Obrazy na stronie
PDF
ePub

quae in hoc mundo sunt, domus est servitutis. Et quoniam de paradiso libertatis pro poena peccati ad hujusmodi ventum fuerat servitutem, idcirco primus sermo decalogi, id est, prima mandatorum Dei vox de libertate profertur, dicens: „Ego ') sum Dominus Deus tuus, qui Hanc eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis." vocem in Aegypto positus audire non poteras, etiamsi tibi injungatur, ut pascha facias, etiamsi accingaris lumbos, et sandalia accipias in pedibus, etiamsi virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Et quid dico in Aegypto positus haec audire non poteras? Sed ne inde quidem profectus in prima statim mansione haec audire potuisti, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transires rubrum mare, etiamsi ad Maram veneris, et fuerit ibi amaritudo in dulcedinem versa, etiamsi in Helim veneris ad duodecim fontes áquarum, et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim praeterieris, ceterosque profectus ascenderis: nondum ad hujuscemodi verba idoneus judicaris, sed cum perveneris ad montem Sina. 2) Multis ergo ante laboribus peractis, multis aerumnis, et tentationibus superatis, vix aliquando mereberis praecepta suscipere libertatis, et audire a Domino: „Ego 3) sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis." Verum hic sermo nondum sermo mandati est, sed quis sit qui mandat, ostendit. Nunc ergo videamus, quid sit initium decem mandatorum legis: et*) si non occurrimus ad 5) omnia, initia saltem, prout Dominus dederit, explicemus.

2. Primum ergo mandatum est:,,non 6) erunt tibi

1) Exod. XX, 2.

2) Edd. Merlini: Syna.

3) Exod. XX, 2.

4) Edd. Merlini: etiam si non etc.

5) Edd. Merlini: ad omnia initia, saltem etc.,

6) Exod. XX, 3.

Dii alii, praeter me." Est post hoc sequitur:,,non 1) facies 2) tibi idolum, neque ullam similitudinem, quaecunque in coelo sursum sunt, et quaecunque in terra deorsum sunt, et quaecunque sunt in aquis subtus terram: et non adorabis illa, neque coles illa. Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus zelans, qui reddo peccata patrum in filios, in tertiam et quartam progeniem iis, qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia iis, qui diligunt me, et qui servant praecepta mea.“ Haec omnia simul nonnulli putant esse 3) unum mandatum. Quod si ita putetur, non complebitur decem numerus mandatorum. Et ubi jam erit decalogi veritas? Sed si eo modo dirimatur, quo et nos in superiori pronuntiatione distinximus, integer decem mandatorum numerus apparebit. Est ergo primum mandatum:,,non *) erunt tibi dii alii praeter me:" secundum vero: „,non") facies tibi idolum, neque ullam similitudinem," et cetera. Incipiamus ergo a primo mandato. Sed et ego auxilio indigeo ipsius, qui haec praecepit, Dei, ad dicendum, et vos purgatioribus egetis auribus ad audiendum. Si quis ergo vestrum habet aures audiendi, audiat, quomodo dictum est: „non) erunt tibi dii alii praeter me." Si dixisset: non sint dii praeter me: absolutior sermo videretur. Nunc autem quia dicit: „non) erunt tibi dii) alii praeter me:" non negavit quia sint, sed ne illi sint, cui haec omnia 9) praecepta dantur, inhibuit. Hinc puto et 10) Apostolum Pau

1) Exod. XX, 4. 5. 6.

2) Alias (v. c. in edd. M.): „non facias.“ R.

3) Edd. Merlini: unum esse. 4) Exod. XX, 3.

5) Exod. XX, 4. seqq.

[ocr errors]

Edd. M. et R. hoc loco,

cfr. pag. huj. not. 2.: „,non facies."

6) Exod. XX, 3. 7) Exod. XX, 3.

8) Alias (e. c. in edd. M.): „Dii alieni.“ R.

9) Deest,,omnia" in edd. M.

10) Deest,,et" in ed. R.

lum sumsisse illud, quod ad Corinthios scripsit, dicens: „si') quidem sunt, qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra.“ Et addit:2) „et3) sicut sunt dii multi, et domini multi, nobis tamen unus Deus pater, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum." Sed et) in multis aliis invenies Scripturae locis deos nominari, sicut et alibi dicit: „quoniam3) Dominus summus, terribilis, et rex magnus super omnes deos:" et: „Dens“) deorum Dominus locutus est: et: „in 7) medio autem deos discernit.“ De dominis idem Apostolus dicit: „sive) throni, sive dominationes, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso omnia creata sunt." Dominationes autem nihil aliud sunt, quam ordo quidam et multitudo dominorum. In quo, ut mihi videtur, sensum legis lucidiorem fecit Apostolus Paulus. Tale est enim, quod dicit: licet sint multi domini, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi, qui ab aliis colantur, sed nobis unus Deus eto) unus Dominus. Quid autem causae sit in Diis multis, vel dominis multis, si intente et påtienter auditis, ipsa nos Scriptura poterit edocere. Ait enim idem Moses in Deuteronomii cantico: „,cum 10) divideret, inquit, excelsus gentes, et dispergeret filios Adami, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei. Et facta est portio Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel."

