Obrazy na stronie
PDF
ePub

in manibus, Scriptura non aperte designavit, quia iste, qui ex Aegyptio genus ducit, maledixerit Deum, sed tantum posuit, quia nominans maledixerit, et reliquit in medio, vel de Deo, vel de homine suspicandum. Unde mihi videtur idcirco noluisse aperte de Deo pronuntiare, ne de hominibus videretur dedisse licentiam, et ideo vel de Deo, vel de homine siluisse, ut de utroque caveretur. 3. Verum quoniam sententiam Apostoli proposuimus, qui dicit maledicos a regno Dei excludendos, aliquid exposcit iste sermo solatii, ne omnino desperationem videamur indicere iis, qui quotidiana pene maledicendi consuetudine rapiuntur, et ori suo adhibere custodiam, vel ostium negligunt. Promissionis futurae non unus est modus, neque simplex species: sed sicut docuit ipse Dominus in Evangelio, ') cum beatos dicit pauperes spiritu, et ipsorum dicit esse regnum coelorum. Et item beatos dicit mites, nec tamen iis coelorum regna, sed terrae haereditatem promittit. Dicit beatos et pacificos, sed ne ipsis quidem coelorum regnum dedit, filios tamen eos Dei esse pronuntiat. Et cum diversis diversa repromittat, omnes beatos dicit, qui ad promissa pervenerint, non tamen omnibus coelorum regna promisit. 2) Potest ergo fieri, ut aliquis in ceteris forte operibus et actibus emendatus sit et perfectus, subripiatur ei tamen aliquando oris vitio, lapsuqne sermonis: huic 3) etiamsi secundum Apostoli sententiam negantur regna coelorum, non tamen alterius beatitudinis abscinditur locus. Veruntamen eo ma

1) Matth. V, 3. seqq.

2) Cod. Sangerman. „,concessit." R.

Ve

3) Edd. Merlini: huic licet non promittantur regna coelorum, nequaquam tamen, si doleat, beatitudinis abscinditur locus, qui utique in regno coelorum est. rum tamen eo magis, si quis in ceteris perfectus est, cavere debet, ne ei subripiens pravae consuetudinis vitium, dum emendare negligit, a beatitudinis regno penitus excludatur. Possumus adhuc addere etc.

gis, si quis in caeteris perfectus est, elaborare etiam in hoc debet, ne ei subrepens pravae consuetudinis vitium coelorum regna, quod est omnium beatitudinum culmen, eripiat, quamvis Dominus dixerit: „in 1) domo patris mei mansiones multae sunt." Possumus adhuc addere etiam illud, quod 2) natura peccati similis est materiae, quae igni consumitur, quam aedificari Paulus Apostolus a peccatoribus dicit, 3) qui supra fundamentum Christi aedificant ligna, foenum, stipulam. In quo manifeste ostenditur, esse quaedam peccata ita levia, ut stipulae comparentur, cui utique ignis illatus diu non potest immorari: alia vero foeno esse similia, quae et 4) ipsa non difficulter ignis absumat, verum aliquanto tardius, quam in stipulis immoretur: alia vero esse, quae lignis conferantur, in quibus pro qualitate criminum diutinum et grande pabulum ignis inveniat. Ita ergo unumquodque peccatum pro qualitate, vel quantitate sui, poenarum justa persolvit. Verumtamen quid opus est fidelibus, et his, qui cognoverunt Deum, de poenarum qualitatibus cogitare? Quid opus est ligna, quid foenum, quid vel ipsam stipulam fundamento Christi superponere? Cur non magis aurum, vel argentum, vel pretiosos lapides, pretioso superponemus 5) fundamento, ubi cum ignis accesserit, nihil inveniat, quod absumat? Nam si accesserit ad stipulam, ex stipula favillas reddet et cineres. Si vero accesserit ad aurum, aurum purius reddet. Haec nobis dicta sint pro his, qui negligunt oris maledici consuetudinem resecare: qui etiamsi non ex corde maledicant, etiamsi non voto et animo iniquo proferant maledicta, tamen

1) Ev. Joann. XIV, 2.

2) Edd. Merlini: quo natura etc.
3) I Cor. III, 12.

4) Deest,,et" in ed. R.

*) Ed. Ruaei sola: superponimus.

Sed si 2)

immunditiam labiorum secundum Esaiae verbum, 1) et inquinamenta oris incurrunt. Iste tamen, qui licet matre Israelitide, Aegyptio tamen patre progenitus est, exiit, et nominans nomen maledixit. De quo ego puto, quod nisi exisset, nec litigasset adversum verum Israelitam, nec nominans maledixisset. Exiit enim a veritate, exiit a timore Dei, a fide, a caritate, sicut superius diximus, quomodo per haec quis exeat de castris ecclesiae, etiamsi per episcopi vocem minime abjiciatur. Sicut e contrario interdum fit, ut aliquis non recto judicio eorum, qui praesunt ecclesiae, depellatur, et foras mittatur. ipse non ante exiit, hoc est, si non ita egit, ut mereretur exire, nihil laeditur in eo, quod non recto judicio ab hominibus videtur expulsus. Et ita fit, ut interdum ille, qui foras mittitur, intus sit: et ille foris, qui intus retineri videtur. Vis tibi ostendam et alium, qui a nullo ejectus exisse dicitur? Scriptum est de Cain, quia „exiit3) a facie Dei." Quo exiit a facie Dei? Ubi enim non erat facies Dei? Sed exiisse dicitur pro eo, quod legem naturae egressus est, et ignarem tanti sceleris terram fraterno sanguine primus infecit. Sunt tamen et qui bene exeunt, et beati sunt, qui exeunt. Ostendam etiam hoc de Scripturis. In Exodo scriptum est:,,omnes, 4) inquit, qui quaerebant nomen Domini, exierunt foras ad Mosen extra castra." Isti bene exierunt extra castra, qui sequebantur Mosen, id est, legem Dei. Et de aliis dicitur: „exite) populus meus de medio eorum, et immundum nolite contingere." Exit ) ergo, inquit, filius mulieris Israelitidis,

