Obrazy na stronie
PDF
ePub

nos.

Vis tibi et arborum ipsarum, quae intra nos sunt vocabula, et appellationes expediam? Non est ficus, neque malus, 1), nec vitis, sed una arbor justitia vocatur, alia prudentia, alia fortitudo, alia temperantia nominatur. Et si vis, majorem adhuc arborum multitudinem disce, quibus fortassis dignius putabitur consitus etiam paradisus Dei. Est enim ibi arbor pietatis, est et alia arbor sapientiae, est et alia disciplinae, est et alia scientiae boni et mali. Super omnia vero est arbor vitae. Non tibi magis 2) videtur, quod pater coelestis agricola hujusmodi arbores in anima tua excolat, et hujusmodi plantaria in tua mente constituat? Sic ergo dicit Salvator: „non 3) potest arbor mala bonos fructus facere, neque bona fructus malos facere." Hoc est, quod docet: arbor pudicitiae bona est, non potest afferre fructus impudicitiae. Arbor justitiae bona est, et afferre fructus injustitiae non potest. Sic et e contrario si habeas malae arboris radicem in tua mente plantatam, bonos reddere non potest fructus. Si enim sit in te radix malitiae, fructus non dabit bonos. Si sit intra cor tuum stultitiae planta, nunquam proferet sapientiae florem. Si injustitiae, si iniquitatis arbor sit, nunquam hujusmodi ligna gaudere bonis fructibus possunt. Si ergo servemus mandata Dei, scepta pluvia verbi Dei, de qua superius diximus, etiam arbores, quae in campis animae nostrae, et cordis nostri latitudine plantatae sunt, laetum et bonae suavitatis afferent fructum. Vis autem tibi de Scripturis ostendam, arbores vel ligna appellari has singulas quasque virtutes, quas superius memoravimus? Adhibeo testem sapientissimum Salomonem dicentem de sapientia: „lignum1) vitae est, inquit, omnibus, qui amplectuntur cam." Si ergo

1) Edd. Merlini: malum.

2) Edd. Merlini: videtur magis.

3) Matth. VII, 18. 4) Prov. II, 18.

su

sapientia lignum vitae est, sine dubio et aliud lignum est prudentiae, et aliud scientiac, et aliud justitiae. Neque enim consequenter dicitur, ') ex omnibus virtutibus solam sapientiam meruisse, quae lignum vitae dicatur, ceteras autem virtutes nequaquam similis sortis suscepisse vocabula. „Ligna) ergo campi dabunt fructum suum." Hoc, credo, de se sentiebat et beatus David, cum dicebat: ,,ego 3) autem sicut oliva fructifera in domo Dei." Ex quò manifeste ostendit, lignum olivae justum et sanctum hominem dici.

5.,,Et 4) comprehendet vobis trituratio vindemiam." Si seminatum est in anima semen bonum, et suscepta a Deo pluvia crevit, et venit ad spicam, necessario consequetur et messis: et si messis, consequetur etiam trituratio, in qua frumenta purgentur. Etenim animae, quae germinat, ex verbo Dei et coelesti pluvia rigata germen producit ad messem, necesse est, ut ipsa messis, quam profert, purgetur in area, id est, ut sensus, quos genuerit anima, in medium proferat, et sive cum ceteris doctoribus, sive etiam cum ipsis, quae sentit, divinis voluminibus conferat: ut si quid in iis inane et superfluum, si quid paleae simile fuerit, aut aristis, flante in se spiritu discretionis excutiat, et purum frumentum, quo solo queat nutrire conservos, et mensuram tritici in tempore dispensare retineat.,,Et) consequetur, inquit, trituratio vindemiam." Quia panis, ut Scriptura dicit, 6) confortat cor hominis, et vinum laetificat, quaecunque de continentia, de observantiis, et, custodia mandatorum Dei dicuntur, haec possunt videri frumentum, ex quo panis efficitur,

1) Edd. Merlini: dicitur, ut ex- meruisse etc.

2) Levit. XXVI, 4.

4) Levit. XXVI, 5.

3) Psalm. LI, 8.

*) Levit. XXVI, 5. coll. pag. huj. not. 4.
6) Cfr. Psalm, CIV, 15.

1

et auditorum corda confortat. Ea vero, quae ad scientiam pertinent, et occultorum explanatione mentes laetificant audientium, vino ac vindemiae videbuntur aptanda. Cordi etenim laetitia tribuitur, cum ea, quae occulta et obscura sunt, explicantur. „Et 1) vindemia, inquit, comprehendet sationem." Ut si dicamus: primo seminavi?) quae legis sunt, et posteaquam seminatum est, oravi, ut daret Dominus pluviam in tempore, et facta est messis. Post haec non manco otiosus, sed iterum semino, accipio scripturam propheticam, et ex ea semino terras, et novalia auditorum. Post haec semino et alia de Evangelicis sermonibus. Diversa sunt quae seminantur: per totum annum possumus seminare. Possumus enim et de Apostolicis literis multa semina jacere. Semper est, quod seminetur, in omni vita nostra otii nullum tempus est: quamdiu respiramus, seminemus. Tantum est, ut in spiritu seminemus, ut de spiritu metamus vitam aeternam. ,,Et3) manducabitis panem vestrum in saturitate." Nec hoc ego corporalis 4) esse benedictionis accipio, quasi qui custodiat legem Dei, panem istum communem in abundantia consequatur. Quid enim? Nonne impii et scele sti panem non solum in abundantia, sed et in deliciis comedunt? Magis ergo si respiciamus ad eum, qui dixit:,,Ego) sum panis vivus, qui de coelo descendi: et qui manducaverit hunc panem, vivet in aeternum:“ et advertamus, quia qui haec dicebat, verbum erat, quo animae pascuntur: intelligimus, de quo pane dictum sit in benedictionibus a Deo: „et) manducabitis panem vestrum in saturitate." Similia iis etiam Salomon in Pro

