Obrazy na stronie
PDF
ePub

consequatur. In Numerorum libro refertur, ') quod et in suis scripturis retexuit Apostolus, dicens: „,neque 2) murmuraveritis, sicut' quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt." Murmurantem populum venenatus in eremo depascitur serpentium morsus. Videamus nos, qui haec audimus, nos, inquam, pro quibus scripta sunt: illis enim ad correctionem facta sunt, scripta sunt autem propter nos, in 3),,quos fines saeculorum devenerunt." Si non desinimus murmurare, 4) si non cessamus a querelis nostris, quas frequenter habemus adversus Deum, observemus, ne simile offensionis incurramus exemplum., Etenim cum de coeli intemperie, de infecunditate fructuum, de raritate imbrium, de prosperitatibus aliorum, et de aliorum improsperitate causamur, hoc est adversus Deum murmur attollere. Sed haec initia habentibus ignoscitur; in eos vero, qui non desinunt, graviter vindicatur. Mittuntur namque in eos serpentes, id est, immundis spiritibus traduntur venenatisque daemonibus, qui eos morsibus occultis ac latentibus perimant, atque internis et intra cordis penetralia conclusis cogitationibus^absumant. 5) Sed obsecro vos, prosint nobis praemissae correptionis exempla: illorum poena, emendatio nostra sit. Dicit enim Deus, quia,,audivi ) murmurationem filiorum Israel." Videtis, quia non latet Deum murmuratio nostra: audit omnia, et quod non statim punit, poenitentiam nostrae conversionis 7) exspectat.

5. Sed quid post haec recitatum est? Dixit, 8) in

1) Cfr. Num. XXI, 5. 6.

2) I Cor. X, 10. 3) I Cor. X, 11.

[ocr errors]

4) Edd. Merlini: murmurantes.

5) Edd. Merlini: assumant.

6) Exod. XVI, 12.

7) Edd. Merlini: conversationis.

8) Exod. XVI, 4. 5.

quit, Dominus ad Mosen: ecce, ego pluam vobis panes de coelo, et exibit populus, et colliget unius diei in diem, ut tentem illos, si ambulant in lege mea, an non. Et erit in die sexto, parabunt quodcunque ') intulerint: et erit duplum quodcunque intulerint quotidianum in die." Ego quidem super hac scriptura velim primo cum Judaeis habere sermonem, quibus credita dicuntur 2) eloquia Dei, quid illis videatur de eo, quod dicit: sex 3) diebus continuis colligetis:" die autem sexto duplum colligetis. *) Apparet autem sextam diem nominari illam, quae ante sabbatum ponitur, quae apud nos parasceve appellatur. Sabbatum autem, septima dies est. Quaero ergo, qua die coeperit manna coelitus dari, et volo comparare dominicam nostram cum sabbato Judaeorum. Ex divinis namque scripturis apparet, quod in die dominica primo in terris datum est manna. Si enim, ut Scriptura dicit, sex diebus continuis collectum est, septima autem die, quae est sabbati, cessatum est, sine dubio initium ejus a die prima, quae est dies dominica, fuit. Quod si ex divinis scripturis hoc constat, quod die dominica Deus pluit manna de coelo, et in sabbato non pluit, intelligant Judaei jam tunc praelatam esse dominicam nostram Judaico sabbato, jam tunc indicatum, quod in sabbato ipsorum gratia Dei ad eos de coelo nulla descenderit, panis coelestis, qui est sermo Dei, ad eos nullus venerit. Dicit enim et alibi propheta: „diebus 5) multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine propheta, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote." In nostra enim dominica die semper Dominus pluit manna de coelo. Sed et ho

1) Alias (e. c. in edd. M.):,,quicunque intulerint;" sed Mss.:,,quodcunque intulerint." R.

2) Cfr. Rom. III, 2.
4) Cfr. Exod. XVI, 22.
5) Hos. III, 4.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

3) Exod. XVI, 26.
coll. 5.

die ego dico, quia pluit Dominus manna de coelo. Coelestia namque sunt eloquia ista, quae nobis lecta sunt, et a Deo descenderunt verba, quae nobis recitata sunt, et ideo nos felices, qui tale manna suscepimus. Semper manna nobis datur de coelo: illi infelices dolent, et suspirant, et se miseros dicunt, quia manna sicut acceperunt patres ipsorum, ipsi non merentur accipere. Illi i nunquam manna manducant: non enim possunt illud manducare, quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, nihil subtile, nihil sentiunt spirituale, sed totum pingue, totum crassum: „incrassatum') est enim cor populi illius." Sed et interpretatio nominis hoc idem sonat. Manna enim interpretatur: quid est hoc? Vide, si non ipsa nominis virtus ́ad discendum te provocat, ut, 2) cum audis legem Dei recitari, inquiras semper, et interroges, et dicas doctoribus: quid est hoc? Hoc enim est, quod indicat manna. Tu ergo si vis manducare manna, id est, si cupis suscipere verbum Dei, scito illud minutum esse, et valde subtile sicut semen coriandri. Habet enim aliquid in se oleris, quo nutrire, et recreare possit infirmos, quia „qui 3) infirmus est, olera manducat." Habet aliquid rigoris, et ideo ut pruina est. doris autem et dulcedinis habet plurimum. Quid enim candidius, quid splendidius eruditione divina? Quid dulcius, quidve suavius eloquiis Domini, quae sunt super 4) mel et favum? Sed quid est, quod dicit, 5) ut in die sexto duplum colligatur in repromissione, quantum sufficiat etiam sabbato? Hoc secundum nostram intelligen-tiam non otiosi, nec securi praeterire, vel transire debe

