Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quanto magis hoc et de verbo Dei recte meritoque dicemus: hic sermo non est omnium, nec cujuscunque, sed sanctorum est? Non ') quilibet verbi hujus potest audire mysterium: nam tantummodo qui purificati sunt mente, qui mundi sunt corde, qui simplices animo, qui vita irreprehensibiles, qui conscientia liberi, ipsorum est de hoc audire sermonem, ipsis 2) possunt explanari ista mysteria. „Vobis 3) enim datum est, inquit, nosse mysteria 4) regni Dei:" illis autem, id est, qui non merentur, qui non sunt tales, ut mereantur, nec capaces esse possunt ad intelligentiam secretorum: illis non potest dari ille sacerdotalis panis, qui est secretus, et mysticus sermo, sed in parabolis, qui communis est vulgi. „Legitimum 5) aeternale hoc erit." Legitimum namque, et aeternum, est omne quod mysticum est. Nam praesentia haec et passim visibilia, temporalia sunt, et finem cito accipiunt: „praeterit) enim habitus hujus mundi." Quod si hujus mundi praeterit, sine dubio et literae habitus praeterit, et manent illa, quae aeterna sunt, quae sensus continet spiritualis. Si ergo intelleximus primo quomodo Deus loquebatur ad Mosen, et Moses filiis Israel, secundo etiam rationem candelabri mundi, et lucernarum, atque olei ejus, tertio quoque panes propositionis ex duabus decimis singulos') confectos secundum voluntatem spiritus intelleximus: demus operam, quomodo et nos hoc tanto et tam sublimi intellectu non efficiamur indigni;

1) Cod. Sangerman. „,nec quilibet“ etc. R.

2) Cod. Sangerman. „ipsi possunt explanare ista mysteria." R.

3) Matth. XIII, 11.

4) Libri editi (e. c. edd. M.): „mysterium," sed Mss. ,,mysteria." R.

5) Levit. XXIV, 9. 6) I Cor. VII, 31.

7) Libri editi (v. c. edd. M.): „singulos quosque confectos si secundum" etc., sed Mss. ut in nostro textu. R.

sed ut anima nostra prius fiat locus sanctus, et in loco sancto capiamus sancta mysteria per gratiam Spiritus sancti, ex quo sanctificatur omne quod sanctum est. Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA XIV.

De filio mulieris Israelitidis, et Aegyptii patris, qui nominans nomen, maledixit, et de sententia Dei lata in eum.

1. Historia nobis recitata est, cujus quamvis videatur aperta narratio, tamen nisi diligentius continentiam ejus, quae est secundum literam, consequamur, interior nobis sensus haud facile patebit. Est ergo Scripturae sermo, de quo disserendum est hic. „Et') exiit, inquit, filius mulieris Israelitidis, et hic erat filius Aegyptii inter filios Israel: et litigaverunt in castris, is, qui erat ex 2) Israelitide, et homo Israelita. Et nominans filius mulieris Israelitidis nomen maledixit: et adduxerunt eum ad Mosen: et nomen matris ejus Salomith filia Dabri, ex tribu Dan. Et miserunt eum in carcerem, ut judicarent de illo per praeceptum Domini. Et locutus est Dominus ad Mosen dicens: ejice illum, qui maledixit, extra castra, et imponent omnes, qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidabunt3) eum omnis synagoga." Videamus ergo

1) Levit. XXIV, ̊ 10—14.

2) Libri editi (e. c. edd. M.): „ex Israelitide muliere," sed a Mss. et a graeco LXX. interpretum ́textu abest,,muliere." R.

3) Cod. Sangerman. „lapidabunt." LXX. interpretes:,,oßolnoovot." Libri editi (e. c. edd. M.): „lapidabit." R.

primo quid sibi velit historia, quam proposuimus, et quamvis plana videatur, tamen adhuc evidentius eam tentemus sub oculis ponere. Ponamus ergo unum ex patre et') matre Israelitici nominis generositate gaudentem: alium ex matre tantum, non etiam ex patre, et velut ex parte nobilem, et ex parte non patris, quae utique melior videtur, sed matris, quae inferior est. Si enim pater fuisset Israelita, et mater Aegyptia, esset aliquid amplius. Hoc enim fuerant Manasses et Ephrem. Nunc vero scriptum est, quia filius sit mulieris Israelitidis, et Aegyptii patris. Si ergo diligenter secutus es duos istos viros, unum ex integro nobilem, alium ex parte, intuere nunc eos litigantes ad invicem: in qua lite is, qui patre Aegyptio, et matre sola Israelitide genitus videtur, nominans maledixerit, et ob hoc perductus sit is, qui maledixerat ad Mosen, Moses vero neque absolvere eum ausus est, neque condemnare sine Deo. Tradidit enim eum custodiae, usquequo a Deo acciperet responsum, quid velit fieri de eo. Haec est historiae continentia: nunc autem videamus, quae sit in ea spiritualis ratio, quae aedificare debet ecclesiam'.