1) Levit. XXVI, 5.. 2) Ed. Ruaei: seminavit.
3) Levit. XXVI, 5.

4) Cod. Sangerman.,, corporales esse benedictio nes." R.

5) Ev. Joann. VI, 51.

6) Levit. XXVI, 5.,

verbiis pronuntiat de justo dicens: „justus 1) manducans replebit animam suam: animae autem impiorum in egestate erunt." Hoc si secundum literam accipias, quia „justus 2) manducans replet animam suam, animae vero impiorum in egestate erunt:" falsum videbitur. Magis enim animae impiorum cum aviditate cibum sumunt, et saturitati student. Justi autem interdum et esuriunt. Denique Paulus justus erat, et dicebat: „usque 3) ad hanc horam esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur.“ Et iterum dicit: „in1) fame et siti, in jejuniis multis." Et quomodo dicit Salomon, quia „justus3) manducans satiat animam suam?" Sed si intuearis, quomodo justus semper et sine intermissione manducet de pane vivo, et repleat animam suam, ac satiet eam cibo coelesti, qui est verbum Dei, et sapientia ejus: invenies, quomodo ex benedictione Dei manducet justus panem suum in satietate. Et) habitabitis tuti super terram vestram." Iniquus nunquam tutus est, sed semper movetur et fluctuat, et circumfertur omni vento doctrinae in fallacia hominum ad deceptionem erroris. Justus vero, qui legem Dei custodit, tutus habitat super terram suam. Sensus enim ejus firmus est, dicentis ad Deum: „confirma1) me, Domine, in verbis tuis.“ Confirmatus) ergo, et tutus et radicatus habitat super terram, fundatus in fide, quia aedificium ejus non est super arenam positum, neque radix ejus super petram est: sed domus quidem ejus fundata super terram, planta vero ejus radicata est in profundo terrae, hoc est, in interioribus animae ejus. Recte ergo ad hujuscemodi animam dicitur in benedictio

[ocr errors]

') Prov. XIII, 25.
3) I Cor. IV, 11.
5) Prov. XIII, 25.

7) Psalm. CXIX, 28.

2) Prov. XIII, 25. 4) II Cor. XI, 27.

6) Levit. XXVI, 5.

*) Edd. Merlini: Et confirmatus, et tutus et radica

tus etc.

nibus: „,et) habitabitis tuti") super terram vestram: et dabo pacem super terram." Quam pacem dat Deus? Istam, quam habet mundus? Negat se istam dare Christus. Dicit enim,,meam 3) pacem do vobis, meam pacem relinquo vobis: non sicut hic mundus dat pacem, ego do vobis." Negat ergo se pacem mundi dare discipulis suis, quia et alibi dicit: „quid 4) putatis, quia pacem veni mittere in terram? Non veni pacem mittere, sed gladium." Vis ergo videre, quam pacem dat Deus super terram nostram? Si terra sit bona, illa, quae affert fructum centesimum, aut sexagesimum, aut tricesimum, illam pacem suscipiet a Deo, quam dicit Apostolus: „pax 5) autem Dei, quae superat omnem mentem, custodiat corda vestra, et sensus vestros." Haec est ergo pax, quam dat Deus super terram nostrám.

6. „Et) dormietis, et non erit, qui vos exterreat." Et Salomon in Proverbiis dixit:,,si) enim sederis, sine timore eris: et si dormieris, libenter somnum capies, et non timebis terrorem supervenientem tibi, neque impetus impiorum supervenientes." Haec ille dixit de justo et sapiente viro, et haec in benedictione dicuntur: „dormietis, °) et non erit, qui vos exterreat." Si enim justus efficiar, nemo me exterrere poterit: nihil timeo aliud, si Deum timeam: „justus 9) enim, inquit, confidit ut leo:" et ideo non timet leonem diabolum, nec draconem Satanam, nec angelos ejus, sed dicit secundum David: ,,non 10) timebo a timore nocturno, a jaculo volante per

1) Levit. XXVI, 5. 6.

2) Deest „tuti" in vulgatis editionibus (v. c. edd. M.), sed suppletur e Mss. R.

[ocr errors]

3) Ev. Joann. XIV, 27.

4) Cfr. Luc. XII, 51. coll. Matth. X, 34.

*) Philipp. IV, 7.

7) Prov. III, 24. 25.

9) Prov. XXVIII, 1.

6) Levit. XXVI, 6.

8) Levit. XXVI, 6.
10) Psalm. XGI, 5. 6.

« PoprzedniaDalej »