Obrazy na stronie
PDF
ePub

ras,

Advertisti jam, quo

10. „Inducens 1) planta eos in monte hereditatis tuae.“ Non vult nos Deus in Aegypto plantare, nec in dejectis et in humilibus locis, sed in monte hereditatis suae vult plantare, quos plantat. Tum praeterea quod addit: „inducens 2) planta eos:“ num tibi videtur tanquam de pueris dicere, qui inducuntur ad scholas, inducuntur ad liteinducuntur ad omnem eruditionem? Intellige ergo per haec, si tamen habes aures audiendi, quomodo Deus plantat: ne forte, cum audis eum inducere, et plantare, putes eum ficus in terra, aut alia hujuscemodi 3) virgulta defigere. Audi et alibi quomodo plantat Deus. Propheta dicit: „vineam *) ex Aegypto transtulisti, et expulisti gentes, et plantasti eam. Pervium iter fecisti ante eam, plantasti radices ejus, et replesti terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei." modo plantat Deus, et ubi plantat? Non plantat in vallibus, sed in montibus excelsis, et sublimibus locis. Quos enim educit de Aegypto, quos de sacculo adducit ad fidem, non vult eos iterum in humilibus collocare, sed conversationem eorum vult esse sublimém. Vult nos in montibus habitare, sed in ipsis nihilominus montibus non vult nos super terram repere, nec ultra vult vineam suam humi dejectos habere fructus, sed vult 'palmites ejus sursum duci, in alto collocari, traduces fieri, et traduces non in quibuscunque humilibus arboribus, sed in excelsis, et in altissimis cedris Dei. Cedros Dei ego prophetas et Apostolos puto, quibus nos si adjungamur vitis, quam de Aegypto transtulit Deus, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, atque ipsis innixi traduces quaedam efficiamur caritatis ad invicem vinculis connexi, fructum sine dubio plurimum adferemus. Nam,,omnis) arbor,

1) Exod. XV, 17. 2) Exod. XV, 17.

3) Edd. Merlini: hujusmodi.

4) Psalm. LXXX, 8. 9. (LXXIX.)
*) Matth. VII, 19.

quae non facit fructum bonum,') excidetur, et in ignem mittetur."

11. „In 2) praeparata habitatione tua, quam praepa→ rasti, Domine." Vide clementis Domini bonitatem, non vult te inducere ad laborem, non vult, ut ipse tibi facias habitaculum, jam te ad praeparatam deducit habitationem. Audi Deum dicentem in Evangelio: „,alii 3) laboraverunt, et vos in labores eorum introistis."

12.,,Sanctimonium, 4) Domine, quod praeparaverunt manus tuae." Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum ab eo, quod sanctificat accedentes. Hoc non dicit manu hominis factum, sed manu Dei. Quid ergo? Propter te Deus et plantat, et aedificat, agricola efficitur, structor efficitur, ne tibi aliquid desit. Audi et Paulum dicentem:,,,Dei ") agricultura, Dei aedificatio estis." Quod ergo istud est sanctimonium, quod non manu hominis factum est, sed manibus Dei paratum? Audi Sapientiam dicentem, quia „aedificavit “) sibi domum.“ Ego autem hoc de incarnatione Domini rectius intelligendum puto. Non enim manu hominum factum est, id est, non opere husicut mano templum carnis aedificatur in virgine, sed, praedixerat Daniel,7) lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus. Istud est sanctimonium carhominis assumtae, et sine manibus, id est, absque opere num, de monte humanae naturae, et substantiae carnis excisum.

13.,,Domine, 8) qui regnas in saeculum, et, in saeculum, et adhuc." Quoties in saeculum dicitur, longitudo quidem temporis, sed esse finis aliquis indicatur, et si in

1) Deest,,bonum" in edd. M.

2) Exod. XV, 17.
4) Exod. XV, 17.
6) Prov. IX, 1.
*) Exod. XV, 18.

3) Ev. Joann. IV, 38.

5) I Cor. II, 9.
7) Cfr. Daniel. II, 34.

alind saeculum dicatur, aliquis sine dubio longior quidem, tamen ponitur finis; et quoties saecula saeculorum nominantur, fortasse licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero addit in hoc loco,,et') adhuc:" nullum sensum termini alicujus, aut finis reliquit. Quodcunque enim illud cogitaveris, in quo finem) putes posse consistere, semper tibi dicit sermo propheticus: et adhuc :" velut si loquatur ad te, et dicat: putas in saeculum saeculi Dominum regnaturum? „Et adhuc," putas 3) in saecula sacculorum? „Et adhuc." Et) quomodocunque dixeris illud de regni ejus spatiis, semper tibi dicit propheta: „et") adhuc."

14.,,Quoniam ) intravit equitatus Pharaonis cum quadrigis, et adscensoribus in medium mare, et induxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio mari." Et tu si filius Israel es, potes àmbulare per siccum in medio mari. Si fueris in medio nationis pravac, et perversae, sicut lumen solis verbum vitae continens ad gloriam, potest fieri, ut in medio peccatorum incedentem te non infundat humor peccati, 7) potest fieri, ut transeuntem te per hunc mundum nulla libidinis unda respergat, nullus cupiditatis aestus 8) verberet. Qui autem Aegyptius est, et sequitur Pharaonem, ille vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ipse ambulavit, ita et ipse ambulat, aquae ei murus fiunt dextra laevaque, ipse autem media

1) Exod. XV, 18.

2) Edd. Merlini: fine.

3) Verba: putas in saecula saeculorum? Et adhuc,“ in antea editis (e. c. edd. M.) omittuntur, sed habentur in Mss. R.

4) Edd. Merlini: Et quodcunque dixeris etc.

5) Exod. XV, 18. 6) Exod. XV, 19.

7) Edd. Merlini: peccati? Potest etc.

8) Edd. Merlini: aestus everberet? Qui Aegyptius est, et sequitur etc.

via incedit per siccum. Non declinat ad dexteram, neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriae Domino concinat dicens:,,cantemus 1) Domino, gloriose enim honorificatus est" per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA VII.

De amaritudine aquae Marae. 2)

1. Post transitum maris rubri, et magnifici secreta mysterii, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Maram. Marae autem aqua erat amara,

quam non poterat populus Dei bibere. Quid ergo post

tanta et tam mirifica mirabilia ad amaras aquas et periculum sitis adducitur populus Dei? Ait enim: „et3) venerunt filii lsrael in Maram, et non, poterant aquam bibere de Mara, quia amara erat: et propter hoc appellatum est nomen loci illius amaritudo." Sed quid addit post haec?,,Clamavit, 4) inquit, Moses ad Dominum, et ostendit illi Dominus lignum, et misit illud in aquam, et facta est dulcis aqua. Et ibi, inquit, posuit illi Deus justitias et judicia." Ibi, ubi amaritudo, ubi sitis, et quod est gravius, sitis in abundantia aquarum, ibi posuit ei Deus justitias et judicia. Alius non erat locus dignior, aptior, uberior, quam iste, in quo amaritudo ) est? Tum pro

[merged small][ocr errors][merged small]

3) Exod. XV, 23. 4) Exod. XV, 25.
3) Edd. Merlini: amaritudo est. Tum etc.

[ocr errors]

pterea quod dixit: ostendit') illi Dominus lignum, et misit illud in aquam, et facta est dulcis aqua:", mirum admodum est, ut Deus lignum ostenderet Mosi, quod mitteret in aquam, et faceret eam dulcem. Efficere Deus aquam dulcem sine ligno non poterat? Aut Moses nesciebat lignum, ut ei Deus ostenderet? Sed videndum est, quid decoris in his interior habeat sensus. Ego puto, quod lex, si secundum literam suscipiatur, satis amara sit, et ipsa sit Mara. Quid enim tam amarum, quam ut puer octava die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum satis, et peramarum est hujusmodi poculum legis, in tantum ut populus Dei, non ille, qui in Mose baptizatus est in mari, et in nube, sed iste, qui in spiritu et aqua baptizatus est, non possit bibere de ista aqua; sed ne gustare quidem de circumcisionis amaritudine potest, neque hostiarum ferre amaritudinem valet, nec sabbati observantiam. Si vero ostendat Deus lignum, quod mittitur in hanc amaritudinem, ut dulcis aqua fiat legis, potest de illa bibere. Quod est istud lignum, 2) quod Dominus ostendit Mosi? Salomon edocet nos, cum dicit de sapientia, quia „lignum 3) vitae est omnibus amplectentibus eam." Si ergo lignum sapientiae Christus missum fuerit in lege, et ostenderit nobis, quomodo intelligi debeat circumcisio, quomodo sabbata, quomodo lex leprae servanda sit, qualiter mundi et immundi discrimen habeatur, tunc efficitur aqua Marae dulcis, et amaritudo literae legis convertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis, et tunc potest bibere populus Dei. Si enim non interpretentur haec spiritualiter, populus, qui idola dereliquit, et ad Deum confugit, si audiat legem de sacrificiis praecipientem, continuo refugit, et non potest bibere: amarum quippe hoc sentit et aspe

1) Exod. XV, 25. 2) Edd. Merlini: signum.
3) Prov. III, 18.

« PoprzedniaDalej »