Obrazy na stronie
PDF
ePub

dicit: patres) vestri manna manducaverunt in deserto, et mortui sunt. Qui autem manducaverit de pane, quem ego do ei, non morietur in aeternum." Et post hoc dicit: „Ego 2) sum panis vivus, qui de coelo descendi." Tum deinde de sequenti petra aperte pronuntiat Paulus, et dicit:,,petra 3) vero erat Christus." Quid igitur agendum nobis est, qui hujusmodi a Paulo ecclesiae magistro intelligentiae instituta suscepimus? Nonne videtur justum, ut traditam nobis hujusmodi regulam simili in ceteris servemus exemplo? An, ut quidam volunt -, haec, quae tantus ac talis Apostolus tradidit, relinquentes, rursum ad Judaicas fabulas convertamur? 4) Mihi quidem si haec aliter, quam Paulo videtur, exponam, hoc puto esse manus dare inimicis Christi, et hoc esse, quod propheta dicit:,,vae,) qui potat proximum suum subversione turbulenta!" Accepta ergo a beato Paulo Apostolo semina spiritualis intelligentiae, in quantum nos Dominus precibus vestris illuminare dignabitur, excolamus.

2.,,Et 6) levantes, inquit, filii Israel de Ramesse, venerunt in Sochoth, et profecti de Sochoth, venerunt in Othon." Si quis est, qui proficisci de Aegypto parat, si quis est, qui cupit obscuros mundi hujus actus, et errorum tenebras derelinquere, primo omnium ex Ramesse ei proficiscendum est. Ramesse vero interpretatur commotio tineae. Si ergo vis venire in Sochoth, ut Dominus tibi dux sit, et in columna nubis te praecedat, et scquatur te petra, quae tibi escam spiritualem, et potum nihilominus praebeat spiritualem, proficiscere, et exi ex Ramesse, nec thesaurizes 7) ibi, ubi tinea exterminat, et ubi

1) Cfr. ev. Joann. VI, 49. 50. coll. edd. N. T.
2) Ev. Joann. VI, 51. 3) I Cor. X, 4.

4) Edd. Merlini: convertamus.
6) Exod. XII, 37. et XIII, 20.
7) Cfr. Matth. VI, 20.

5) Habac. II, 15.

1

Videamus au

fures effodiunt, et furantur. Hoc est, quod aperte et Dominus in evangeliis dicit:,,si') vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus: et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me." Hoc est ergo proficisci de Ramesse, et sequi Christum. tem, quis sit et castrorum locus, ad quem venitur ex Ramesse. ,,Venerunt, 2) inquit, in Sochoth." Sochoth tabernacula intelligi apud Hebraeos tradunt intérpretes nominum. Cum ergo derelinquens Aegyptum, discusseris abs te tineas totius corruptelae, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis. Habitamus enim in tabernaculis, ex quibus nolumus exspoliari, sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum, et absque ullis impedimentis indicat esse eum, qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc quidem standum est, urgenda est profectio. Movenda sunt castra etiam de Sochoth, et festinandum est, ut veniatur 3) in Othon. Othon vero in nostram linguam verti1) dicunt „signa iis.“ Et merito. Hic enim audieus dici, 5) quia „Deus 6) antecedebat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis:" non hoc invenis factum apud Ramesse, nec apud Sochoth, quae secunda proficiscentibus castra dicuntur: sed tertia castra sunt, in quibus fiunt signa divina. Recordare, quae superius lecta sunt, cum dicebat Moses ad Pharaonem:,,iter") trium dierum ibimus in deserto, et immolabimus Domino Deo nostro," Hoc ergo erat triduum, ad quod festinabat Moses, et contradicebat Pharao; ille enim dicebat: „non) eatis longius." Non permittebat Pharao ad locum signorum pervenire filios Israel,

') Matth. XIX, 21. 2) Cfr. Exod. XII, 37.

3) Edd. Merlini: veniamus.

4) Edd. Merlini: versum.

5) Ed. Ruaei sola: dici.

6) Exod. XIII, 21.

7) Exod. V, 3. 8) Exod. VIII, 28.

non permittebat eos in tantum proficere, ut possent tertii diei mysteriis perfrui. Audi enim prophetam, quid dicit:,,resuscitabit1) nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus." Prima dies nobis passio Salvatoris est, et secunda, qua descendit in infernum, tertia autem resurrectionis est dies. Et ideo in die tertia Deus antecedebat eos, per diem in columna nubis, per noctem in columna ignis. Quod si secundum ea, quae superius diximus, in his verbis recte nos Apostolus docet 2) baptismi mysteria contineri: necessarium est, ut, qui baptizantur3) in Christo, in morte ipsius baptizentur, et ipsi consepeliantur, et cum ipso die tertia resurgant a mortuis: quos et secundum hoc, quod dicit Apostolus: „,simul 4) secum suscitavit, simulque fecit sedere in coclestibus." Cum ergo tibi tertii diei mysterium fuerit susceptum, incipiet te deducere Deus, et ipse tibi viam salutis ostendere.

