Obrazy na stronie
PDF
ePub

incontaminatum. Ipse enim erat, qui et dudum per Salomonem dixerat: „,magis) autem cum essem bonus, veni ad corpus incoinquinatum." Non est ergo contaminatus in matre, sed ne in patre quidem. Nihil enim Joseph in generatione ejus praeter ministerium praestitit et affectum. Unde et pro fideli ministerio patris ei vocabulum Scriptura concessit. Sic enim Maria ipsa dicit in Evangelio: „ecce,2) ego et pater tuus dolentes quaerebamus te." Sic ergo solus est hic sacerdos magnus, qui neque in patre pollutus sit, neque in matre. Videamus autem, si adhuc possumus aliquid sublimius et pro dignitate tanti pontificis invenire, Pater omnium verus dicitur Deus. Matrem autem Apostolus 3) Jerusalem dicit esse coelestem. Omnes ergo qui peccant, contaminantur in patre, a quo creati sunt. Sive enim egimus aliquid impium, sive locuti sumus, sive cogitavimus contra Deum, cum non credidimus Deo, contaminati sumus in 4) patre. Atque utinam tunc solum per incredulitatem factum sit, cessatum sit vero postquam credidimus! Sic ergo etiam contaminamur in matre, si credentes Deo, vel ecclesiam laedimus, vel libertatem matris coelestis indigna peccati servitute foedamus. Solus vero Dominus noster Jesus Christus, qui peccatum nescit, neque in patre, neque in matre contaminatus est, et de sanctis non exivit. Fuerant quidem nonnulla et in superioribus proponenda Judaeis, ad quae respondere non possent, sed omissis illis, de hoc interim sermone quid nobis dicant, vel ipsi, vel qui secundum ipsorum sensum intelligi legem volunt, si haec ad pontificem nostrum et Salvatorem non referantur, quomodo secundum literam probabitur, quod de sanctis non exeat magnus sacerdos, qui utique et uxorem

1) Sap. Salomon. VIII, 20.

2) Luc. II, 48. 3) Cfr. Galat. IV, 26.

*) Edd. Merlini: in patre. Sed atque utinam etc.

accipiebat, sicut inferius dicitur, virginem de genere suo? Si de sanctis non exit, si nusquam procedit, quomodo aut ad quos usus accipere jubetur uxorem? Neque enim putandum est, quod cum uxore intra sancta manere potuerit. Sed haec putent illi, quibus placent Judaicae fabulae. Nos autem habemus sacerdotem magnum secundum ordinem Melchisedech Christum Jesum, nunquam de sanctis exeuntem: semper enim in sanctis est, et manet semper sanctus in verbis suis, sanctus in actibus suis, sanctus in omnibus voluntatibus suis, et solus est, qui nunquam inveniatur extra sancta. Qui enim peccat, exit de sanctis: et quotiescunque quis peccat, toties efficitur extra sancta. Christus autem qui nunquam peccavit, nunquam exiit de sanctis. Sed et tu, qui sequeris Christum, et imitator ejus es, si permaneas in verbo Dei, si in lege ejus mediteris die ac nocte, si in mandatis ejus exercearis, semper in sanctis es, nec unquam inde discedis. Neque enim in loco sancta quaerenda sunt, sed in actibus, et vita, ac moribus. Quae si secundum Deum sint, et secundum praeceptum Dei habeantur, etiamsi in domo sis, etiamsi in foro: et quid dico in foro? etiamsi in theatro inveniaris verbo Dei deserviens, in sanctis te esse non dubites. Aut non tibi videtur Paulus, cum ingressus est theatrum, vel cum ingressus est Areopagum, et praedicavit Atheniensibus Christum, in sanctis fuisse? Sed et cum perambulasset aras et idola Atheniensium, ubi invenit scriptum:,,ignoto 1) Deo:" et ex hoc verbo sumsit Christi praedicationis exordium, etiam ibi aras gentilium lustrans in sanctis positus erat, quia sancta cogitabat. Sed et quicunque custodit se post acceptam gratiam Dei ne incidat in homicidium, in adulterium, in furtum, in falsum testimonium, et alia similia; sed permanet mundus ab omni contagione peccati: non exivit iste de sanctis,

1) Act. XVII, 23.

[ocr errors]

et non contaminavit sanctificationem Dei sui in semet ipso, quia sanctum oleum chrismatis Dei sui super ipsum est. Illud oleum, de quo in Exodo 1) scriptum est, quomodo potest secundum literam proprie oleum Dei dici, quod arte myrepsica confectum est a pigmentario? Sed si vis videre oleum Dei, audi quem propheta dicat unctum esse oleo Dei, illum sine dubio, de quo dicit: "propterea) unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis." Hic ergo est magnus sacerdos, qui solus oleo Dei unctus est, et in quo semper sanctum permansit divini chrismatis 3) oleum.

