Obrazy na stronie
PDF
ePub

6.,,Viduam1) autem, et ejectam, et contaminatam non accipiet." Si quis nostrum peccaverit, abjectus est, etiamsi non abjiciatur ab episcopo, sive quod lateat, sive quod interdum ad gratiam judicetur, ejectus est tamen ipsa 2) conscientia peccati. Nec prodest hominis gratia, cum Christus hujusmodi animam tanquam abjectam non recipiat in conjugium. Igitur neque viduam, sicut supra diximus, accipiet, neque ejectam, neque pollutam. Polluta dicitur, quae etiamsi non ex integro complevit peccatum, tamen hoc ipso, quod cogitavit, quod voluit, quod optavit, etiamsi non admisit, polluta est, et a magno pontifice non eligitur. Valde enim puram, valde mundam, et sinceram requirit animam, quam sibi jungat: quia „qui 3) se junxerit Domino, unus spiritus est.“ Unde etiam hoc ostenditur, quod sint differentiae peccatorum, et qui peccaverit peccatum ad mortem, abjectus sit: qui autem non peccat ad mortem, sed inferius aliquid, pollutus sit. Sponsa autem Christi, neque abjecta, neque polluta potest esse, sed virgo incontaminata, incorrupta, et munda. Memento enim sermonis Apostolici, quem paulo ante proposuimus, dicentis: „,ut 4) exhibeat ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid ejusmodi, sed ut sit sancta et immaculata."

7. Sed et meretricem non accipiet. Quae est anima meretrix? Quae ad se recepit ) amatores, de quibus dicit propheta: „meretricata 6) es post amatores tuos." Qui sunt) isti amatores, qui intrant ad animam meretricem, nisi contrariae potestates, et daemones, qui desiderium capiunt pulchritudinis ejus? Pulchra namque a Deo

2) Edd. Merlini: in ipsa. 4) Ephes. V, 27.

1) Levit. XXI, 14.
3) I Cor. VI, 17..
5) Edd. Merlini: recipit.
7) Edd. Merlini: sint.

6) Cfr. Ezech. XVI.

creata est anima, et satis decora. Audi, quomodo ipse Deus dicit: „,faciamus 1) hominem ad imaginem et similitudinem nostram." Vide, cujus decoris, cujus pulchritudinis est anima, quae imaginem habet et similitudinem Dei. Hanc pulchritudinem contrariae potestates cum adspiciunt, id est, diabolus et angeli ejus, concupiscunt speciem ipsius: qui2) quia non possunt sponsi ejus fieri, meretricari cupiunt cum ea. Si ergo susceperis, o homo! in cubili animae tuae adulterum diabolum, meretricata est anima tua cum diabolo. Si receperis angelos ejus, si spiritus diversos, qui peccare te suadent, 3) meretricata est cum iis anima tua: si spiritus irae, si invidiae, si superbiae, si impudicitiae ingressus fuerit ad animam tuam, et receperis eum, et consenseris ei loquenti in corde tuo, delectatus fueris his, quae tibi secundum suam mentem suggerit, meretricatus es cum eo. Meretricem ergo non accipiet sacerdos magnus, et non contaminabit semen suum in populo suo. Quod est istud semen, quod contaminari non vult? In Evangeliis scriptum est: qui) seminat, verbum seminat." Non vult ergo contaminari yerbum Dei ab his, qui seminant. Qui sunt ergo, qui seminant? Qui verbum Dei in ecclesia proferunt. Audiant ergo doctores, ne forte animae contaminatae, animae meretricanti, animae infideli verba Dei credant, ne forte mittant sanctum canibus et margaritas ante porcos: sed animas mundas, virgines in simplicitate fidei, quae in Christo est, eligant, ipsis committant secreta mysteria, ipsis verbum Dei, et arcana fidei proloquantur, ut in ipsis Christus formetur per fidem. An nescitis, quia ex isto semine verbi Dei, quod seminatur, Christus nascitur in corde audito

1) Genes. I, 26.

2) Edd. Merlini: et quia etc.
3) Edd. Merlini: suadeant.
4) Marc. IV, 14.

rum? Hoc enim 1) Apostolus dicit:,,donec 2) formetur Christus in vobis." Concipit ergo anima ex hoc verbi semine, et conceptum format in se verbum, donec pariat spiritum timoris Dei. Sic enim per prophetam dicunt animae sanctorum: „a3) timore tuo Domine concepimus in utero, et parturivimus, et peperimus spiritum salutis Iste est sanctarum tuae, quem fecimus super terram." animarum partus, iste conceptus, ista sunt sancta conjugia, quae conveniunt et apta sunt magno pontifici Christo Jesu Domino nostro, cui gloria et imperium in` saecula sacculorum. Amen!

HOMILIA XIII.

De diebus festis, et lucerna, et candelabro, et oleo ad lumen, et de mensa, et panibus propositionis.

