non solum idolum fieri vetat, sed et similitudinem ómnium, quae in terra sunt, et in aquis, et in coelo.

[ocr errors]

4. Addit autem et dicit:,,non') adorabis 2) ea, neque coles ea." Aliud est colere, aliud adorare. Potest quis interdum et invitus adorare, sicut nonnulli regibus adulantes, cum eos ad hujuscemodi studia deditos viderint, adorare se simulant idola, cum in corde ipsorum certum sit, quia nihil est idolum. Colere vero est, toto his affectu et studio mancipari. Utrumque ergo resecat sermo divinus, ut neque affectu colas, neque specie ́adores. Sciendum tamen est, 3) quod cum decreveris praecepti ejus servare mandatum, et omnes ceteros deos et dominos repudiare, et praeter unum Deum et Dominum neminem habere vel Deum, vel Dominum, hoc est bellum sine foedere denuntiasse omnibus ceteris. Cum ergo venimus ad gratiam baptismi, universis aliis diis et dominis renuntiantes, solum confitemur Deum Patrem, et filium, et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes, nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, et tota anima, et tota virtute adhaereamus ipsi, non sumus cffecti pars Domini: sed velut in confinio quodam positi, et illos offensos patimur, quos refugimus, et Dominum, ad quem confugimus, propitium non efficimus, quem non ex toto et integro corde diligimus. Et ideo luget nos pro

1) Exod. XX, 5.

2) Graeca hujus fragmenti verba, desumta e schedis Mss. Combefisii, haec sunt: „Оỷ пgoσzνvýσɛis avτois, οὐδὲ λατρεύσεις αὐτοῖς. Αλλο προσκυνεῖν, καὶ ἄλλο λατρεύειν. Ὁ μὲν γὰρ ἐξ ὅλης ψυχῆς δουλεύων τούτοις, οὐ μόνον προσκυνεῖ, ἀλλὰ καὶ λατρεύει· ὁ δὲ καθυπο κρινόμενος, καὶ διὰ τὰ ἔθνη ποιῶν, οὐ λατρεύει μὲν, προσκυνεῖ δέ. Εὑρήσεις δὲ τοιούτους ἐν τοῖς Αριθμοῖς χαριζομένους γυναιξὶ, καὶ εἴδωλα προσκυνοῦντας.

3) Desideratur,,est" in ed. Ruaei.

4

pheta, quos videt hujuscemodi inconstantia fluctuare, et dicit: „vae, ') duplices corde et animo." Et iterum: „usque 2) quo claudicatis utrisque genibus vestris ?" Sed et Apostolus Jacobus dicit: „vir 3) duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. 4) Sumus ergó nos, qui non integra, nec perfecta fide sequimur Deum nostrum, et ab alienis reccssimus diis, velut in medio quodam confinio positi: et ab alienis quasi fugaces caedimur, et a nostro Domino tanquam instabiles et dubii non defendimur. An non hoc est, quod et prophetae spiritualiter imaginantur de amatoribus Hierusalem, cum dicunt,5) quia amatores tui ipsi inimici facti sunt tibi? Ita ergo intellige et animae tuae multos fuisse amatores, qui delectati sunt decore ejus, cum quibus meretricata est. De quibus et dicebat: „post") amatores meos ibo, qui dant mihi vinum meum, et oleum meum," et cetera. Sed venit jam illud tempus, ut diceret: „,revertar'), ad virum meum priorem, quia melius mihi erat tunc, quam modo." Regressa es ergo ad virum tuum priorem, offendisti sine dubio amatores tuos, cum quibus adulteria committebas. Nisi ergo nunc tota fide permaneas cum viro tuo, et toto ei ore glutineris, ex multis sceleribus, quae commisisti, suspecta es ei, omnis motus tuus, et aspectus tuus, ipse etiam incessus, si fuerit negligentior, displicebit. Nihil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum et prodigum potest: At ubi parum quidem a viro tuo diverteris oculos, statim necesse est memoriam fieri priorum. Ut ergo priora deleas, et fides tibi possit haberi in reliquis, non

1) Sap. Sirac. II, 14. (Ecclesiastic.)

2) I Regg. XVIII, 21. (III Regg.)
3) Jacob. I, 8.

4) Deest,,suis" in ed. Ruaei.

