Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

[ocr errors][merged small][ocr errors]

caligo super omnem terram Aegyptio In decimo vero, finis et perfectio totius operis a Domino ministratur. Ita enim scriptum est: „actum ?) est autem ?) circa mediam noctem, et Dominus percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat super

thronum ejus, usque ad primogenitum captivae, quae est in lacu, et omne primogenitum pecoris."

4. Est et alia in llis differentia, quam observavimus, quod in prima quidem plaga, cum aqua in sanguinem fluit, nondum dicitur Mosi, ut intraret ad Pharaonem, sed dicitur ei: „vade :) in occursum ejus ad, ripam fluminis, cum procedit ad aquam.“ In secunda vero plaga; posteaquam prima ab iis constanter et fideliter ministrata est, dicitur ad cum: „intra 4) ad Pharaonem, et ingressus dic: haec dicit Dominus, et reliqua. Jam vero in tertia, ubi ciniphes inferuntur, magi qui prius obstiterant, cedunt confitentes, quia „digitus “) Dei est hoc?" in quarta quoque vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquam, cum cynomyia replentur Aegyptiorum domus. In quinta nihilominus, ubi pecora Aegyptiorum delentur, intrare jubetur ad Pharaonem Moses. In sexta sane' contemnitur Pharao, et non refertur, quod intraverit Moses vel Aaron ad Pharaonem, quia facta sunt'ulcera et vesicae cum fervore etiam super maleficos Aegypti, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur mane valde, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit, et voces. In octava praecipitur intrare ad cum, cum locusta produci

In nona rursum contemnitur Pharao,, et praecipitur ad coeluni manus extendere Moses, ut fiant tota terra Aegypti palpabiles tenebrac; et non quidem per se intrat,

tur.

") Exod. XII, 29. 2) Edd. -Merlini: enim.
3) Cfr. Exod. VII, 15. 4) Exod. VIII, 1,
5) Exod. VIII, 19. Edd. Merlini: est hic.

sed vocatur a Pharaone. Similiter et in decima cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Aegypto. Sunt et aliae "permultae observationes, in quibus singulis divinae demonstrantur indicia sapientiae. Invenies enim, quod primo non flectitur Pharao, nec divi. nis verberibus cedit, cum aquae in sanguinem ve'rsae sunt. lo sécundo vero parum quid molliri videtur. „Vocavit') cnim Mosen et Aaron, et dixit ad eos: orate pro me ad Dominum, ut tollat ranas a me, et a populo meo, et dimittam populum.“ In tertio magi cedunt, et dicunt ad Pharaonem: „digitus ?) Dei est hoc.“ In quarto per cyDomyiam verberatus dicit: „euntes ), immolate Domino Deo vestro, sed non longius tendetis 4) iter. Orale igitur pro me ad Dominum.“ In quinto nece pecudum caeditur, et non solum non cedit, sed et amplius induratur. Similiter et in sexto super plagas ulcerum facit. In seprimo vero cum grandine vastatur et ignibus: „misits) inquit, Pharan, et vocavit Mosen et Aaron, et dixit illis: peccavi, et nunc Dominus justus est, ego autem et populus meus impi. Orate igitur pro me ad Dominum.“ In octavo cum locustis urgeretur : „et ®) festinavit, inquit, Pharao, et vocavit Mosen et Aaron, dicens: peccavi ante Dominum Deum vestrum, et in vos. Suscipite peccatum meum etiam nunc, et orate pro me ad Dominum Deum vestrum.“ In nono cum tenebris offunditur: „vocavit, ?) inquit, Pharào. Mosen et Aaron, dicens: ile, servite Domino Deo vestro.“ Jam vero in decimo cum primitiva

") Exod. VIII, 8.

3) Exod. VIII, 19. Edd. M. hoc quoque loco, <fr. pag. 38. not. 5.: „est hic.“

3) Cfr. Exod. VIII, 25. coll. 28.
*) Ed. Ruaei sola: tentetis.
5) Exod. IX, 27, 28.
*) Exod. X, 24.

5) Exod. x, 16. 17

hominum exstinguuntur et pecorum: „pocavit, ') inquit, Pharao Mosen et Aaron nocte, et dixit illis: surgite et exite de populo meo, et filii Israel: ite, servite Domino Deo vestro, sicut dicitis : oves et boves vestros assumen. tes pergite, sicut dixistis. Benedicite autem et me.

Et cogebant Aegyptii populum quam celerrime exire de terra Aegypti. Dicebant enim, quoniam omnes nos moriemur.“

- 5. Quis est ille, quem repleat illo spiritu Deus, quo, replevit Mosen et Aaron, cum haec prodigia et signa perficerent, ut eodern spiritu illuminatus possit, quae per

illos sunt gesta, disserere? Aliter enim non arbitror has ingentium rerum varictates ac differentias explanari, nisi eodem spiritu, quo' gesta sunt, disserantur, quia et Paulus Apostolus dicit, ?) quod spiritus prophetarum prophetis subjectus sit. Non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta. Verum quoniam idem beatus Apostolus hujus gratiae, id est, prophctalis doni, tanquam ex parte sit et in potestate nostra, imitatores nos fieri jubet, dicens: „aemulamini 3) autem dona meliora, magis autem ut prophetetis :“ mus et nos aemulationem suscipere bonorum, et si quid est in nobis, a nobis exigere, a Domino vero plenitudinem muneris exspectare. Pro hoc enim dicitur a Domino per prepletam: „aperi 4) os tuum, et replebo illud:“

pro illo vero alia scriptura dicit: „punges), oculum, et producit lacrimam: punge cor, et producit sensum.“ Ne ergo ex desperatione silentio nos tradamus, quod utique non aedificat ecclesiam Dei, de quibus pos-, sumus, et in quantum possumus, breviter repetamus. )

1') Exod. XII, 31. 32. 33.
2) Cfr. I Cor. XIV, 32.
3) Cfr. I Cor. XII, 31. coll. XIV, 1.
*) Psalm. LäXXI, 10.
5) Cfr. Sap. Sirac. XXII, 19. (Ecclesiastic.)
3) Edd, Merlini: reputainus.

tente

6. Puto ergo,

ut sentire possum

-, quod Moses ad Aegytum veniens, et deferens' virgam, qua castigat et verberat Aegyptum decem plagis, Moses hic lex Dei sit: quae data est huic mundo, ut eum decem plagis, id est, decem mandatis, quae in decalogo continentur, corripiat, et emendet. Virga ergo, per quam geruntur haec omnia, per quam Aegyptus subjicitur,net Pharao superatnr, crux Christi sit, per quam mundus hic vincitur, et princeps hujus mundi cum principatibus et potestatibus triumphatur. Quod autem virga projecta fit draco, vel serpens, et devorat Aegyptiorum magorum serpentes, qui id simi-, liter fecerant! serpentem pro sapientia poni, vel prudentia, indicat evangelicus sermo, cum dicit: „estote ') prudentes tanquam serpentes.“ Et alibi: „serpens a) erat prudentior omnibus animantibus 3) et bestiis, quae erant in paradiso.“ Crux ergo Christi, cujus praedicatio stultitia videbatur, quam Moses, id çst, lex continet, sicut Dominus dixit: „de 4) me enim illc scripsit:* haec, inquam, crux, de qua Moses scripsit, postquam in terra projecta est, id est, posteaquam ad credulitatem et fidem hominum venit, conversa est in sapientiam, et taptam sapientiam, quae omnem Aegyptiorum, id est, hujus mundi sapientiam devoraret. Intuere ergo, quomoda stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, posteaquam manifestavit Christum, qui crucifixus est, Dei virtutem esse et Dei sapientiam: et universus jam mundus comprehensus est ab co, qui dicit: „comprehendens :) comprehendam sapientes in astutia eorúm." Quod vero aquae fluminis vertuntur in sanguinem, satis convenienter aptatur. Primo quidem ut is fluvius, cui Hebraeorum parvulos crudeli

[ocr errors]

') Matth. X, 16. 2) Cfr. Genes. III, 1.
3) Edd. Merlini: animalibus.
) Ev. Joann. V, 46.
5) Cfr. I Cor. III, 19. coll. Job. V, 13.

nece tradiderant, auctoribus sceleris poculum sanguinis redderet, et cruorem polluti, gurgitis, quem parricidali caede maculaverant, potando sentirent. Tum deinde, ut allegoricis legibus nihil desit, aquae vertuntur in sanguinem, et sanguis suus Aegypto propinatur. A quae Aegypti, erratica et lubrica philosophorum sunt dogmata, quae parvulos quosque sensu , et pueros intelligentia deceperunt: ubi crux Christi mundo huic veritatis lumen ostendit, necis eorum poenas, et reatum sanguinis exigunt. Ita enim et ipse Dominus dicit, quia „omnis) sanguis, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae requiretur a generatione hac.“ Per secundam vero plagam, in qua ranae producuntur, indicari figuraliter arbitror carmina poëtarum, qui inani quadam et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Ad ) nihil enim aliud illud animal utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. Post hoc ciniphes producuntur. Hoc animal pennis quidem suspenditur per aëra volitans, sed ita subtile est et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat: corpus tamen cum insederit, acerrimo 3), terebrat stimulo, ita ut quem volitanitem videre quis non valeat, sentiat stimulantem. Нос. ergo animalis genus dignissime puto arti dialecticae comparari, quae minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circumvenit, ut deceptus nec videat, nec intelligat, unde decipitur. Quarto quoque in loco cynomyiam Cynicorum sectae comparaverim, qui ad reliquas deceptionis 4) suae improbitates, 'etiam volupta

[ocr errors]

nisi" etc.,

-) Cfr. Matth. XXIII, 35. 36. coll. edd. N. T.
2) Ed. Ruaei: „Ad nihil cnim illud animal utile est,

edd. Merlini: „Ad nihil enim aliud animal illud ulile est, nisi“ etc.

3) Edd. Merlini: acerbissimo.
*) Edd. Merlipi: deceptionės suae improbitatis.

« PoprzedniaDalej »