Obrazy na stronie
PDF
ePub

sint patres, aut pro quibus posteritatibus coelestis paternitas nominetur, ipsius est nosse solius, cujus „,coelum ') coeli est, terram autem dedit filiis hominum.“

3. Descenderunt ergo in Aegyptum patres, Ruben, Simeon, Levi, unusquisque 2) „cum omni domo sua.“ Quomodo quis et hoc edisserat, 3) quod cum omni domo sua introierunt in Aegyptum? quibus 4) additur: „et3) omnes, inquit, animae, quae introierunt cum Jacob, LXXV. Hic jam nominando animas pene nudaverat mysterium sermo propheticus, quod ubique contexerat, ut proderet, quod non de corporibus, sed de animabus haec dicit. Verumtamen habet adhuc velamen suum. In usu namque esse creditur, animas pro hominibus appellari. Interim LXXV. animae descenderunt cum Jacob in Aegyptum. Istae sunt animae, quas genuit Jacob. Ego non puto, quod quilibet hominum possit animam gignere, nisi si quis forte talis sit, qualis ille, qui dicebat: „nam 6) etsi multa millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui." Isti tales sunt, qui generant animas, et parturiunt eas, sicut et alibi dicit: „filioli") mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis." Alii enim hujusmodi generationis curam, aut nolunt habere, aut nequeunt. Denique statim in initiis ipse Adam quid *) dicit? „hoc") nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea:" nec) tamen addidit: et anima de anima mea.

1) Psalm. CXV, 16.

2) Cfr. Exod. I, 1. coll. vers. 2.

3) Edd. Merlini: disserat.

4) Aliquot Mss.: „,de quibus dicitur." R.

5) Exod. I, 5. 6) I Cor. IV, 15.

7) Galat. IV, 19.

8) Alias (v. c. in edd. M.):,,qui dicit.“ R.

9) Genes. 11, 23.

10) Pro his vocibus: „nec tamen addidit: et anima

Sed velim mihi diceres, o Adam, si os de tuis ossibus agnovisti, et carnem de tua carne sensisti, cur non intellexisti etiam animam de tua anima processisse? Si enim omnia, quae in te erant, tradidisti, cur non etiam animae facis cum ceteris mentionem, quae melior totius hominis pars est? Sed videtur per haec intelligentibus indicium dare, quod') cum dicit:,,os 2) de ossibus meis, et caro de cărne mea:" quae de terra sunt sua esse profiteri, non audere vero sua dicere, quae scit non esse de terra. Sed et Laban similiter cum dicit ad Jacob, quoniam „os 3) meum, et caro mea es tu," nec ipse amplius aliquid videtur audere suum dicere, nisi quod terrenae esse1) consanguinitatis agnoscit. Alia quippe est animarum cognatio, quae vel Jacob descendenti in Aegyptum sociatur, vel ceteris patriarchis, et sanctis sub enumeratione mysticae posteritatis adscribitur. Sed qui vicinum terrae navigantes servare disposuimus cursum, et ipsam quodammodo oram littoris stringere, in altum nescio quomodo undarum nos violentior aestus abducit. 5) Redeamus igitur ad ea, quae consequenter adduntur.

4. „Mortuus) est, inquit, Joseph, et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa. Filii autem Israel creverunt, et multiplicati sunt, et in multitudine magna diffusi sunt, et invaluerunt multum valde: multiplicavit enim illos terra." Donec viveret Joseph non refertur, quod multiplicati fuerint filii Israel, nec aliquid omnino in his de augmentis et numerositate memoratur. Ego credens ver

de anima mea," Cod. Remigianus habet:,,cur non intellexisti etiam animam de tua anima processisse?" R.

1) Vel expungendum (?) illud „,quod,“ vel infra legendum:,,sua esse profitetur, non audet vero" etc. R. 2) Genes. II, 23. 3) Genes. XXIX, 14.

4) Deest esse" in edd. M.
5) Edd. Merlini: adducit.
") Exod. I, 6. 7.