5) Cfr. Thren. I, 2. 6) Cfr. Hos. II, 5.
7) Hos. II, 7.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

modo agendum tibi nihil est impudicum, sed ne cogitandum quidem. Vide enim, good scripturn est. „Cum,') inquit, immundus spiritus exierit ab homine, vadit per loca arida, quaerit requiem, et non invenit. Tunc dicit: revertar in domum meam, unde exivi. Et si veniens invenerit eam vacantem, mundatam et ornatam, vadit, et adducit secum alios septem spiritus nequiores se, et 2) intrantes in domum illám habitant in ea. Et erunt novissima hominis illius pejora prioribus." Haec si advertamus, quomodo possumus vel in parvo negligentiae locum dare? Habitavit enim in nobis immundus spiritus, antequam crederemus, antequam veniremus ad Christum, cum adhuc, ut superius dixi, fornicaretur anima nostra a Deo, et esset cum amatoribus suis daemonibus. Sed posteaquam dixit: revertar 3) ad virum meum priorem:" et venit ad Christum, qui eam ex initio ad imaginem suam creavit, necessario locum dedit adulter spiritus, ubi vidit legitimum virum. Suscepti ergo sumus a Christo, dt mundata est domus nostra a peccatis prioribus, et ornata est ornamentis sacramentorum fidelium, quae norunt qui initiati sunt. Sed non statim domus haec habitatorem habere Christum meretur, nisi sit vita ejus et conversatio ita sancta, ita pura, et incontaminabilis, ut templum Dei, esse mereatur. Non enim domus adhuc, sed templum esse debet, in quo habitet Deus. Si ergo acceptam gratiam negligat, et implicet se negotiis saecularibus, continuo spiritus ille immundus redit, et vindicat sibi domum vacantem. Et ne iterum possit expelli, alios secum septem spiritus adhibet nequiores, et fiunt novissima hujusmodi hominis pejora prioribus: quia tolerabilius fuerat non rediisse ad virum priorem animam semel me

[ocr errors]

1) Cfr. Luc. XI, 24. 25. 26.

2) Alias (c. c. in edd. M.): „et intrans in domum illam habitat in ea." R.

3) Hos. II, 7.

retricantem, quam egressam post confessionem viri, rursum adulteram fieri. Nulla ergo „societas," sicut dicit 1) Apostolus, templo „Dei cum idolis,“ nulla „consonantia Christo et Belial." Si Dei sumus, tales esse debemus, ut compleatur illud, quod dicit de nobis Deus:,,quia 2) habitabo in iis, et in iis ambulabo, et ipsi erunt mihi in populum." "Et sicut alio loco propheta dicit: „exite3) de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, qui portatis vasa Domini. Exite, et immundum nolite contingere: et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos éritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.“ Propterea ergo dicit: „non) erunt tibi dii alii praeter me, nec facies tibi ipsi idolum, neque similitudinem ullam, quaecunque in coelo sunt, et quaecunque in terra, et quae in aquis: non') adorabis ea, neque coles ea.“

5. „Ego ) enim sum Dominus Deus tuus, Deus zelans." Vide benignitatem Dei, quomodo ut nos doceat, et perfectos faciat, ipse fragilitatem humanorum non recusat affectuum. Quis enim audiens Deum zélantem non continuo miretur, et humanae fragilitatis vitium putet? Sed omnia propter nos agit et patitur Deus, et ut possimus edoceri, notis et usitatis affectibus nobis loquitur. Videamus ergo, quid est hoc, quod dicit,') quia Deus zelans ego sum. Sed ut contemplari facilius possint divina, de humanis, secundum ea, quae superius disseruimus, doceamur exemplis. Omnis mulier aut sub viro est, et subjecta legibus viri, aut meretrix est, et utitur libertate peccandi. Qui ergo ingreditur ad meretricem, scit

1) Cfr. II Cor. VI, 15. 16.

2) Cfr. II Cor. VI, 16. coll. Levit. XXVI, 12. et Ezech. XXXVI, 28.

3) Cfr. Jesai. LII, 11. coll. II Cor. VI, 17.

4) Exod. XX, 3. 4, 5.

5) Edd. Merlini; non adorabis eos, neque coles cos. 6) Exod. XX, 5. 7) Exod. XX, 5.

« PoprzedniaDalej »