3. Sed videamus, quid post haec dicitur ad Mosen, quae via praecipitur eligenda. „De 5) Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et inter Magdalum, `quod est contra Beelsephon." Haec autem sic interpretantur: Epauleum quidem adscensio tortuosa: Magdalum, turris: Beelsephon adscensio speculae, vel habens speculam.. Tu fortasse credebas, quia iter, quod Deus ostendit, planum esset et molle, et nihil prorsus haberet difficultatis aut laboris. Adscensio est et 6) adscensio tortuosa. Non enim proclive iter est, quo tenditur ad virtutes; sed adscenditur, et anguste ac difficulter adscenditur. Audi etiam Dominum in evangelio dicentem, quia 1) „arcta et

[blocks in formation]

5) Cfr. Exod. XIV, 2. coll. LXX. virorum versione. 6) Alias (v. c. in edd. M.):,,et descensio tortuosa," sed Mss. ut in nostro textu. R.

7) Matth. VII, 14.

quae

angusta via est, quae ducit, ad vitam." Vide ergo, quantum consonat evangelium cum lege. In lege ostenditur virtutis via adscensio tortuosa: in evangeliis dicitur arcta et angusta via, quae ducit ad vitam. Nonne hic aperte etiam caeci videre possunt, quod legem et evangelia unus atque idem spiritus scripsit? Est ergo iter, quod incedunt, adscensio tortuosa, et adscensio speculae, vel habens speculam. Adscensio ad actus pertinet, specula ad fidem. Ostendit ergo, quia et in actibus, et in fide multa est difficultas, et multus labor. Multae enim tentationes nobis occurrunt, multa in fide offendicula, volentibus agere Dei sunt. Tum deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quaestiones, multas objectiones haereticorum, multas contradictiones infidelium. Hoc ergo iter agendum est sequentibus Deum. Sed est et turris in hoc itinere. Quae est ista turris? Illa nimirum, quam Dominus in evangelio dicit: „quis') vestrum volens turrim aedificare, nonne prius sedebit, et computabit sumtus, si habet unde perficiat?" Ista est ergo turris, sedes ardua et excelsa virtutum. Sed videns haec Pharao, audi quid dicit: errant, inquit, isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur, errare dicitur: quia, ut diximus, sapientiae iter tortuosum est, multos habens flexus, multas difficultates, plurimos anfractus. Denique cum confitearis unum Deum, eademque confessione Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum asseras 2) unum Deum, quam tortuosum, quam difficile, quam inextricabile videtur hoc esse infidelibus? Tum deinde cum dicis Dominum majestatis crucifixum. et filium hominis esse, qui descendit de coelo, quam tortuosa haec videntur, et quam difficilia? Qui audit, si non cum fide audiat, dicit, quia errant isti; sed tu fixus

1) Luc. XIV, 28. Edd. Merlini: si quis vestrum

volens etc.

2) Alias (v. c. in edd. M.):,,asseris.“ R.

esto, nec dubites de hujusmodi fide, sciens, quia Deus tibi ostendit hanc fidei viam. Ipse enim dixit: „tollentes 1) de Othon castra, collocate ea inter Epauleum, et inter Magdalum contra Beelsephon." Fugiens ergo Aegyptum venis ad haec loca, venis ad has operum adscensiones et fidei, venis ad aedificium turris, venis etiam ad mare, et occurrunt tibi fluctus. Non enim iter vitae sine tentationum fluctibus agitur. Sicut et Apostolus dicit: „omnes, 2) qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones patientur.“ Sed Job nihilominus pronuntiat, quia „tentatio 3) est vita nostra super terram." Hoc est ergo venisse ad mare.

4. Sed si Mosen, id est, legem Dei sequens 'agas hoc iter, Aegyptius te quidem persequitur, et insectatur, sed vide quid fiat:,,levavit, 4) inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Israel, et abiit post illos. Elevavit et columna nubis a facie corum, et stetit post illos, et intravit inter castra Aegyptiorum et Israelitarum." Haec columna nubis populo quidem Dei efficitur murus, Aegyptiis vero obscuritatem imponit et tenebras. Non enim transfertur columna ignis ad Aegyptios, ut videant lucem, sed in tenebris permanent, quia „dilexerunt 5) tenebras magis quam lucem." Et tu ergo, si ab Aegyptiis recedas, et de potestate daemonum fugias, vide quanta divinitus tibi praeparantur auxilia, vide quantis adjutoribus uteris. Tantum est, ut permaneas fortis in fide, nec te Aegyptiorum equitatus, et quadrigarum formido perterreat, nec reclames contra legem Dei et Mosen, et dicas, sicut quidam ex illis dixerunt:,,tanquam 6) non essent sepulcra in Aegypto, ita eduxisti nos, ut in deserto hoc moriamur. Melius fuerat nos servire Aegyptiis, quam mori

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Cfr. Exod. XIV, 2. coll. LXX. virorum versione.
2) II Tim. II, 12. 3) Job. VII, 1.
4) Exod. XIV, 19, 20.
6) Cfr. Exod. XIV, 11. 12.

5) Ev. Joann. III, 19.

« PoprzedniaDalej »