2. Primo omnium sermo dicit, quia exiit filius mulieris Israelitidis, et Aegyptii patris: et unde, vel quo exierit, non refert. Inveniuntur enim ambo in castris positi, sicut indicat sermo Domini dicens: „educ2) hominem, qui maledixit, foras extra castra." Si ergo de castris educitur, necessario in castris erat. Quid ergo est, quod, cum nondum exisset de castris, dicit de eo scriptura divina: : „et3) exiit filius mulieris Israelitidis?" Ego puto, quia docere nos vult sermo divinus, quod qui peccat, dupliciter exire dicitur. Primo enim exit a proposito bono, et recta sententia, exit a via justitiae, exit a lege Dei.

') Edd. Merlini: et ex matre etc.

2) Levit. XXIV, 14. 3) Levit, XXIV, 10.

Postmodum vero cum confutatus fuerit pro peccato, exit etiam de coetu et congregatione sanctorum. Ut si verbi causa dicamus: peccavit aliquis fidelium, iste etiamsi nondum abjiciatur per episcopi sententiam, jam tamen per ipsum peccatum, quod admisit, ejectus est: et quamvis intret ecclesiam, tamen ejectus est, et foris est segregatus a consortio et unanimitate fidelium. Exiit ergo filius patris Aegyptii, et matris Israelitidis. Qui penitus extra fidem est, totus Aegyptius est. Qui autem inter nos est, et peccat, ex una quidem parte, qua Deo credit, Israeliticae videtur originis: ex ea vero parte, qua peccat, de Aegyptio genus ducit. Duos ergo Scriptura proposuit litigantes: unum ex integro Israelitam, qui litigavit quidem, sed non peccavit: istum vero, cujus peccatum designat, maxima ex parte mixtum esse Acgyptio generi indicat, adversum quem litigat Israelita, et forte competenter, et rationabiliter litigat. Nam et in Exodo ') Israelita et Aegyptius litigant, ubi Israelita superat, Aegytius cadit. Igitur et ego hodie si veritatem defendam, si pugnem pro ecclesiastica fide adversum eum, qui ex parte quidem credit Christo, et recipit Scripturas, sed non integre sensum earum, nec fideliter recipit: litigo adversum eum, qui ex matre quidem Israelita est, ex patre vero Aegyptius. Si quis ergo et fidei credulitate, et nominis professione Christianus est, et Catholicus, iste ex utraque parte Israelita est. Qui vero professione quidem Christianus est, intellectu autem fidei haereticus et perversus est, iste matrem quidem Israelitidem, patrem vero Aegyptium habet. Quomodo ergo hoc accidit? Cum Scripturas quis legit, et literam quidem sequitur, intellectum autem repudiat spiritualem, hic matrem quidem Israeliticam habet, id est, literam: sensum vero quia spiritualem non sequitur, sed carnalem, isti est Aegyptius pater: et ideo adversum ec

1) Cfr. Exod. II, 11.

clesiasticum et catholicum litigat, id est, contra eum, qui ex utraque parte Israelita est, qui et secundum literam Israelita est, et secundum spiritum, quia ipse secundum literam quidem Israelita est, secundum spiritum vero Aegyptius. Quid ergo est utrisque litigantibus? Necessario ille, qui carnalem sequitur sensum, tanquam de Aegyptio genus ducens nomen nominat, et maledicit. Nominat enim nomen Dei, et cum maledicto nominat: negat enim cum creatorem esse mundi, negat esse patrem Christi. Nos vero, qui ex utroque genere Israelitae sumus, et literam et spiritum in scripturis sanctis defendimus, et litigamus adversum eos, qui ex media parte Israelitae videntur, et dicimus, quia neque secundum literam maledici oportet, neque secundum ') spiritualem intelligentiam blasphemari. Maledicus enim non solum in Deum, sed etiam in proximum, Apostoli Pauli sententia a regno Dei excluditur. Vide enim, quomodo dicit Apostolus: „nolite 2) errare: neque fornicarii, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque 3) fures, neque avari, neque maledici regnum Dei possidebunt." Videte, inter quae crimina, inter adulteros, inter masculorum concubitores, inter avaros, quos alibi dicit idolis servientes, etiam maledicos posuit, et a regno Dei pariter cum illis exclusit. Videant ergo, si qui os suum quotidiana pene consuetudine hoc vitio insuescunt, quid iis periculi immineat. Putantes enim leve et facile hoc esse peccatum, non facile cavent, sed considerent Apostolum, quomodo maledicum a regno Dei excludit, et Deus per Mosen quomodo maledicum puniri jubet. Unde et ego valde admiratus sum, quod in hoc loco, quem habemus

1) Edd. Merlini: secundum spiritum intelligentiam. 2) I Cor. VI, 9. 10.

3) In Cod. Sangermanensi desunt verba: „neque fures, neque avari." R.

« PoprzedniaDalej »