1. Qui perfectus est, ab ipso Deo docetur de solemnitatum ratione, et homine ad haec discenda magistro non utitur, sed a Deo discit, si quis potest capere Dei vocem. Qui autem non est talis, sed inferior, discit ab eo, qui didicerit a Deo. Haec ergo est de solemnitatibus duplex quaedam ratio doctrinae. Una, qua illuminata per spiritum prophetica mens docetur, quae, ut ita dicam, magis intuitu mentis discitur, quam sono vocis, per quam veritas ipsa, non umbra et imago veritatis agnoscitur. Hi vero, qui ipsam Dei claritatem capere non possunt, nec totum fulgorem veritatis intenta mentis acie conspicari, audiunt de solemnitatibus secundo loco ab his, qui primo didicerunt: et cum illis veritatem rerum

1) Edd. Merlini: enim et Apostolus etc.
2) Galat. IV, 19. 3) Jesai. XXVI, 18.

[ocr errors]

ipsa inspectionis proprietas dederit, ad istos veritatis umbram profert solus auditus, Hujus mysterii Apostolus conscius dicebat de Judaeis, quia,,umbrae 1) et exemplari deserviunt coelestium." Ipsa enim coelestia Moses vidisse describitur, typos autem et imagines eorum, quae viderat, populo tradidisse. Sic enim ad eum divinum dicit eloquium: „vide, 2) inquit, omnia facito secundum formam, quae ostensa est tibi in monte." Tale ergo est, quod et in hoc loco recitatum est, quia Dominus locutus fuerit de solemnitatibus ad Mosen. Et post haec:

,,et3) locutus est Moses, inquit, dies) solemnes Domini Dei filiis Israel." Transacto vero de his sermone, videainus quid post haec edocetur Moses. Primo de lucerna et candelabro, et oleo, quod ei infunditur: secundo loco de mensa, et panibus propositionis, ac numero eorum, et qui iis uti debeant. Intendamus ergo animum diligentius his, quae scripta sunt, et ad haec dignoscenda concedi nobis gratiam Domini deprecemur, ut in his, quae legimus literis, quae sit voluntas sancti Spiritus agnoscamus. Praecipe, 5) inquit, filiis Israel, ut deferant tibi oleum de olivis mundum expressum ad lumen, ut ardeat lucerna semper extra velum in tabernaculo testimonii: et accendent illam Aaron et filii ejus a vespere usque in mane contra Dominum indesinenter, legitimum aeternale in progenies vestras. In candelabro mundo accendetis lucernas contra Dominum usque mane." Candelabrum mundum nominat, lucernas accendi 6) per pontificem jubet, et earum lumen ministrari ex oleo, quod datur a

1) Hebr. VIII, 5.

.

2) Exod. XXV, 40. coll. Hebr. VIII, 5.

3) Levit. XXIII, 44.

4) Libri editi (v. c. edd. M.): „de diebus solemnibus," sed Mss. ut in nostro textu. R.

5) Lev. XXIV, 1—4.

6) Edd. Merlini: accendere.

populo, praecepit. Itaque nisi dederit oleum populus, sine dubio exstinguetur lucerna, et non erit lumen in ́ sanctis. Secundum literam ergo haec erat consequentia, ut conferret populus oleum mundum de olivis expressum, ut ex eo ministraretur lumen lucernae: et Aaron accendebat lucernas a vespera usque mane, fomentis olei, quod contulerat populus, lumini pabulum praebens.

2. Verum quoniam lex spiritualis est, petamus a Domino, si tamen conversi sumus ad Dominum, auferri nobis velamen de lectione veteris testamenti, ut possimus advertere, quae ratio sit candelabri, vel lucernarum ejus secundum intelligentiam spiritualem. Ante adventum Domini mei Jesu Christi, sol non oriebatur populo Israel, sed lucernae lumine utebatur. Lucerna enim erat apud eos sermo legis, et sermo propheticus, intra angustos conclusa parietes, quae non poterat in orbem terrae lumen effundere. Intra Judaeam namque concludebatur scientia Dei, sicut et propheta dicit: „notus 1) in Judaea Deus.“ Ubi vero exortus est sol justitiae Dominus et Salvator noster, et natus est vir, de quo scriptum est: „ecce 2) vir, Oriens nomen est ei:" per universum mundum scientiae Dei lumen effusum est. Sermo ergo legis, et sermo propheticus erat lucerna ardens, sed ardebat intra aedem, nec ultra poterat emittere splendorem suum. Quod autem sermo legis et prophetarum lucerna dicatur, Dominus ipse nos docuit, dicens de Joanne baptista: „ille 3) erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus.“ Et alibi dicit, quia „lex *) et prophetae usque ad Joannem." Lucerna itaque ardens est Joannes, in quo lex concluditur, et prophetae. Donec ergo populus ille habebat oleum, quod conferret ad lumen, lucerna non est exstincta. Ubi vero defecit in iis

1) Psalm. LXXVI, 1.
3) Ev. Joann. V, 35.

2) Zachar. VI, 12. 4) Luc. XVI, 16.

« PoprzedniaDalej »