Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

rus non est. Haec 1) ergo venditio et hujuscemodi culpa semper reparari potest, nec aliquando tibi interdicitur de commissis hujusmodi poenitudinem 2) agere. In gravioribus enim criminibus semel 3) tantum poenitentiae conceditur locus: ista vero communia, quae frequenter incurrimus, semper poenitentiam recipiunt, et sine intermissione redimuntur.

3.,,Quod 4) si sacerdotalis fuerit, inquit, ista domus, vel Levitica, ubicunque fuerit, sive in civitate, sive in agro, semper habet redemtionem." In hoc loco sacerdotalem sensum, et Leviticam intelligentiam quaero. Non enim inferior esse debet auditor) horum, si fieri potest, illo ipso, qui haec scripsit, et sanxit. Quid est ergo, quod sacerdos, et Levita domus suae semper, et ubicunque fuerit, habet redemtionem? Secundum spiritualem intelligentiam sacerdos mens Deo consecrata dicitur, et Levita appellatur is, qui indesinenter adsistit Deo, et voluntati ejus ministrat. Perfectio ergo in intellectu, et opere, in fide, et actibus sacerdos et Levita accipiendus est. Huic itaque perfectae menti si acciderit aliquando domum, quam habet non manu factam, aeternam in coelis, vendere et in manus alterius dare: sicut contigit aliquando magno patriarchae David, cum de tecto suo Uriae Cethaei ) adspexit uxorem: statim eam redimit, statim reparat, statim enim dixit: „peccavi." 7) Imo vero aliquid

1) Edd. Merlini: Haec ergo venditio hujusmodi culpa. 2) Mss. poenitudinem agere." Libri editi (v. c. edd. M.): poenitudinem gerere." R.

3) Libri editi (e. c. edd. M.) habent:,,semel tantum vel raro poenitentiae" etc. Sed istud,,vel raro" abest ab omnibus Mss. Codd. etc. R.

4) Cfr. Levit. XXV, 32. coll. LXX. virorum versione. 5) Cod. Sangerman.,,auctor aurum" etc. R.

6) Edd. Merlini: „Caethei" ed. Ruaei: „Cethaei.“ 7) II Sam. XII, 13. (II Regg.)

adhuc sublimius in hoc sensu ') debemus inspicere, quomodo domus sacerdotum et Levitarum, id est, perfectarum mentium semper delicta redimantur, semperque purgentur. Si quando scripturas divinas legimus, et sanctorum patrum in iis delicta aliqua recensemus: si secundum Apostoli Pauli sententiam dicimus, quia,,haec 2) omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter commonitionem nostram:" hoc modo semper domus eorum redimitur, quia semper pro culpis eorum purgatio et satisfactio a doctoribus adhibetur, ostendentibus ex divinis scripturis formas fuisse haec et imagines rerum futurarum, non quibus arguerentur delicta sanctorum, sed quibus ostenderetur peccatores et impios in partem sanctorum societatemque conscisci. Nunquam ergo sacerdotalis possessio a sacerdote separatur, etiamsi ad tempus fuerit ablata, etiamsi fuerit distracta, semper redimitur, semper reparatur, velut si diceret, caritas, quae perfecta est, ,,omnia 3) patitur, omnia 4) sperat, omnia tolerat, caritas nunquam cadit." Sic ergo et possessio ac domus sanctorum nunquam cadit, nunquam aufertur, nunquam ab eorum jure separatur. Quomodo separari a sacerdotibus potest domus, quae aedificata est supra fundamentum Apostolorum et prophetarum, in qua ipse 5) est angularis lapis Jesus Christus? Quod autem possit aliquando domus ista distrahi, hoc est, hujusmodi aedificatio incidere in peccatum, audi Apostolus Paulus quomodo de talibus dicit:,,ut) sapiens architectus fundamentum, inquit, posui, alius superaedificat, unusquisque autem videat, quo

1) Deest,,sensu" in libris antea editis (e. c. edd. M.), sed suppletur e Mss. R.

2) I Cor. X, 11. 3) I Cor. XIII, 7. 8.

4) Mss.,,omnia sperat." Libri editi (v. c. edd. M.): ,,omnia superat." R.

5) Edd. Merlini: est ipse.
6) I Cor. III, 10. 11. 12.

[ocr errors][merged small]

modo superaedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest') ponere praeter id, quod positum est, qui est Christus Jesus. Si quis autem supra fundamentum hoc aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam." Vides ergo, quia potes supra fundamentum Christi aedificare ligna, foenum, stipulam, hoc est, opera peccati: quae qui2) aedificat, sine dubio vendidit domum suam eintori pessimo, diabolo, a quo unusquisque peccantium peccati pretium 3) consequitur, satisfactionem desiderii sui. Hoc si forte incurrerit aliquis, quod absit, cito redimat, cito reparet, dum tempus est reparandi, dum poenitentiae locus est, deprecantes in commune, ne aeternae domus habitatione fraudemur, sed digni habeamur recipi in aeterna tabernacula, per Christum Dominum nostrum, cui est gloria et 4) imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA XVI.

