Obrazy na stronie
PDF
ePub

gem et prophetas, vetera autem veterum ea, quae ante legem fuerunt ab initio, cum mundus factus est. Venerunt Evangelia nova, venerunt et Apostoli. A conspectu horum ejicimus vetera. Quomodo ea ejicimus? Legem secundum literam ejicimus, ut statuamus legem secundum spiritum. Possumus et hoc modo dicere: antequam veniret homo de coelo, et nasceretur hoino coelestis, eramus omnes terreni, et portabamus imaginem terreni; sed ubi venit homo novus, qui secundum Deum creatus est, ejicimus a conspectu ejus vetera, deponentes veterem hominem, et induentes novum, qui secundum interiorem hominem renovatur de die in diem.,,Et1) ponam tabernaculum meum in vobis." Si haec habemus in nobis, quae supra dicta sunt, si abjecto vetere homine innovatum est cor nostrum, venit ad nos Deus, et habitat in nobis, qui dixit: „,et 2) ponam tabernaculum meum in vobis, et non abominabitur vos anima mea." Non nos abominabitur anima Dei, si observemus ea, quae scripta sunt. Verumtamen velim requirere, quid est anima Dei. Num quidnam putabimus, 3) quia Deus habeat animam sicut homo? Absurdum est hoc sentire de Deo. Ego autem audeo et dico, quia anima Dei Christus est. Sicut enim Verbum Dei est Christus, et sapientia Dei, et virtus Dei, ita et anima Dei est. Et hoc modo dicitur, quia ,,non) vos abominabitur anima mea," id est, filius meus, sed „ambulabo ") inter vos." Non mihi videtur, quod hoc promittat Deus, quia in terra Judaeorum ambulaturus sit: sed, quia si quis meruerit ita puri esse cordis, ut Dei capax sit, in eo se dicit ambulare Deus. „Et“) vos eritis mihi populus, et ego Dominus Deus vester, qui

1) Levit. XXVI, 11. 2) Levit. XXVI, 11.

3) Cod. Sangerman, „putabimus." Libri editi (c. e edd. M.):,,putamus.“ R.

4) Levit. XXVI, 11.
6) Levit. XXVI, 12. 13.

5) Levit. XXVI, 12.

446

ORIG. IN LEVIT. HOMIL. XVI.

eduxi vos de terra Aegypti, cum essetis servi, et contrivi, jugum vinculi vestri." Vere eduxit nos Deus de domo servitutis: servi enim eramus peccati, quia „omnis') qui peccat, servus est peccati." Et contrivit vinculum jugi nostri, jugi, quod imposuerat supra cervices nostras ille, qui nos in captivitatem duxerat, et peccatorum vinculis colligarat. Contrivit ergo peccati vinculum, et jugum nostrae captivitatis excussit Dominus noster Jesus Christus, et suum nobis suave jugum fidei et caritatis, et spei, ac totius sanctitatis imposuit. Ipsi gloria in aeterna saccula saeculorum! Amen.

1) Ev. Joann. VIII, 34.

Typis fratrum Unger.

TA

ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

ORIGENIS

OPERA OMNIA

QUAE

GRAECE VEL LATINE TANTUM EXSTANT

ET

EJUS NOMINE CIRCUMFERUNTUR.

Ex variis Editionibus et Codicibus manu exaratis, Gallicanis, Italicis, Germanicis et Anglicis collecta, recensita atque annotationibus illustrata, cum vita Auctoris et multis Dissertationibus

Édiderunt

CAROLUS ET CAROL. VINCENT. DE LA RUE Presbyteri et Monachi Benedictini e Congregatione S. Mauri. Denuo Recensuit Emendavit Castigavit

Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch Philos. Dr. Theolog, Licent. ejusdemq. in Seminar. Viteberg. Professor.

TOMUS X.

Berolini 1840.

Sumtibus Haude et Spener.

(S. J. Joseephy.)

in

Numeros Homiliae

et

Fragmenta Graeca Ex Ejusdem

in

Deuteronomium Commentariis.

Ex

Nova Editionum Parisiensium

Recognitione

Cum

Integro

Utriusque Ruaei Commentario

Selectis Huetii Aliorumque Virorum Observationibus

Edidit

Carol. Henric. Eduard. Lommatzsch

Philos. Dr. Theolog. Licent. ejusdemq. in Seminar, Viteberg. Professor.

Berolini 1840.

Sumtibus Haude et Spener.
(S. J. Joseepby.)

« PoprzedniaDalej »