Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt. Sed hi habent adscensores suos. Sunt equi, quos Dominus adscendit, et circumeunt omnem terram: de quibus dicitur: „et 1) equitatus tuus salus." Sunt autem equi, qui adscensores 2) habent diabolum, et angelos ejus. Judas equus erat, sed donec adscensorem habuit Dominum, de equitatu fuit salutis. Cum ceteris enim Apostolis missus, aegrotis salutem et sanitatem languentibus praestabat. Sed ubi se diabolo substravit, post buccellam enim introivit3) in illum Satanas et adscensor ipsius effectus est Satanas, et illius habenis ductus adversus Dominum et Salvatorem nostrum coepit 4) equitare. Omnes ergo, qui persequuntur sanctos, equi sunt hinnientes, sed habent adscensores, quibus aguntur, angelos malos, et ideo feroces sunt. Si ergo videris aliquando persecutorem tuum nimium saevientem, scito, quia ab adscensore suo daemone perurgetur, et ideo saevus, ideo truculentus est. Dominus ergo „equum3) et adscensorem projecit in mare, et factus est mihi in salutem. Hic Deus meus, et honorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum." Hic ergo et meus est Deus, et Deus") patris mei. Pater noster, qui nos fecit, et genuit, Christus est, et ipse dicit: „vado) ad patrem meum, et patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum." Si ergo agnoscam, quod Deus meus sit Deus, glorificabo eum. Si vero etiam istud agnoscam, quomodo patris mei Christi sit Deus, exaltabo eum. Altior namque intellectus est, quomodo Christus, ut unius Dei constringat et muniat

1) Habac. III, 8.

[ocr errors]

2) Sic Mss. Alias vero (v. c. in edd. M.): „adscensorem habent" etc. R.

3) Cfr. ev. Joann. XIII, 2.

4) Edd. Merlini: coepit equitari.

5) Cfr. Exod. XV, 1. 2.

6) Deest,,Deus“ in edd. M.

7) Ev. Joann. XX, 17. ·

veritatem, Deum suum dicit, quem natura patrem vocat. „Deus') conterens bella, Dominus nomen est illi. Nolo putes, quia tantum visibiles pugnas conterit Dominus, sed et illas conterit, quae nobis sunt non adversus 2) carnem et sanguinem, sed adversus principatus 3) et potestates, et adversus mundi hujus rectores tenebrarum harum. „Dominus *) enim nomen est ) illi," et non est ulla creatura, cujus Dominus non sit.

3.,,Quadrigas) Pharaonis, et exercitum ejus projecit in mare. Electos adscensores, ternos statores demersit in rubrum mare." Pharao velut potentior in malitia, et regnum nequitiae tenens, quadrigas agit. Non illi satis est unum equum adscendere, sed plures simul agitat, plures simul plagis tortos") verberis cogit. Quoscunque videris in luxuria turpiores, in crudelitate saeviores, in avaritia tetriores, in impietate flagitiosiores, scito hos de quadrigis esse Pharaonis: ipsis sedet, ipsos currui suo subjungit, in ipsis fertur et volitat, et per apertos scelerum campos effusis eos agit habenis. Sunt et alii electi adscensores, electi sine dubio ad malitiam. Sed jam de adscensoribus supra diximus: nunc etiam qui sunt terni statores, videamus, Mihi videntur terni statores pro eo dici, quod triplex est hominibus peccandi via. Aut enim in facto, aut in dicto, aut in cogitatione peccatur. Et ideo terni statores per singulos quosque dicuntur, qui tres istas in nobis peccandi obsideant vias, et speculentur semper, atque in insidiis agant, ut aut ille ex misero homine sermonem malum eliciat, aut ille iniquum opus extor

1) Exod. XV, 3. 2) Cfr. Ephes. VI, 12.

3) Alias (v. c. in edd. M.): „principes et potestates." R.

4) Exod. XV, 3.

5) Edd. Merlini: „est illi. Non est enim ulla creatura" etc.

6) Cfr. Exod. XV, 4. 7) Edd. Merlini: torti.

queat, aut ille cogitationem pessimam rapiat. Denique et semen verbi Dei, ubi cadit, et deperit, triplex describitur') locus. Unus secus viam refertur, qui conculcatur ab hominibus; alius in spinis; alius in petrosis. Et e contrario terra bona afferre dicitur triplicem fructum, vel centesimum, vel sexagesimum, vel tricesimum. Triplex namque est etiam bene agendi via: nihilominus enim vel opere, vel cogitatione, vel verbo boni aliquid agitur. Hoc enim significat et Apostolus, cum dicit: „,qui 2) autem aedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos:" triplicem bonorum indicans viam. Subjungit nihilominus triplicem etiam malorum, cum dicit: „ligna, 3) foenum, stipulam." Isti ergo terni statores sunt angeli nequam de exercitu Pharaonis, qui stant in hujuscemodi viis, observantes unumquemque nostrum per haec iter agere in peccatum, quos demergit Dominus in rubrum mare, et ignitis eos in judicii die fluctibus tradet, ac poenarum pelago teget, si tu Deum sequens de eorum te potestate subtraxeris.

