Obrazy na stronie
PDF
ePub

dum in erroribus vivit et ignorantia veritatis, in Aegypto posita est. Huic si appropinquare coeperit lex Dei, aquas ei vertit in sanguinem, id est, fluidam et lubricam juventutis vitam convertit in sanguinem veteris vel novi testamenti. Tum deinde educit ex ea vanam et inanem loquacitatem, et adversum Dei providentiam ranarum similem querelam. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et') ciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discuţit. Libidinum quoque morsus cynomyiae spiculis similes depellit, stultitiamque in ea, et intellectum pecudibus similem delet; per quem2) „homo 3) cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis." Arguit enim et ulcera peccatorum, atque arrogantiae tumorem fervoremque in ea furoris exstinguit. Adhibet post haec etiam voces filiorum tonitrui, id est, evangelicas apostolicasque doctrinas. Sed et castigationem grandinis admovet, ut luxuriam voluptatesque coerceat. Adhibet simul et ignem poenitentiae, ut et ipsa dicat: „,nonne 4) cor nostrum ardens erat intra nos?" Nec locustarum ab ea subducit exempla, quibus mordeantur, et depascantur omnes inquieti motus ejus et turbidi, quo et ipsa dicat, quod Apostolus docet, ut3),,omnia sua secundum ordinem fiant." Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, et pro emendatioris vitae correptione coercitá, cum auctorem verberum senserit, et confiteri jam coeperit, quia digitus Dei est, et parum quid agnitionis acceperit, tunc praecipue gestorum suorum tenebras videt, tunc errorum suorum caliginem sentit. Cumque in hoc venerit, tunc merebitur, ut exstinguantur in ea primogenita Aegypti.

1

1) Edd. Merlini: et scinipum mordacitatem similis calliditatis etc.

2) Edd. Merlini: quam.

3) Psalm. XLIX, 12, (XLVIII.)

4) Luc. XXIV, 32. 5) Cfr. I Cor. XIV, 40.

In quo tale aliquid intelligi posse arbitror: Omnis anima cum ad supplementum aetatis advenerit, et velut naturalis in ea quaedam lex coeperit sua jura defendere, primos sine dubio motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiae vel irae fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi praecipuum, et quod non sit commune cum ceteris hominibus, de solo Christo propheta dicit:,,butyrum!) et mel manducabit, 'priusquam faciat aut proferat maligna, eliget 2) bonum." Quoniam, priusquam sciat puer bonum aut malum, resistit malitiae, ut eligat quod bonum est. Alius autem propheta tanquam de semet ipso loquens, dicebat: „delicta 3) juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris." Quia ergo primi isti animae motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali 4) loco Aegyptiorum primitiva ponuntur, quae eatenus exstinguuntur, si reliquae vitae conversatio) emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat et corrigit, etiam primogenita Aegyptiorum intelliguntur esse deleta, nisi post haec omnia in infidelitate perduret, et nolit adjungi Israeliticae plebi, ut exeat de profundo et evadat) incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim secundum Zachariae') prophetae visum super talentum plumbi sedet. Et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergi dicitur in profundum. Sane quod in superioribus observavimus, quaedam prodígia per Aaron, quaedam per Mosen, quaedam vero per ipsum Dominum ministrata, intelligi eatenus possunt, ut agnoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum, et

[ocr errors]

1) Jesai. VII, 15. 2) Edd. Merlini: eligit.

3) Psalm. XXV, 7.

4) Edd. Merlini: mortali.

5) Edd. Merlini: conversatione.
6) Edd. Merlini: vadat.

7) Cfr. Zachar. V, 6. 7. .

obsecrationes') pontificum nos esse purgandos, quod Aar ron persona designat; in quibusdam vero per scientiam divinae legis emendandos, ut2) Mosis designat officium; in aliis autem, sine dubio quae difficiliora sunt, ipsius Domini egere virtute.