1) Cfr. Jesai. VI, 5.

2) Deest,,si" in ed. Ruaei.

3) Genes. IV, 16.

5) Jesai. LII, 11.

4) Exod. XIII, 7.

6) Ed. Ruaei: Exit ergo etc. ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

Cfr. Levit. XXIV, 10.

27

et hic erat filius Aegyptii, inter filios Israel, et litigaverunt in castris, ille, qui erat1) ex Israelitide muliere, et homo Israelita. Vide, quanta cautela scripturae divinae, si tamen intendas, si diligenter inspicias: illum, qui de Israelitide matre, et de Aegyptio patre natus est, non dixit hominem: illum vero, qui ex utroque genere Israelita erat, hominem nominavit. Putamus haec fortuitu scripta? Putamus casu adjectum, ut ille non diceretur homo, et hic diceretur? Non sunt ista fortuita, ratio est. Nihil enim in verbis Dei absque profunda ratione conscriptum est. Ille namque, qui ex parte Aegyptius, ex parte Israelita erat, nondum merebatur homo nominari. Iste vero, qui ex integro Israelita erat, hoc est, qui2) mente Deum videbat, iste homo appellatur, ille homo inferior, qui ad imaginem Dei factus est, 3) et potest videre Deum.

4. Post haec jam quae in posterioribus referuntur, non absque quadam quaestione sunt, de qua multi quaerentes, non multa explicare potuerunt. Sed si vestris me orationibus juveritis, tentabimus etiam nos in medium proferre, quae Dominus dederit.,,Homo, ) inquit, si maledixerit Deum, peccatum accipiet. Qui autem nominat nomen Domini, morte moriatur." Quid est hoc? Qui maledixerit Deum, non habet poenam mortis, sed qui nominaverit nomen Domini? Nonne multo gravius est, maledicere Deum, quam nominare, quamvis in vanum nominasse dicatur? Et quomodo qui maledicit, peccatum suscipit tantum, qui autem nominat, morte mulctatur? Haec ergo sunt, quae in hoc loco solent quaestionem movere, quae ignorantibus sensum Scripturarum, inconse

[ocr errors]

1) Deest erat" in libris antea editis, sed suppletur e Mss. R. Exstat „erat" in edd. M. 2) Edd. Merlini: qui ex mente etc. 3) Desideratur,,est" in edd. M. 4) Levit. XXIV, 15. 16.

quenter dicta videntur, et incongrue. Putant enim, quod ille, qui nomen Dei maledicit, statim puniri debeat: ille vero, qui nominaverit nomen Domini, hoc est, superflue 1) et in vanum nominaverit, sufficiat accepisse peccatum. Sed nos consequentiam sermonis tali quodam sensu tentemus aperire. Majus esse peccatum, in quo maledicitur Deus, quam in quo nominatur, dubitare non possumus. Restat, ut ostendamus, multo esse gravius accipere peccatum, et habere secum, quam morte mulctari. Mors, quae poenae causa infertur pro peccato, purgatio est peccati ipsius, pro quo jubetur inferri. Absolvitur ergo peccatum per poenam mortis, nec superest aliquid, quod pro hoc crimine judicii dies et poena aeterni ignis inveniat. Ubi vero quis accipit peccatum, habet illud secum, ac permanet cum ipso, nec aliquo supplicio poena, quae diluitur, transit, cum ipso est etiam post mortem: et quia temporalia hic non persolvit, ibi expendit aeterna supplicia. Vides ergo, quanto gravius sit accipere peccatum, quam morte mulctari. Hic enim mors pro vindicta datur, et apud justum judicem Dominum non vindicatur bis in id ipsum, sicut propheta 2) dixit. Ubi autem non est soluta vindicta, peccatum manet illis aeternis ignibus exstinguendum. 3) Quod autem haec ita se habeant, possum tibi testes ex divinis voluminibus adhibere Ruben et Judam patriarchas loquentes ad patrem suum Jacob, cum vellent adsumere secum Benjamin, et ducere ad Aegyptum, propter sponsionem, quam cum Joseph fratre pepigerant. Ibi ergo Ruben ita dicit ad patrem:,,ambos 4) filios meos occide, nisi reduxero ad te Benjamin." Judas vero ait: „peccator 5) ero in te, nisi reduxero eum

1) Edd. Merlini: superfluo. 2) Nahum. I, 9.
3) Sic Cod. Sangermanensis; libri vero editi (e. c.

edd. M.): „exigendum. Quia autem" etc. R.

4) Genes. XLII, 37. 5) Genes. XLIII, 9.

« PoprzedniaDalej »