Obrazy na stronie
PDF
ePub

de terra litigat, terram desiderat, et omnem spem suam ponit in terra? qui ad coelum non respicit, qui futura non cogitat, qui judicium Dei non metuit, nec beata ejus promissa desiderat, sed semper de praesentibus cogitat, et ad ') terrena suspirat? Talem cum videris, dicito, quia devoravit eum terra. Sed et si quem videris luxuriae car nis, et voluptatibus corporis deditum, in quo animus nihil valet, sed totum libido carnis obtinuit, dicito et de hoc, quia devoravit eum terra. Adhuc me movet, quod ait: „extendisti 2) dexteram tuam, et devoravit eos terra:" quasi ut devorarentur a terra, haec causa fuerit, quod extendit Dominus dexteram suam. Si consideres, quomodo Dominus exaltatus in cruce tota die extendit 3) manus suas ad populum non credentem, sed contradicentem, et qualiter infidelem populum, qui clamavit: „,crucifige, *) crucifige eum!" mors admissi sceleris oppressit: evidenter invenies, quomodo extendit dexteram suam, et devoravit illos terra. Nec tamen penitus desperandum est. Possibile namque est, ut, si forte resipiscat, qui devoratus est, rursum possit evomi, sicut Jonas. Sed et omnes nos puto, quod aliquando terra devoratos in inferni penetralibus retinebat: et propterea Dominus noster descendit non solum usque ad terras, sed usque ad inferiora terrae: et ibi nos invenit devoratos, et sedentes sub umbra mortis: et inde educens non jam locum terrae, ut iterum devoraremur, sed locum praeparat nobis regni coelorum.

quem liberasti.

7. „Deduxisti3) in justitia tua populum tuum hunc, Consolatus es in virtute tua, in requie sancta tua." Dominus populum suum, quem liberavit per lavacrum regenerationis, deducit in justitia, consolatur

1) Deest,ad" in edd. M.

2) Exod. XV, 12. coll. pag. 64. not. 7.

3) Cfr. Jesai. LXV, 2.

4) Luc. XXII, 21.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

5) Cfr. Exod. XV, 13.

5

etiam eum per consolationem Spiritus sancti in virtute sua, et in requie sua. Futurorum namque spes, laborantibus requiem parit: sicut et in agone positis dolorem vulnerum mitigat spes coronae.

8. „Audierunt 1) gentes et iratae sunt, dolores comprehenderunt habitatores Philistiim. Tunc festinaverunt duces Edom, et principes Moabitarum : apprehendit 2) illos timor et tremor. Tabuerunt omnes inhabitantes Canaan." Quantum ad historiam pertinet, nullum ex his gentibus interfuisse mirabilibus, quae facta sunt, constat. Quomodo ergo videbuntur tremore deterriti, 3) vel festinasse, ut dicit, vel irati esse Philistiim, et Moabitae, et Edom, et reliquae, quas enumerat, nationes? Sed si redeamus ad intelligentiam spiritualem, inveniemus, quia Philistini, id est, cadentes populi, et Edom, qui interpretatur terrenus, trepidant, et horum omnium principes cursitant, et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quae in inferno sunt, penetrata ab eo, qui descendit in inferiora terrae, ut eriperet eos, qui possidebantur a morte. Hinc eos comprehendit timor et tremor, quia senserunt magnitudinem brachii ejus. Hinc etiam tabuerunt omnes inhabitantes Canaan, qui mutabiles interpretantur, et mobiles, cum vident moveri regna sua, alligari fortem, et vasa ejus diripi. Veniat 4) ergo super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui." Quid timent daemones? Quid tremunt? Sine dubio crucem Christi, in qua triumphati sunt, in qua exuti sunt principatus eorum, et potestates. Timor ergo et tremor cadet super eos, cum signum in nobis viderint crucis fideliter fixum, et magni

1) Exod. XV, 14. 15.

2) Edd. Merlini: apprehendit illos tremor. Tabue

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

4) Cfr. Exod. XV, 16. coll. LXX, virorum versione.

tudinem brachii illius, quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit: „,tota 1) die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi." Non te ergo aliter timebunt, nec aliter tremor tuus veniet super eos, nisi videant in te crucem Christi, nisi et tu potueris 2) dicere: ,,mihi3) autem absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo."

9.,,Fiant 4) tanquam lapis, donec transeat populus tuus, Domine, donec transeat populus tuus hic, quem ac-quisisti.“ Fieri tanquam lapidem, non est natura esse lapidem. Non enim fieret, nisi quod non erat. Hoc propter illos dicimus, qui malae naturae Pharaonem, vel Aegyptios dicunt fuisse, et non ex arbitrii libertate in hoc esse deductos; sed et propter eos, qui creatorem Deum accusant tanquam saevum, quod homines vertat in lapides. Hi ergo priusquam blasphement, considerent summa liberatione, quae scripta sunt. Non enim dixit: „fiant") tanquam lapis:" et tacuit; sed

tempus statuit, et mensu

quo

ram condemnationis decernit. Ait enim: „,donec transeat populus tuus, Domine." Quo scilicet post transitum populi non sint tanquam lapides. In mihi videtur prophetiae aliquid latere. Video enim, quia prior populus, qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus. Verum non eatenus, ut in lapidis natura per- ›› maneat, sed donec transeat populus hic, populus hic, quem Dominus 6) acquisivit: „,caecitas") enim ex parte contigit in Israel secundum carnem, donec plenitudo gentium subintroiret." Cum enim plenitudo gentium subin

1) Jesai. LXV, 2.
3) Galat. VI, 14.