5. Sed quid additur post haec? „Hic 4) uxorem virginem de genere suo accipiet: viduam autem, et ejectam, et meretricem non accipiet, sed virginem de genere suo; et non contaminabit semen suum in populo suo: ego Dominus, qui sanctifico eum." Quia ergo totius expositionis ordo ad verum sacerdotem magnum revocatus est, Christum, videamus nunc et quid de nuptiis ejus intelligi debeat. Paulus apostolus dicit:,,volo 5) autem vos omnes uni viro virginem castam exhibere, Christo. Timeo autem, ne sicut serpens seduxit. Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quae in Christo est." Vult ergo Paulus omnes Corinthios virginem castam exhibere Christo: quod utique nunquam vellet, nisi id possibile videret. Unde et mirum fortasse videatur, quomodo hi, qui diversis peccatis corrupti ad fidem Christi venerunt, omnes simul virgo casta dicantur: quae virgo tam sancta, tam casta sit, ut mereatur etiam Christi nuptiis copulari. Verum quoniam haec ad earnis integritatem

1) Cfr. Exod. XXIX.

2) Psalm. XLV, 7. (XLIV.)
3) Edd. Merlini: charismatis.
4) Levit. XXI, 13. 14. 15. 5) II Cor. XI, 2.
°) Edd. Merlini: copulari? Verum etc.

referre non possumus, certum est quod ad integritatem animae spectent, cujus secundum ipsius Pauli sententiam, simplicitas fidei, quae in Christo est, virginitas ejus appellata est, et per hoc quoniam cessantibus, vel philosophorum sophismatibus, vel superstitionibus Judaicis in fide simplici Christus sibi adsumsit ecclesiam, virginem de genere suo accepit uxorem. Hujus namque fidem non corrumpit) philosophicus sensus, nec circumcisionis ambitio, sed in simplicitate confessionis tanquam in virginali integritate permansit. Sic enim et dudum promiserat per prophetam dicens: ,, desponsabo 2) te mihi in fide.“. Omnis ergo secundum Apostolum, qui in Christo est, nova creatura est. Et sicut idem Apostolus dicit: ut3) exhibeat ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi, sed ut sit sancta, et immaculata." Quomodo ergo cam, quae rugosa est, facit esse sine ruga, nisi quia renovat eam? secundum quod scriptum est: nam „etsi 4) is, qui deforis est, homo noster corrumpitur, sed qui intus est, renovatur de dic in diem." Viduam sane, et meretricem, et ejectam non accipiet Christus, nec intrat talis anima thalamum sponsi. Qui enim ingressus fuerit illuc non habens indumenta nuptialia, perferet illud, quod scriptum esse nostis in Evangelio. Virginem ergo accipiet, viduam non accipiet, neque meretricem, neque ejectam, aut contaminatam. Meretricem quidem, et abjectam animam, et pollutam cur non suscipiat Christus in conjugium, non est laboris exponere: vidua vero cur non in uxorem recipiatur, diligentius intuendum est. Paulus apostolus ad Romanos scribens, virum animae legem dicit, eamque, cum mortuus fuerit vir, solutam esse pronuntiat a lege viri, ut jam non sit adultera, si nupserit Christo. Quod si eveniat,

1) Edd. Merlini: corrumpet. 2) Hos. II, 20.
3) Ephes. V, 27. 4) II Cor. IV, 16.

ut lex quidem animae ipsi moriatur, id est, ut anima discedat a lege, nec tamen constringat se castioris connubii disciplinis, et a lege discedens, Evangelici dogmatis non suscipiat jugum: haec nubere Christo non poterit, quae libertatis lasciviam quaesierit, non fidei virginalis et simplicis cultum. Hic ergo sacerdos magnus uxorem virginem accipiet de genere suo. Potest et propter hoc dictum videri de genere suo, quod anima Christi ex genere et ex substantia fuerit humanarum omnium animarum. Potest et secundum hoc, quod fratres vocat credentes in se, de genere suo dici anima, quae in fide tanquam, nuptiis sociatur. Illud tamen nolo vos lateat, quod Hebraei negant se scriptum habere, quod nos apud septuaginta interpretes invenimus:,,de 1) genere suo." Et recte illi non habent scriptum. Ablata est enim ab illis propinquitas Dei, ablata est adoptio filiorum, et translata est ad ecclesiam Christi. Illi ergo non habent scriptum, quia de genere Christi sint, sicut nec esse meruerunt. Nos autem qui hoc scriptum habemus, et legimus, gaudeamus quidem de dignatione Dei, sed caute et solliciti curemus, ne nos vita nostra et actus ac morés faciant aliquando degeneres, ne et hoc ipsum nobis ad condemnationem ducatur, quod cum genus simus Christi, indignis, et foedis, ac diabolicis actibus serviamus. Qui habet ergo sponsam, sponsus est. Audis, quomodo sponsus dicitur Christus, sponsa vero ejus anima dicitur, quae fidei simplicitate, et actuum puritate incorrupta probatur et virgo. Dicit enim Dominus et per Jeremiam prophetam :,,nonne 2) sicut Dominum me, et patrem vocasti, et principem virginitatis tuae?"

1) Levit. XXI, 13.

2) Cfr. Jerem. III, 4. coll. Codd. hebraicis et LXX. virorum versione. Scribarum incuria „Dominum" prodiisse pro „domum," licet neutrum respondeat textui hebraico, recte conjicit Ruaeus.

« PoprzedniaDalej »