Obrazy na stronie
PDF
ePub

pulsatae quaestiones et relictae (quod in homiletico dicendi genere ab illo fieri solet) latino lectori fastidium generarent." Ex his duodecim tantum commemorat Cassiodorus de Instit. Div. litt. cap. 1., sed tredecim hodie supersunt, quae a nemine, quod sciam, in dubium revocantur. Duplex ex homilia octava fragmentum affert Jonas Aurelianensis episcopus lib. I. de Institutione Laicali cap. 19., et ejusdem libri cap. 13. alterum exhibet ex homilia decima. Id unum optarent eruditi, ut labore supplendi, quae deesse existimabat, Rufinus supersedisset. Cum enim jam textus graecus perierit, vix certo distingui potest, ubi solus Origenes loquatur, aut ubi suas nobis merces obtrudat Rufinus. Ut ut est, cum extemporaneae sint hae homiliae, ex illarum numero sunt, quas Origenes teste Eusebio lib. VI. histor. Eccl. cap. 36. jam sexagenário major a Notariis excipi permisit, cum id antea fieri nunquam concessisset: proindeque post annum Christi CCXLV. habitae sunt.')

1) Cfr. de indice locorum Tom. X.

1.

ORIGEN IS

IN

EXO DU M

HOMILIA. I

Videtur mihi unusquisque serm 10 divinae1) scripturae

similis esse alicui seminum, cujus natura haec est, ut, cum jactum fuerit in terram, regeneratum in spicam, vel in quamcunque aliam sui generis speciem multipliciter diffundatur, et tanto curnulatius, quando vel peritus agricola plus seminibus laboris impenderit, vel beneficium terrae fecundioris ind ulserit. Sic ergo efficitur, ut culturae diligentia exiguum semen, verbi causa, sinapis, quod est minimum omnium, efficiatur majus omnibus oleribus, et fiat arbor: „ita 2) at veniant volatilia coeli, et habitent in ramis ejus." Ita et hic sermo, qui nunc nobis ex divinis voluminibus recitatus est, si peritum inveniat et diligentem colonum, cum primo attactu videatur exiguus et brevis, ut coeperit excoli, et spiritualiter tractari, 3) crescit in arborem, in ramos et in virgulta diffunditur: ita ut possint venire disputatores, 4) rhetores,

1) Edd. Merlini: scripturae divinae.

2) Matth. XIII, 32.

3) Edd. Merlini: retractari.

4) Sic Mss. Alias (v. c. in edd. M.): „disputatores et rhetores hujus mundi, qui velut" etc. R.

ORIGENIS OPERA. TOM. IX.

1

oratores hujus mundi, qui velut aves coeli levibus pennis, verborum dumtaxat po mpa, excelsa sectantur et ardua, et rationibus capti velir it habitare in ramis istis, in quibus non loquendi dec or est, sed ratio vivendi. Quid ergo faciemus et nos de his, quae lecta sunt nobis? Si mihi Dominus concede e dignaretur spiritualis agriculturae disciplinam, si peritian 1 colendi ruris donaret, unus sermo ex his, quae recitata sunt, in tantum posset') longe lateque diffundi, si tan en et auditorum capacitas sineret, ut vix nobis ad explic: indum sufficeret dies. Tentabimus tamen pro viribus nos tris aliqua disserere, etiam si neque nobis universa explicare, neque vobis cuncta audire possibile est. Quia et hoc ipsum agnoscere, quod supra vires nostras sit horum scientia, non parvae arbitror esse peritiae. Videamus ergo, quid statim in initiis Exodi lectio contineat, et qua possumus brevitate, quantum ad aedificationem auditorum sufficit, persequamur: si tamen precibus vestris juvetis, ut adsit nobis sermo Dei, et ipse dux nostri dignetur esse sermonis.

2.,,Haec 2) sunt, inquut, nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum una cum Jacob patre suo, unusquisque cum universa domo sua intraverunt: Ruben, Sin eon, Levi, Judas," et ce teri patriarchae. Joseph autem, inquit, erat in Aegypto. Erant autem omnes animae de Jacob septuaginta quinque." Simile huic mysterio et illud esse puto, quod per prophetam dicitur, si quis advertere potest: „in") Aegyptum descendit populus meus, ut 4) habitaret ibi, et in Assyrios, vi abductus est.“ Si quis ergo potest invicem sibi ista conferre, et ex his,

1) Edd. Merlini: possit.

2) Exod. I, 1. 2. — 5.

3) Jesai. LII, 4.

4) Aliquot Mss.:,,ut habitaret ibi, et Assyriorum vi

abductus est." R.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

quae vel a prioribus nostris, vel') etiam a coaequalibus, sed et a nobis non nunquam disputata sunt, intelligere poterit, quae sit 2) Aegyptus, in quam populus Dei non tam ad habitandum, quam ad incolendum, descendit, qui etiam sint Assyrii, qui eos vim facientes abduxerunt, consequenter advertet, quis sit patriarcharum numerus et ordo, quaeve eorum domus et familiae designentur, quae una cum Jacob patre suo ingressae dicuntur3) in Aegyptum. Descendit enim Ruben cum tota domo sua, et Levi cum tota domo sua, sed et ceteri omnes. Joseph autem, inquit, *) erat in Aegypto, et uxorem de Aegypto accepit, et licet ibi positus, tamen in patriarcharum numero habetur. Si quis ergo potest spiritualiter ista discutere, et Apostoli sensum sequi, quo discernit et segregat Israel, et dicit 5) esse quendam secundum carnem Israel, ut alium sine dubio indicet esse secundum spiritum: sed et si quis sermonem Domini diligentius consideret, quo hoc ipsum designat, cum dicit de quodam : „ecce 6) verus Israelita, in quo dolus non est:" et dat intelligi esse aliquos veros Israelitas, aliquos sine dubio non veros: poterit fortasse spiritualibus spiritualia conferens, et novis vetera, ac veteribus nova componens, mysterium Aegypti et patriarcharum in eam descensionis') advertere. Sed et differentias tribuum contemplabitur, ut conjiciat, quid eximium visum sit in tribu Levi, quod ex ea sacerdotes Domini eliguntur ac ministri: quid etiam in tribu Juda praecipuum Dominus senserit, quod ex ea reges assumuntur et principes: et quod est majus omnium,

1) Mss.:,,vel etiam a coaequalibus." Alias (v. c. in edd. M.): „vel etiam ab aequalibus.“ R.

2) Deest,,sit" in edd. M.

3) Edd. Merlini: dicantur.

4) Cfr. Exod. I, 5.

6) Ev. Joann. I, 48.

5) Cfr. I Cor. X, 18.

7) Alias (v. c. in edd. M.) „descensionem.“ R.

quod ex ipsa etiam Dominus et Salvator noster secundum carnem nascitur. Nescio enim si1) hujuscemodi privilegia ad illorum merita referenda sint, ex quorum stirpe nomen vel originem ducunt, id est, vel ad ipsum Judam, vel ad Levi, vel ad unumquemque eorum, qui tribui nomen dedit. Movet enim me in hac intentione et illud, quod Joannes in Apocalypsi de populo hoc, qui Christo credidit, scribit. Dicit 2) enim, quia ex tribu Ruben duodecim millia, ex tribu Simeon duodecim millia, similiter autem et ex singulis quibusque tribubus duodena millia, quos simul omnes dicit esse centum quadraginta quatuor millia, qui se cum mulieribus non coinquinaverint, sed virgines permanserint. Quod utique cum dicitur, nec qualiscunque vel inepta potest esse suspicio, quin ad istas tribus Judaeorum Simeon, et Levi, et ceteras, quae de Jacob genus ducunt, possint revocari. Ad quos igitur patres iste numerus virginum referendus sit, tam aequalis, tam integer, tamque compositus, ita ut nullus altero superior aut inferior numeretur, ego quidem progredi ultra inquirendo non audeo, sed et hactenus pene cum aliquo discrimine incedo. Apostolus tamen quasdam suspiciones his, qui altius intueri possunt, subjecit, cum dicit: „propter 3) quod flecto genua mea ad patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur." Et quidem de terrenis paternitatibus intellectus non videtur esse difficilis: patres etenim tribuum vel 4) domorum, ad quos successio posteritatis refertur, simul omnis paternitas appelIantur. In coelo vero quod dicit, quomodo aut qualiter

1) Edd. Merlini: si hujusmodi meritum etc.

2) Cfr. Apocal. VII, 5. seqq. coll. vers. 4.

3) Ephes. I, 14. 15.

4) Sic Mss. Alias vero (v. c. in edd. M.):,,vel domorum sunt, ad quos refertur, simul omnis paternitas appellatur." R.

« PoprzedniaDalej »