[ocr errors]

9. Sed ne illud quidem putandum est nobis inaniter observatum, quod primo quidem Moses non intrat ad Pharaonem, sed occurrit ei exeunti ad aquas, postmodum vero intrat ad eum, post hoc non intrat, sed accersitus accedit. Et in hoc ita arbitror intelligi posse, quod sive nobis in verbo Dei, et religionis adsertione certamen est adversum Pharaonem; sive etiam obsessas ab eo animas a potestate ejus conamur eripere, et est nobis in disputatione luctamen: non statim in prima fronte ingredi debemus ad ultima quaestionum loca, sed occurrendum nobis est adversario, et occurrendum ad aquas suas. Aquae enim suae sunt auctores gentilium philosophorum. Ibi ergo nobis primum disputare volentibus, occurrendum est, ut ipsos arguamus, et ipsos errasse doceamus. Post hoc jam ingrediendum nobis est et ad interiora certaminis. Dicit enim Dominus:,,nisi 3) prius quis alligaverit fortem, non potest introire in domum ejus, et vasa ejus diripere." Prius ergo nobis 4) alligandus est fortis, et quaestionum vinculis constringendus, et ita introeundum ad diripienda vasa ejus, et liberandas animas, quás deceptionis fraude possederat. .Quod cum saepius fecerimus, et steterimus contra ipsum; steterimus autem eo modo, quo Apostolus dicit:,,state) ergo suc cincti lumbos vestros in veritate:" et iterum:,,state 6)

1) Edd. Merlini: observationes.

2) Edd. Merlini: quod.

3) Matth. XII, 29. coll. edd. N. T.
4) Deest,,nobis" in edd. M.

5) Ephes. VI, 14.

*) Philipp. IV, 1. coll. I Cor. XVI, 13.

in Domino, et viriliter agite:" cum ergo hoc modo steterimus adversum ipsum, ille artifex antiquus et callidus, etiam vinci se simulabit et cedere, si forte per hoc negligentiores nos efficiat ad certamen. Sed et poenitentiam simulabit, et deprecabitur nos discedere quidem, sed non longe discedere. Vult nos esse sibi aliqua ex parte vicinos, vult nos a suis finibus non longe discedere. Sed nos nisi ab eo longius recedamus, et transeamus mare, et dicamus:,,quantum 1) interjacet ortus ab occasu, elongavit 2) a nobis iniquitates nostras:" salvi esse non possumus. Propter quod deprecemur misericordiam Domini, ut et nos eripiat de terra Aegypti, de potestate tenebrarum, et Pharaonem cum exercitu suo, tanquam plumbum demergat in aquam validissimam. Nos autem liberati, { cum gaudio et exultatione hymnum „,cantemus 3) Domino: gloriose enim honorificatus est:" quia ipsi gloria et honor in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA V.

De profectione filiorum Israel de terra Aegypti.

1. Doctor 4) gentium in fide et veritate Apostolus Paulus tradidit ecclesiae, quam congregavit ex gentibus, quomodo libros legis susceptos ab aliis, sibique ignotos prius, et valde peregrinos deberet advertere, ne alična instituta suscipiens, et institutorum regulam nesciens, in pèregrino trepidaret instrumento. Propterea ergo ipse in nonnullis intelligentiae tradit exempla, ut et nos similia

4) Psalm. CIII, 12. (CH.)

2) Edd. Merlini: elongabit.

3) Exod. XV, 1. 4) Cfr. I Tim. II, 7.

observemus in ceteris, ne forte pro similitudine lectionis et instrumenti, Judaeorum nos effectos esse discipulos crederemus. Hoc ergo differre vult discipulos Christi a discipulis synagogae, quod legem, quam illi male intelligendo, Christum non receperunt, nos spiritualiter intelligendo, ostendamus eam ad ecclesiae instructionem merito datam. Judaei ergo hoc solum intelligebant, quia profecti sunt filii Israel de Aegypto, et prima profectio eorum fuit1) ex Ramesse, et inde profecti venerunt in Sochoth, et de Sochoth profecti, venerunt in Othon, ad Epauleum juxta mare. Tum deinde, quod ibi nubes eos praecesserit, et secuta sit petra, de qua biberunt aquam. Transierunt etiam`per mare rubrum, et venerunt in desertum Sina. 2) Nobis autem qualem tradiderit de his Paulus Apostolus intelligentiae regulam, videamus. Corinthiis scribens in quodam loco ita dicit:,,scimus 3) enim, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eandem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra vero erat Christus." Videtis, quantum differat ab historica lectione Pauli traditio. Quod Judaei transitum maris putant, Paulus baptismum vocat: quam illi existimant nubem, Paulus Spiritum sanctum ponit: et huic simile intelligi vult illud, quod Dominus in evangeliis praecepit, dicens:,,nisi 4) qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei.“ Et rursum manna, quod Judaei cibum ventris et satietatem existimant gulae, escam spiritualem nominat Paulus. Et non solum Paulus, sed et Dominus de eodem in evangelio

1) Edd. Merlini: fuerit. 3) I Cor. X, 1-—4, . 4) Ev. Joann. III, 5. ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

2) Edd. Merlini: Syna.

« PoprzedniaDalej »