1

4.,,Deciderunt) in profundum quasi lapis." Quare deciderunt in profundum tanquam lapis? Quia non erant tales lapides, de quibus suscitari possent filii Abrahamo; sed tales, qui amarent profundum, et liquidum diligerent elementum, id est, qui amaram et fluxam praesentium rerum caperent voluptatem. Unde et de 5) ipsis dicitur: ,,demersi 6) sunt tanquam plumbum in aquam validissimam." Peccatores graves sunt. Denique et iniquitas super talentum plumbi sedere monstratur, sicut Zacharias propheta dicit: „,vidi, 7) inquit, mulierem sedentem super

1) Cfr. Matth. XIII, 3. seqq.

2) I Cor. III, 12.

4) Prov. XV, 5.

6) Exod. XV, 10.

3) I Cor. III, 12.

5) Deest „de" in edd. M.

7) Cfr. Zachar. V, 7. coll. LXX. virorum versione.

talentum plumbi, et dixi: quae est haec? Et respondit: iniquitas." Inde est ergo, quod iniqui demersi sunt in profundum, sicut plumbum in aquam validissimam, Saneti autem non demerguntur, sed ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. De nique Dominus et Salvator noster super aquas ambula→ vit. 1) Ipse est enim, qui vere peccatum nescit. Ambulavit et discipulus ejus Petrus, licet paululum trepidaverit. Non enim tantus erat ac talis, qui nihil omnino de specie plumbi in se haberet admixtum. Habuit, licet parum. Propter quod dicit ad eum Dominus: „modicae 2) fidei, quare dubitasti?" Idcirco igitur qui salvus fit, per ignem salvus fit, ut, si quid forte de specie plumbi habuerit admixtum, id ignis decoquat, et resolvat, ut efficiantur omnes aurum bonum: quia aurum terrae illius bonum esse dicitur, quam habituri sunt sancti: et sicut fornax probat aurum, sic homines justos tentatio. Veniendum est3) ergo omnibus ad ignem, veniendum est ad conflatorium. Sedet 4) enim Dominus, et conflat, et purgat filios Juda. Sed et illuc 5) cum venitur, si quis multa opera bona, et parum aliquid iniquitatis attulerit, illud parum tanquam plumbum igni resolvitur ac purgatur, et totum remanet aurum purum. Et si quis plus illuc plumbi detulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur, at etsi parum aliquid sit auri, purgatum tamen resideat. Quod si aliquis illuc totus plumbeus venerit, fiet de illo hoc, quod scriptum est, demergetur in profundum, tanquam plumbum in 6) aquam validissimam. Sed longum

1) Matth. XIV, 25. coll. 29.

2) Matth. XIV, 31.

3) Edd. Merlini: ergo est. 4) Edd. Merlini male: Sed etenim Dominus et con

fat etc.

[ocr errors]

Cfr. Malach. III, 3.

5) Edd. Merlini: illuc convenitur.

6) Edd. Merlini: in aqua validissima.

est, si ordinem velimus exponere:
per
stringere.

sufficiat pauca per

5. Quis, 1) inquit, similis tibi in diis, Domine? Quis similis tibi? Gloriosus in sanctis, mirabilis in majestatibus, faciens prodigia." Quod dicit: „quis similis tibi in diis?" non simulacris gentium comparat Deum, nec daemonibus, qui sibi falso deorum nomen adsciscunt, sed deos illos dicit, qui per gratiam, et participationem Dei, dii appellantur. De quibus et alibi Scriptura dicit; „Ego 2) dixi: dii estis." Et iterum:,,Deus 3) stetit in congregatione deorum." Sed hi quamvis capaces sint 4) Dei, et hoc nomine donari per gratiam videantur, nullus tamen Deo similis invenitur, vel in potentia, vel in natura. Et licet Joannes Apostolus dicat: „filioli, 5) nondum scimus, quid futuri sumus; si autem revelatum nobis fuerit," - de Domino scilicet dicens, ,,similes illi erimus:" similitudo tamen haec non ad naturam, sed ad gratiam revocatur. Verbi causa, ut si dicamus pieturam similem esse ei, cujus imago in pictura videtur expressa: quantum ad gratiam pertinet visus, similis dicitur, quantum ad substantiam, longe dissimilis. Illa enim species carnis est, et decor corporis vivi: ista colorum fucus est, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino: nullus enim invisibilis, nullus incorporeus, nullus immutabilis, nullus sine initio et sine fine, nullus creator omnium, nisi Pater cum Filio et Spiritu sancto.

6. „Extendisti") dexteram tuam, devoravit eos terra." Impios quidem et hodie devorat terra. An non tibi videtur terra devorare illum, qui semper de terra cogitat, qui semper terrenos habet actus, qui de terra loquitur,

2) Psalm. LXXXII, 6.
4) Edd. Merlini: sunt.'

1) Exod. XV, 11.
3) Psalm. LXXXII, 1.
$) Cfr. I Joann. III, 2.
6) Deest,,si" in edd. M.

7) Exod. XV, 12.

« PoprzedniaDalej »