1) I Cor. VIII, 5. 2) Edd. Merlini: addidit.
3) Cfr. I Cor. VIII, 5. 6.

4) Deest,,et" in edd. M.

5) Cfr. Psalm. XLVII, 2. (XLVI.) coll. LXX. virorum versione.

6) Psalm. L, 1. (XLIX.),

7) Psalm. LXXXII, 1. (LXXXI.)

8) Coloss. I, 16.

Deest „et“ in ed. Ruaei. Cfr. pag. huj. not. 3. 10) Deut. XXXII, 8. 9.

Angelos igitur, quibus regendas gentes commisit excelsus, vel deos appellari, vel1) dominos constat: deos quasi a Deo datos, et dominos, quasi a Domino sortiti sint potestatem. Unde et Dominus, dicebat ad angelos, qui non servaverunt suum principatum: „Ego 2) dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. Vos autem ut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis:" imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat, quod execrabiles illos fecit praevaricatio, non nátura. Tibi ergo, o populus meus Israel, qui pars Dei es, qui funiculus haereditatis ejus effectus es, non3) „erunt, inquit, alii Dii praeter me:" quia vere Deus unus est Deus, et vere Dominus unus est Dominus. Ceteris vero, qui ab ipso creati sunt, contulit nomen istud non natura, sed gratia. Verum ne existimes haec tantum ad illum dici Israel, qui secundum carnem natus est. Multo magis haec ad te dicuntur, qui Israel effectus es mente Deum videndo, et circumcisus es corde, non carne. Nam et si in carne gentes sumus, in spiritu Israel sumus, propter eum, qui dixit: „pete1) a me, et dabo tibi gentes haereditatein tuam, et possessionem tuam terminos terrae:“ et propter eum, qui iterum dixit: „Pater 5), omnia mea tua sunt, et tua mea sunt, et glorificatus sum in his:" si tamen ita agas, ut dignus sis pars esse Dei, et in funiculo haereditatis ejus metiri. Alioqui si indigne agas, exemplo sint tibi illi, qui ad hoc vocati fuerant, ut essent pars Dei, et peccatis suis hoc meruerunt, ut dispergerentur per omnes gentes. Et qui prius educti fuerant de domo servitutis, nunc rursum, · ́quia „qui“) peccat, servus est •

[blocks in formation]

peccati," non jam Aegyptiis solis, sed omnibus gentibus serviunt. Ergo dicitur et tibi, qui per Jesum Christum existi de Aegypto, et de domo servitutis eductus es: ,,non!) erunt tibi Dii alii praeter me."

3. Post haec videamus, quid etiam secundum videtur continere mandatum: „non2) facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in coelo, vel quae in terra, vel quae in aquis, et quae subtus terram." Longe aliud sunt idola, et aliud dii, sicut ipse nos nihilominus Apostolus docet. Nam de diis dixit: „,sicut3) sunt dii multi, et domini multi." De idolis autem dicit: ,,quia) nihil est idolum in mundo." Unde mihi videtur non transitorie haec legisse, quae lex dicit.") Vidit enim differentiam Deorum, et idolorum: et rursum differentiam idolorum, et similitudinem. Nam qui de idolis dixit, quia non sunt, non 6) addidit, quia et similitudines non sunt. Hic autem dicit: „non7) facies 3) tibi ipsi idolum, neque similitudinem omnium.“ Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Et si quidem Dominus nos ad ea, quae dicenda sunt, illuminare dignetur, ego sic arbitror accipiendum, quod, verbi causa, si quis in quolibet metallo auri, vel argenti, vel ligni, vel lapidis

1) Exod. XX, 3.

2) Exod. XX, 4. coll. pag. 91. not. 1. 2. et 5.
3) I Cor. VIII, 5.

5) Edd. Merlini: dixit.

4) I Cor. VIII, 4.

6) Ed. Ruaei sola: non addit quia similitudines etc. 7) Exod. XX, 4. coll. pag. huj. not. 2.

8) Graeca hujus fragmenti verba, desumta e schedis Mss. Combefisii, haec sunt: Οὐ

λον, οὐδὲ παντὸς ὁμοίωμα του ποιήσεις σεαυτῷ εἴδω

Αλλο εἴδωλον, καὶ ἕτε ρον ὁμοίωμα. Ὁμοίωμα μὲν γάρ ἐστιν, ἐὰν ποιῇς ἐπ χθύος, ἢ τετραπόδου, ἢ θηρίου διὰ τεχνουργίας, ἢ διὰ ζωγραφίας ὁμοίωμα· εἴδωλον δὲ, ὅσα ἀνατυποῦσα ψυ χὴ ποιεῖ, οὐκ ἐξ ὑπαρχόντων πρωτοτύπως οἷον ἀναμεμιγμένον τὸ ζῶον ἀπὸ ἀνθρώπου καὶ ἵππου. R.

« PoprzedniaDalej »