vacuum,

bis Domini mei Jesu Christi, in lege et prophetis iota quidem unum aut unum apicem non puto esse mysteriis nec puto aliquid horum transire posse, donec omnia fiant. Verum quonian exiguae capacitatis sumus, ea nunc tantum pulsemus, quibus tutius incedamus. Antequam moreretur noster Joseph, ille, qui distractus est triginta argenteis ab uno ex fratribus suis Juda, valde pauci erant filii Israel. Curn vero pro omnibus gustavit mortem, per quam destruxit 1) cum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, multiplicatus est fidelium populus, et diffusi sunt filii Israel, et multiplicavit eos terra, et creverunt nimis valde. Nisi enim, sicut ipse dixit, 2) cecidisset granum frumenti in terram, et mortuum fuisset, non utique fructum hunc plurimum totius orbis terrae ecclesia attulisset. Igitur posteaquam cecidit granum in terram, et mortuum est, omnis haec ex ipso surrexit fidelium seges, et multiplic ati sunt filii Israel, et invaluerunt nimis valde. „In 3) omnem enim 4) terram exivit sonus" Apostolorum, et .,,in fines orbis terrae verba eorum," et per ipsos, sicut scriptum est, verbum 5),,Domini crescebat, et multiplicabatur." Haec quantum ad mysticum pertinet intellectum. Sed et moralem in his non omittamus locum. A edificat enim animas auditorum. Igitur et in te si moriatur Joseph, id est, si mortificationem Christi in corpore tuo suscipias, et mortifices membra tua peccato, tunc in te multiplicabuntur filii Israel. Filii Ísrael sensus boni et spirituales accipiuntur. Si ergo sensus carnis mortifice itur, sensus spiritus crescunt, et quotidie emorientibus ia te vitiis, virtutum numerus augetur; sed et terra te raultiplicat in operibus bonis, quae

1) Cfr. Hebr. II, 14. 2) Ev. Joann. XII, 24.
3) Psalm. XIX, 41. (XVIII, 5.)

4) Deest,,enim" in edd. M.

5) Act. VI, 7.

Verum si vis, ut

per officium corporis mini strantur. ostendam tibi de Scripturis, quis est, quem terra multiplicaverit, intuere Apostolum Paulum, quomodo dicit: ,,si1) autem vivere 2) in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coarctor enim ex duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: permanere autem 3) in carne magis necessarium propter vos." Vides quomodo hunc 4) terra multiplicat? Dum enim manet in terra, id est, in carne sua, multiplicatur condendo ecclesias, multiplicatur acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem in circuitu usque ad Illyricum Dei Evangelium praedicando. Sed videamus, quid additur in consequentibus.

5.,,Surrexit") autem, inquit, rex alius in Aegypto, qui nesciebat Joseph. Et dixit genti suae: ecce, gens filiorum Israel grandis multitudo est, et valet super nos.' Primo omnium requirere volo, quis est rex in Aegypto, qui scit Joseph, et quis est rex, qui nescit Joseph. Dum enim ille regnaret, qui sciebat Joseph, non referuntur afflicti esse filii Israel, neque in luto et latere consumti, neque masculi eorum necati, et feminae vivificatae. Sed cum surrexit iste, qui non noverat Joseph, et coepit ipse regnare, tunc haec omnia gesta referuntur. Quis ergo est iste rex, videamus. Si Dominus regit nos, et sensus mentis nostrae illuminatus 6) a Domino Christi semper memoriam tenet, faciens illud, quod Paulus ad Timo

1) Philipp. I, 22. 23. 24.
2) Edd. Merlini :, viverem.

3) Deest,,autem" in edd. M.

4) Mss.:,,hunc terra" etc. Al ias (v. c. in edd. M.): ,,haec terra" etc. R.

5) Exod. I, 8. 9.

6) Edd. Merlini: illuminatur a domino, si Christi

tenet etc.

theum scribit: „memor1) esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis:" dum 2) haec meminit in Aegypto, id est, in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Israel, quos supra diximus rationabiles sensus, vel animae virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis eos terrenis et sollicitudinibus atterit. Si vero perdiderit horum memoriam sensus noster, declinaverit a Deo, nescierit Christum, tunc sapientia carnis, quae inimica est Deo, succedit in regnum, et alloquitur gentem 3) suam, corporeas scilicet voluptates, et vitiorum ducibus ad 4) consilium convocatis, initur deliberatio adversus filios Israel, quomodo circumveniantur, quomodo opprimantur, ut luto et lateribus affligantur, ut mares exponant, femiņas alant, ut aedificent civitates Aegypti, et civitates munitas. Non nobis haec ad historiam scripta sunt, neque putandum est libros divinos Aegyptiorum gesta narrare: sed quae scripta sunt, ad 5) nostram doctrinam et commonitionem scripta sunt: ut tu, qui haec audis, si forte jam gratiam baptismi consecutus es, et adnumeratus es inter filios Israel, ac suscepisti in te Deum regem, et post haec declinare volueris ad opera saeculi, agere actus terrae, et lutea explere ministeria, 6) scias et agnoscas, quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Aegypti, et ipse te cogit ad opera sua, et ipse te facit laterem sibi operari et lutum. Ipse est, qui te superpositis magistris et compulsoribus ad opera terrena flagris ac verberibus agit, ut aedifices illi civitates. Ipse

1) II Timoth. II, 8.

2) Alias (v. c. in edd. M.): „dum hic vivit in" etc., sed Mss. ut in nostro textu. R.

3) Edd. Merlini: ad gentem suam.

4) Edd. Merlini: ad concilium vocatis.

5) Edd. Merlini: ad nostram doctrinam scripta sunt, et commonitionem, ut etc.

) Edd. Merlini: mysteria.

« PoprzedniaDalej »