2) Ed. Ruaei sola: potueris.
4) Exod. XV, 16.

5) Cfr. Exod. XV, 16.

6) Vox,,Dominus" in editis (e. c, edd. M.) omissa, reperitur in Mss. R.

[merged small][ocr errors]

traverit, tunc etiam omnis Israel, qui per incredulitatis duritiam factus fuerat sicut lapis, salvabitur. Et vis videre quomodo salvabitur? „,Potens ') est, inquit, Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahamo." Manent ergo lapides nunc, donec transeat populus tuus, Domine, populus tuus hic, quem acquisisti. Sed si ipse Dominus creator est omnium, videndum est, quomodo hic acquisisse dicatur, quae sua esse non dubium est. Dicitur et in alio cantico Deuteronomii: „,nonne 2) hic ipse Deus *tuus, qui fecit te, et creavit te et acquisivit te?" videtur enim unusquisque illud acquirere, quod non fuit suum. Inde denique et haeretici dicunt de Salvatore, quia non erant sui, quos acquisivit. Dato etenim pretio mercatus est homines, quos creator fecerat. Et certum est, aiunt, unumquemque non illud emere, quod suum est. Apostolus enim ait: „pretio 3) emti estis.“ Sed audi, quid dicit propheta: „peccatis 4) vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram." Vides ergo, quia Dei quidem creatura omnes sumus, unusquisque vero peccatis suis venundatur, et pro iniquitatibus suis a proprio creatore discedit. Dei igitur sumus, secundum quod ab eo creati sumus. Effecti vero sumus servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos, cum serviremus illi Domino, cui nosmet ipsos peccando vendidimus. Et ita videtur tanquam suos quidem recepisse, quos creaverat, tanquam alienos autem acquisisse, quia alienum sibi dominum sive errando, sive peccando quaesiverant. Et fortasse recte quidem dicitur redemisse nos Christus, qui pretium nostri sanguinem suum dedit. Quid tale autem, ut nos merca

1) Matth. III, 9.

2) Deut. XXXII, 6. coll. LXX. virorum versione.
3) I Cor. VIII, 23. Edd. Merlini: pretio enim

emti estis.

4) Jesai. L, 1.

retur etiam diabolus dedit? Ergo, si videtur, ausculta. Homicidium, pecunia diaboli est. Ille enim ab initio homicida1) est. Fecisti homicidium: diaboli pecuniam suscepisti. Adulterium, diaboli pecunia est. Diaboli enim in eo imago est, et superscriptio. Commisisti adulterium: accepisti diaboli numisma. Furtum, falsum testimonium, rapacitas, violentia, haec omnia diaboli census est, et diaboli thesaurus. Talis enim pecunia de ejus moneta procedit. Hac igitur pecunia emit ille, quos emit, et efficit sibi servos omnes, qui de hujuscemodi censu ejus quantulumcunque susceperint. 2) Verum ego vereor, ne etiam aliquos de adstantibus, quos nescimus, 3) diabolus mercetur occulte, ne etiam aliquibus nostrorum hanc pecuniam, quam supra enumeravimus, ingerat, et faciat illos rursum suos, et rursum pro iis tabulas servitutis, et peccati chirographum scribat, atque immisceat servis Dei eos, quos peccati pretio sibi fecerit servos. Solet enim, quia inimicus homo est, tritico miscere zizania. 4) Et tamen, si quis forte hujuscemodi) pecuniam a diabolo deceptus accepit, non usquequaque desperet: misericors enim est et miserator Dominus, et creaturae suae non vult 6) mortem, sed ut convertatur, et vivat. Poenitendo, flendo, satisfaciendo deleat, quod admissum est. Dicit enim propheta, quia,,si conversus 7) ingemueris, tunc salvus eris." Paulo latius progressi sumus, dum volumus exponere, quomodo Deus, quae sua sunt, dicatur acquirere, et redimere Christus sanguine pretioso, quos emerat diabolus vili mercede peccati.

1) Ev. Joann. VIII, 44.
2) Edd. Merlini: susceperunt.
3) Ed. Ruaci sola: noscimus.
4) Edd. Merlini: zizaniam.
5) Edd. Merlini: hujusmodi.
6) Cfr. Ezech. XXXIII, 11.
7) Cfr. Jesai. XLV, 23.

« PoprzedniaDalej »