Can

1) Jesai. VI, 10.
3) Rom. XIV, 2.

2) Edd. Merlini: et.

4) Cfr. Psalm. XIX, 10. (XVIII.)
5) Exod. XVI, 22. 26.

[ocr errors]

mus. Sextus dies est haec, in qua nunc sumus vita: in sex enim diebus Dominus fecit hunc mundum. Hac ergo die tantum reponere, et recondere debemus, quantum sufficiat et in futuro die. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiae, misericordiae, et pietatis recondas, hoc tibi in futuro saeculo erit cibus. Numquid non ita in evangelio legimus, ') quia qui acquisivit hic decem talenta, ibi accepit decem civitates, et qui acquisivit quatuor, accepit quatuor civitates? Hoc est quod et per aliam figuram Apostolus dicit: „quod 2) enim seminaverit homo, hoc et metet." Quid ergo agimus nos, qui amamus illud recondere, quod corrumpatur, non quod permaneat, et perduret in crastinum? Divites hujus saeculi ea recondunt, quae in hoc saeculo, imo cum saeculo corrumpuntur. Si qua autem bona opera recondunt, illa permanent usque in crastinum.

6. Denique sic scriptum est, quod qui infideles fuerunt, servaverunt,3) inquit, de manna, et „ebullierunt ex eo vermes, et computruit." Illud autem, quod pro die sabbati reponebatur, non est corruptum, neque vermes ebullierunt in eo, sed permansit1) integrum. Et tu ergo si propter praesentem vitam tantummodo, et propter amorem saeculi thesaurizes, continuo vermes ebulliunt. Quomodo vermes ebulliunt? Audi de peccatoribus, et iis, qui praesens saeculum diligunt, quae sit prophetae sententia : „vermis) enim, inquit, eorum non morietur, et ignis corum non exstinguetur." Isti sunt vermes, quos generat avaritia, isti sunt vermes, quos generat divitiarum caeca cupiditas iis, qui habent, pecunias, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt ab iis viscera sua. Propterea

seqq.

1) Cfr. Luc. XIX, 11. seqq. coll. Matth. XXV, 14.

2) Galat. VI, 7. 3) Cfr. Exod. XVI, 20.
4) Alias (e. c. in edd. M.): „permanet.“ R.
5) Jesai. LXVI, 24.

et Apostolus dicit: „divitibus 1) autem hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, et thesaurizent sibi veram vitam." Sed dicit aliquis: Si manna verbum Dei esse dicis, quomodo vermes facit? Nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex verbo Dei. Sic enim dicit ipse:,,nisi 2) venissem, et locutus iis fuissem, peccatum non haberent." Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, 3) efficitur ei ipsum verbum vermis, qui ejus semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris ejus rodat.

nus,

7. Sed quid nos adhuc amplius docet sermo divinus? ,,Et 4) ad vesperam, inquit, scietis, quia ego sum Domimane autem videbitis majestatem Domini." Et de hoc velim mihi Judaei responderent, quomodo ad vesperam agnoscitur Dominus, mane autem videtur majestas ejus. Ubi Dominus agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Respondete nobis qui erudimini ab infantia usque ad senectutem semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes: Quare non intelligitis haec prophetice dici? Sed si vis ista intelligére, non potes nisi per Evangelium. Ibi namque invenies scriptum, quia vespere 5) sabbati, quae lucescit in prima "sabbati, venit Maria Magdalene, et Maria Jacobi ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento." Ibi audies terrae motum factum, monumenta disrupta, centurionem et milites, qui ad custodiam positi erant, dicentes:,,vere) hic filius Dei erat." Agnitus ergo est per haec in vespera Dominus, quia ipse Dominus est

[ocr errors]

1) Cfr. I Tim. VI, 17. 18.
2) Ev. Joann. XV, 22.,

19. coll. edd. N. T.
3) Edd. Merlini: peccet.

4) Cfr. Exod. XVI, 6. 7. coll. LXX. virorum versione. 5) Cfr. Matth. XXVIII, 1. coll. Marc. XVI, 1. 2. et Luc. XXIV, 2.

6) Matth. XXVII, 54.

« PoprzedniaDalej »