De benedictionibus Levitici.

1. In agonibus corporalibus gradus quidam et differentiae singulorum quorumque observari ordinum solent, ut pro qualitate certaminum, praemio remuneretur unusquisque victoriae. Verbi gratia, si inter pueros quis haheat agonem, si inter juvenes, și inter viros, quae per singulos ordines observatio haberi debeat, quid fieri liceat, quidve non liceat, et quae certaminis regula custodiri,

1) Edd. Merlini: ponere potest.
2) Deest,,qui" in ed. R.

3) Mss. pretium.

,,praemium." R.

[ocr errors]

Libri editi (e. c. edd. M.):

4) Desunt verba et imperium" in libris editis edd. M.), sed supplentur e Msc. Cod. Sangermane

quid etiam post haec remunerationis mereatur palma vincentis, ipsis nihilominus agonicis legibus cautum est. Ita et nunc omnipotens Deus observandae legis suae in hoc mundo agonem mortalibus ponens, posteaquam tradidit observanda quam plurima, et quid fieri, quidve non fieri debeat, adscripsit: convenienter ad ultimum jam Levitici librum, in quo de singulis quibusque observationibus constitutum est, quid muneris reportet qui impleverit, et quid poenae subeat qui non observaverit, enuntiat. Sed si lex, secundum quod Judaei volunt, et hi, qui eorum sensu Scripturas intelligendas putant, non') est spiritualis, sed carnalis, dubium non est, quin observata carnaliter, benedictiones quoque carnales observantibus tribuat. Si vero, ut Paulo videtur Apostolo, lex spiritualis est, sine dubio et spiritualiter observanda est, et spiritualis ex ea benedictionum speranda remuneratio. Totius namque conse

quentiae est, spiritualem legem benedictiones dare spirituales, et ejusdem nihilominus consequentiae est, etiam maledicta et condemnationes legis spiritualis non esse corporeas. Sed ut indubitatum sit quod dicimus, ipsius Pauli Apostoli voce utamur, qua ad Ephesios scribens de spiritualibus benedictionibus hoc modo pronuntiat: „benedictus, 2) inquit, Deus, et pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo." Quoniam quidem sciebat nonnullos legentes de benedictionibus posse in id prolabi, ut eas corporales putarent et terrenas, voluit iis evidentius aperire, quae sit divinarum benedictionum natura, vel ubi quaerenda, et ideo ait: „qui3) benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo." Sed et hoc, quod addidit: „,in omni benedictione spirituali:" non

1) Edd. Merlini: et non esse spirituales, sed caruales, dubium etc.

2) Ephes. I, 3. 3) Ephes. I, 3.

Nam

est otiosum, sed apostolicae vehementiae plenum. quia sciebat multa esse implenda, quae mandantur in lege, et in unoquoque mandato proprios existere agones, in quibus per singula benedictionem, qui vinceret, mereretur, ideo dixit:,,qui ') benedixit nos in omni benedictione spirituali:" ut et plures eas ostenderet esse, et spirituales. Potest autem in hoc sermone, quo ait: ',,in 2) omni benedictione spirituali:" et illud intelligi', ut, verbi gratia, justus quique et perfectus capiat benedictiones Levitici, de quibus nunc sermo est: capiat et eas, quae in libro Numerorum scriptae sunt, sed et illas, quae in libro Genesis continentur benedictiones Noë ad Sem et Japhet, et benedictiones Isaac ad Jacob, et item Jacob benedictiones ad Joseph, et Ephrem, et Manassen, et post haec ad duodecim patriarchas. Quia ergo multae sunt benedictiones positae in divinis scripturis, quae videntur quidem ad unumquemque sanctorum, verbi gratia, ad Sem, vel Japhet, aut Joseph dirigi, non tamen, ut quibusdam videtur, ita in illos solos diriguntur, ut alius ex his participare non possit: idcirco eas spirituales Apostolus nomiņavit, ut, quicunque effici potuerit in virtute et spiritu, verbi gratia, Sem, vel Japhet, vel Joseph, aut Isaac, aut Jacob, sicut et Joannes fuit in spiritu et virtute Heliae, possit etiam ipse benedictionis illius particeps fieri, cujus virtutem et spiritum gesserit.

2. Sed videamus nunc in Levitico benedictionum

[ocr errors]

quod sit exordium. , Si, 3) inquit, in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea." Tria sunt, quae dicit: in praeceptis ambulandum, mandata custodienda, et facienda, quae mandata sunt. Unde videtur mihi praeceptum esse, verbi gratia, cum ju-. betur, ut ille, qui sabbatum non servavit, ab omni syna

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »