Obrazy na stronie
PDF
ePub

diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina, et daemonio meridiano.“ Addit et illud: „Dominus 1) illuminatio mea, et Salvator 2) meus, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo?" Et iterum: ,,si3) consistant adversum me castra, non timebit cor meum." Vides constantiam, et virtutem animae custodientis mandata Dei, et habentis fiduciam libertatis ingenuae. Post haec,,exterminabo, 4) inquit, bestias malas de terra vestra.“ Bestiae, inquit, istae corporales non sunt malae, neque bonae, sed medium quiddam. Sunt enim muta animalia. Sed illae bestiae malae sunt spirituales, quas Apostolus dicit,,spirituales"). nequitias, in coelestibus." Et illa est mala bestia, de qua dicit Scriptura:,,serpens 6) autem erat sapientior omnium bestiarum, quae sunt super terram." Ipsa ergo est haec mala bestia, quam promittit Deus exterminaturum se de terra nostra, si ejus mandata servemus. Vis videre et aliam bestiam malam? „Adversarius) vester, inquit, diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem transvoret: 8) cui resistite fortes in fide." Quod si adhuc plures bestias vis discere, docebit te Esaias propheta, qui sub visione, quam attitulavit quadrupedum in deserto, talia quaedam prophetico spiritu de bestiis loquitur: „in 9) ́tribulatione, inquit, et angustia leo, et catulus leonis: inde et nati aspidum volantium, qui portabant super asinos et camelos divitias suas ad gentem, quae non proderit is." Num quid ullo modo

1) Psalm. XXVII, 1. 2) Libri editi (v. c. ,,Salvator meus." R,

3) Psalm. XXVII, 3.
5) Ephes. VI, 12.
7) I Petr. V, 8. 9.

[ocr errors]
[blocks in formation]

8) Libri editi (v. c. edd. M.): „devoret," Mss. „trans

voret." R.

9) Jesai. XXX, 6.

videri possunt haec de corporalibus bestiis dicta etiam iis, qui valde amici sunt literae? Quomodo enim leo, et catulus leonis, vel aspides volantes possunt super camelos et asinos portare divitias suas? Sed evidenter contrarias potestates daemonum pessimorum propheta Spiritu sancto repletus enumerat, eosque collocare divitias deceptionum suarum super animas stolidas perversasque, quas camelis et asinis per figuram comparet, designavit. Et is bestiis ne traderetur anima, Deum timens orabat propheta David dicens: „non') tradas bestiis animam confitentem tibi.“ „Et 2) exterminabo, inquit, bestias malignas de terra vestra, et pugna non transibit per terram vestra." Multae sunt pugnae, quae transeunt per terram nostram, si legem Dei non custodimus, nec praecepta ejus servamus. Redeat unusquisque ad animam suam, et ipse se interna recordatione discutiat, et videat, quomodo terra nostra, id est, caro nostra, nunc spiritu fornicationis, nunc irae et furoris urgetur, nunc avaritiae jaculis agitatur, nunc telis pulsátur invidiae, nunc spiculis libidinis terebratur, et in quibuscunque concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, internis proeliis semper agitatur. Quid autem dicam de cogitationum pugnis, quas cordi nostri suggerit inimicus, ut nos exuat a fide Christi, et ab spe vocationis nostrae? Cum enim afflictiones tentationum, et molestias3) saeculi suscitaverit nobis, consequenter jam suggerit cogitationi, superfluum et ineptum esse haec tolerare pro Christo, multo esse melius securam et sine persecutionibus vitam ducere. Haec sciens et Apostolus Paulus dicebat: „cogitationes destruentes, et omnem altitudinem extollen

1) Psalm. LXXXIV, 19.

2) Levit. XXVI, 6. 5.

3) Libri editi (e. c. edd. M.): „molestiarum." Mss. „molestias.“ R.

4) II Cor. X, 5.

1

tem se adversum scientiam Christi." Qui ergo divina praecepta servaverit, mandata ') ejus custodierit, et fecerit eat hanc pugnam, et haec bella non patitur, sed Deus aufer, ea de terra ejus, et non sinit ea transire per animam justi. „,Et 2) persequemini inimicos vestros." Quos inimicos, nisi ipsum diabolum et angelos ejus, et spiritus malignos, et daemonia immunda? Persequemur ea non solum, ut a nobis ipsis effugemus, sed et ab aliis, quos incursant, si divina praecepta servemus. „Persequemini, 3) inquit, inimicos vestros, et cadent in conspectu vestro morte." Si conterat Satanam sub pedibus nostris velociter Deus, cadent inimici in conspectu nostro morte. Cujus morte? Ego arbitror, quod nostra: si enim nos mortificemus membra nostra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, si hanc mortem inferamus membris nostris, illi cadent in conspectu nostro. Quomodo cadent in conspectu nostro? Si tu justus sis, cecidit injustitia in conspectu tuo. Si castus, 4) cecidit libido. Si pius, etiam ipsa impietas corruit ante te.

7. „Et) persequentur ex vobis quinque centum, et centum ex vobis persequentur multa millia." Qui sunt isti quinqué, qui possunt persequi centum? Quinque ") numerus, et in laudabilibus ponitur, et in culpabilibus. Quinque) sunt sapientes virgines, et quinque insipientes. Sic ergo et centenarius numerus ad utramque par

1) Ed. R. sola: et mandata.

2) Levit. XXVI, 7.

[ocr errors]

3) Levit. XXVI, 7. Edd. Merlini: in morte.
4) Edd. Merlini: castus sis.

5) Levit. XXVI, 8.

6) Libri editi (v. c. edd. M.) hic et infra, cfr. pag. 433. not. 1. Quinquenus numerus," sed Mss. omnes: ,,Quinque numerus.“`R.

7) Cfr. Matth. XXV, 2.

tem accipi potest. Si itaque nos simus ex quinque laudabilibus, id est, ex quinque sapientibus, persequemur insipientes centum. Si enim sapienter et probabiliter pugnemus in verbo Dei, si prudenter de lege Domini disseramus, convincimus et fugamus infidelium multitudinem. Sicut enim quinque ') numerus, et sapientes indicat, et insipientes: ita et centenus numerus, et fideles indicat, et infideles. Nam et sub centenario annorum numero Abraham Deo credidisse, et justificatus esse describitur, et peccator) qui moritur centum annorum, maledictus erit." Et hic centum infideles a quinque sapientibus effugantur, et rursum centum fideles, non tam numero centum, quam perfectione signati, multa millia infidelium persequentur. Fugant enim fideles doctores innumeros daemones, ne animas credentium antiqua fraude decipiant. Et 3) cadent inimici. vestri in conspectu vestro gladio." Qui sint inimici, supra diximus: quo autem gladio dicantur cadere, requiramus. Apostolus Paulus nos docet, quis sit hic gladius, cum dicit: „,vivus 4) enim est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior, omni gladio utrinque acuto, pertingens quoque usque ad compagem animae ac spiritus, membrorum quoque et medullarum, et est discretor cogitationum, et intentionum cordis." Hic est gladius, cujus 3) acie cadunt inimici nostri. Sermo namque Dei est, qui prosternit omnes inimicos, et ponit eos sub pedibus suis, ut subditus fiat omnis mundus Deo. Vis adhuc et de alia epistola Pauli discere, quia gladius sermo Dei sit? Audi eum, cum arma praeparat militi

1) Libri editi (e. c. edd. M.), cfr. pag. 442. not. 6. ,,quinquenus numerus," ,"sed Mss. omnes: „quinque numerus." R.

2) Jesai. LXV, 20. 3) Levit. XXVI, 8.

4) Hebr. IV, 12.

5) Codex Sangerman. „,cujus a facie, cadunt" etc. R. ORIGENIS OPERA. TOM. IX,

29

bus Christi, quomodo dicit: „,et') galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem, et obsecrationem:" evidentissime per haec pronuntians, quia per verbum Dei, quod est gladius utrinque acutus, cadent 2) inimici nostri in conspectu nostro. „Et3) respiciam super vos, et augebo vos. Plenum beatitudinis est hoc ipsum, si quem respiciat Deus. Vis videre, si respiciat Deus ad hominem, quanta sit salus? Petrus aliquando pene perierat, et ex consecratione apostolici numeri diabolo per os ancillae pontificis inspirante fuerat creptus: sed ubi respexit ad eum Jesus tantum, ubi ad cum placidi vultus ora convertit, statim reversus in semet ipsum, et prolapsum de praecipitio revocans pedem, flevit, 4) inquit, amarissime, atque ita respectus a Deo, locum suum flendo recepit, quem negando perdiderat,,,Respiciam ") ergo, inquit, super vos, et augebo vos.“ Tanquam si sol respiciat segetem, et afferat fruquam utique si non respexisset, infructuosa mansisset - ita Deus segetem cordis nostri respiciens, et radiis nos verbi sui illuminans, auget nos et multiplicat, ut ́ ultra jam non simus parvuli, sed magni efficiamur, sicut magnus factus est Isaac, et magnus factus est Moses, et magnus Joannes.,,Et 6) statuam testamentum meum võbiscum." Vide quantae benedictiones 7) promittantur, si mandata servemus. „Statuam, 8) inquit, testamentum meum vobiscum, et manducabitis vetera, et vetera veterum, et ejicietis vetera a conspectu novorum.". Quomodo ejicimus vetera a conspectu novorum? Vetera habuimus le

ctus:

1) Cfr. Ephes. VI, 17, 18. coll. edd. N. T.
2) Edd. Merlini: cadant. 3) Levit. XXVI, 9.
4) Matth. XXVI, 75. 5) Levit. XXVI, 9.

6) Levit. XXVI, 9.

7) Ed. Ruaei sola: promissiones.
9) Levit. XXVI, 9. 10.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »