Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt enim, qui nec ad hoc inclinantur, nec poenitentiae refugium quaerunt: sed cum ceciderint, surgere ultra nolunt, delectantur in eo luto, quo haeserint volutari. Nos tamen non obliviscimur praecepti illius, quo dicitur: ,,qua) mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis." Dicimus enim et ad Deum: quoniam,,dedisti 2) nobis panem lacrimarum, et potasti nos in lacrimis in mensura." Sunt ergo ista peccata, quae dicuntur3) ad mortem: unde et consequens est, ut, quoties commiserit quis tale peccatum, toties moriatur. Multas enim esse peccati mortes significat etiam Apostolus Paulus, cum dicit : -„qui 4) de tantis mortibus eripuit nos, et eripit: in quo speramus, quia et adhuc eripiet." Quas ergo hic mortes plures commemorat, nisi peccatorum? Si enim haec non diceret de mortibus peccatorum, videbatur Paulus secundum sententiam suam immortalis esse mansurus ab hac communi morte, qui dicit, quia „de3) tantis mortibus eripuit nos, et eripit: in quo speramus, quia et adhuc eripiet." Si enim eripuit, 6) et eripiet, nunquam erit quando moriatur, quem Dominus semper eripiet. Et ideo secundum ea, quae discussimus, videndum est, ne forte aliquando 7) etiam gravius sit nobis, qui pro peccato communi hac morte minime punimur, quam illis, quos legis sententia corporaliter condemnabat: quia nobis ultio reponitur in futurum, illos absolvebant commissi sui persoluta supplicia. Quod et si aliquis est, qui forte praeventus est in hujuscemodi peccatis, admonitus nunc verbo Dei, ad auxilium confugiat poenitentiae: ut, si semel admisit, se

1) Matth. VII, 2.

2) Psalm. LXXX, 5. (LXXIX.)

*) Edd. Merlini: ducunt.

4) II Cor. I, 10.

5) II Cor. I, 10.

6) Edd. Merlini: et eripuit.

") Cod. Sangerman,,,aliquanto." R.

cundo non faciat, aut si et secundo, aut etiam tertio 1) praeventus est, ultrà non addat. Est enim apud judicem justum poenae moderatio, non solum pro qualitate, verum etiam pro quantitate.

3. Inter cetera ergo peccata, quae morte puniuntur, refert divina lex, quod et „qui2) maledixerit patri aut matri, morte moriatur." Nomen patris grande mysterium est, et nomen matris arcana reverentia est. Pater tibi secundum spiritum Deus est: mater Jerusalem coelestis est. Propheticis haec et Apostolicis testimoniis disce. Hic ipse Moses scribit in cantico: „nonne 3) hic ipse pater tuus acquisivit 4) te?" Apostolus vero dicit de Jesusalem coelesti, quia „libera ") est, quae est, inquit, mater omnium nostrum." Primo ergo tibi pater Deus est, qui genuit spiritum tuum, qui et dicit:,,filios 6) genui, et exaltavi.“. Sed et Paulus Apostolus dicit: „obtemperemus') patri spirituum, et vivemus." Secundo tibi pater est carnis pater, cujus ministerio in carne natus es, atque in hunc mundum venisti, qui te portavit in lumbis: sicut dicitur) de Levi, quia in lumbis erat adhuc Abrahami, quando occurrit3) ei Melchisedech, regresso a caede regum, et benedixit eum, et decimas accepit ab eo. Quia igitur tam sacratum nomen est patris, et tam venerabile, idcirco qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. Similia etiam de matre existimanda sunt, cujus labore, cujus cura, cujus ministerio, et natus, et nutritus es. Et ideo oportet te secundum Apostolum parem gratiam referre parentibus. Si enim dehonoraveris patrem carna

1) Edd. Merlini: in tertio.

2) Levit. XX, 9.

3) Deut. XXXII, 6.

4) Edd. Merlini:,,acquisivit te, et possedit te? Apostolus" etc.

") Galat. IV, 26.

7) Hebr. XII,

6) Jesai. I, 2.

9. 8) Cfr. Genes. XIV.

9) Cfr. Hebr. VII, 1.

[ocr errors]

lem, hujus contumelia ad patrem spirituum ') redit: et si injuriam feceris matri carnali, ad illam matrem Jerusalem coelestem redundat injuria. Sic et servus si Domino irreverens sit, per hunc corporalem Dominum, in Dominum majestatis contumeliam jactat. Ille enim huic carnali Domino suum nomen imposuit. Et ideo nullo genere adversum patrem aut matrem, ne verbo quidem, habendum certamen est, aut movenda contradictio. Pater est, mater est, ut ipsis videtur, agant, faciant, dicant: ipsi noverint. Quantumcunque detulerimus obsequii, nondum reddimus vicem gratiae, qua geniti sumus, qua portati, qua hausimus lucem, qua nutriti sumus, fortassis et eruditi, et honestis artibus instituti. Et ipsis fortasse auctoribus agnovimus Deum, et ad ecclesiam Dei venimus, et sermonem divinae legis audivimus. Propter haec ergo omnia, quicunque maledixerit patri, aut matri, morte morietur. Quod si haec de corporalibus parentibus decernuntur, quid illi facient, qui Deum patrem maledicis vocibus lacessunt? qui eum negant conditorem esse mundi: aut qui coelestem Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, indignis sensibus intelligentes dicta prophetica, ad conditionem terrenae alicujus urbis adducunt? Bonum ergo est observare, ne quando aut carnalem patrem, aut coelestem minus digna honorificentia veneremur, similiter et matrem: observare etiam omne mandatum, quod nobis pudicitiam, castitatemque commendat, ut neque in praesenti vita secundum legem obnoxii simus morti, neque secundum spiritualem legem 2) futura nos poena maneat ignis aeterni: ex quo effugere et evadere omnibus nobis concedat Dominus noster Jesus Christus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

1) Cod. Sangerman. spirituum."

,,spiritualem."

[ocr errors]

Tres alii Mss. Libri editi (v. c. edd. M.): „spiritus." R. 2) Deest,,legem" in libris editis (v. c. edd. M.), sed suppletur e Cod. Mscr. Sangermanensi. R.

HOMILIA XII.

De magno sacerdote.

1. Omnis qui inter homines sacerdos 1) est, ad illum sacerdotem, de quo dixit Deus:,,tu 2) es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech:" parvus est et exiguus. Ille est autem magnus sacerdos, qui potest penetrare coelos, et universam supergredi creaturam, et adscendere ad eum, qui „lucem3) habitat inaccessibilem," Deum et patrem universitatis. Propter quod et ille, qui apud Judaeos magnus dicebatur sacerdos, introibat quidem in sancta, sed manu facta, sed lapidibus exstructa: non adscendebat in coelum, nec adstare poterat apud patrem luminum. Sed quia horum umbram implebat et imaginem, idcirco etiam magni sacerdotis nomen per umbram gerebat et imaginem. Unde et Judaei per hoc, quod ad fidem proximi esse debuissent, quia apud ipsos adumbratio quaedam et imago praeluxerat 4) veritatis, dum typos veritatem putant, veritatem ipsam tanquam mendacium respuerunt. Nos autem, qui recipimus magnum sacerdotem, intelligere debemus quomodo vere ipse sit magnus sacerdos. Vere magnus sacerdos est, qui peccata dimittit, non per sanguinem taurorum et hircorum, sed per sanguinem suum. Quia ergo cognovimus, qui sit magnus sacerdos, et confitemur ea, quae in lege scripta sunt, de magno sacerdote scripta esse, id est, de Salvatore, quem vere magnum sacerdotem esse superior tra

1) Libri antea editi (v. c. edd. M.):,,sacerdos est, si attendas (edd. M. perperam: attendat) ad illum,“ sed in omnibus Mss. deest: si attendas:" quod abesse potest. R. 2) Psalm. CX, 4. 3) I Tim. VI, 16. 4) Cod. Sangerman.,,praeluserat." R.

ctatus ostendit: videamus nunc quae sint, quae de eo lex prophetico spiritu scribit.

2. „Et1) sacerdos, inquit, magnus ex fratribus suis, cui infusum est super caput ejus oleum chrismatis, et perfectas habet manus suas, ut induat sancta vestimenta, de capite cidarim non deponet, vestimenta sua non disrumpet, et ad omnem animam mortuam non intrabit: in patre suo, vel matre sua non contaminabitur: et de sanctis non exibit, et non coinquinabit nomen, quod est sanctificatum Dei sui super se, quia sanctum oleum chrismatis Dei sui in ipso est: ego Dominus. Hic uxorem virginem de genere suo accipiet. Viduam autem et ejectam, et pollutam, et meretricem, has non accipiet: sed virginem ex genere suo accipiet uxorem, et non maculabit semen suum in populo suo: ego Dominus, qui sanctifico eum.“ Fuerit quidem etiam apud Judaeos imago hujus observantiae, et custodita sint, quae lex statuit, a pontificibus Judaeorum, sed et si diligenter cuncta servata sint, et si omnia, quae lex praecepit, impleta sint, nec sic quidem omnis haec observatio magnum potuit facere sacerdotem. Quomodo etenim magnus dici potest sacerdos, qui peccare potest? Quod autem sub peccato fuerint omnes etiam magni sacerdotes, et ex hoc ipso facile advertimus, quod lex praecipit, ut prius pro suis, post etiam pro populi peccatis offerat hostiam sacerdos. Quomodo ergo magnus est sub peccato positus? Meus autem sacerdos magnus Jesus idcirco magnus est, quia „peccatum2) non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:" et quia venit3) ad eum princeps hujus mundi, et non invenit in eo quicquam. Ideo ergo et Gabriel archangelus nativitatem ejus annuntiat, et dicit: „,hic 4) erit magnus, et filius altissimi vocabitur." Peccatum hominem parvum facit, et exiguum:

1) Levit, XXI, 10—15.
3) Cfr. ev. Joann. XIV, 30.

2) Jesai. LIII, 9.
4) Luc. I, 32.

« PoprzedniaDalej »