Obrazy na stronie
PDF
ePub

convenit dicens:,,sancti1) estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester:" sapienter intellige quae dicuntur, ut sis beatus, cum feceris ea. Hoc est enim, quod dicitur tibi: separa te ab omni non solum homine, sed et fratre inquiete ambulante, et non secundum traditiones, apostolicas. Separamini 2) etenim qui portatis, inquit,. vasa Domini, et exite de medio eorum," dicit Dominus. Separa te a terrenis actibus, separa te a concupiscentia mundi: „omne 3) enim quod in mundo est, secundum Apostolum, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, quae non est a Deo." Cum ergo separaveris te ab his omnibus, devove te Deo tanquam primogenitum vitulum: non operetur per te peccatum, nec jugum tibi imponat malitia: sed esto semotus, et segregatus, usibus tantum sacerdotalibus, tanquam primogenitum animal mancipatus. Segrega 4) te ct secerne, tanquam phialae sanctae, et sancta thuribula, solius templi usibus, et Dei ministerio vacans. Separa te, et semove ab omni pollutione peccati, et esto semotus et segregatus intra templum Dei, tanquam sancta indumenta pontificis. In templo namque Dei est segregatus et separatus ille, qui in lege Dei meditatur die ac nocte, et qui in mandatis ejus cupit nimis. „Sancti3) ergo estote, dicit Dominus, quia et ego sanctus. sum." Quid est: quia et ego sanctus sum?" Sicut ego, inquit, segregatus sum, et longé separatus ab omnibus, quae adorantur, vel coluntur, sive in terra, sive in coelo: sicut ego excedo omnem creaturam, atque ab universis quae a me facta sunt, segregor: ita et vos segregati estote ab omnibus, qui non sunt sancti, nec Deo dicati. Segregari autem dicimus non locis, sed actibus, nec regio

1) Levit. XX, 7. coll. 26.

2) Cfr. Jesai. LII, 11.

3) Cfr. I Joann. II, 16.

4) Mss.,,Segregare et secernere." R.
3) Levit. XX, 7. coll. 26.

nibus, sed conversationibus. Denique et ipse sermo in graeca lingua, quod dicitur ayıos, quasi extra terram esse significat. Quicunque enim se consecraverit Deo, merito extra terram, extra mundum videbitur: potest enim et ipse dicere: super terram ambulantes, conversationem 1) in coelis habemus. Salomon quoque in Proverbiis dicit; „laqueus 2) est viro forti cito aliquid de suis sanctificare." Postea epim quam voluerit,3) evenit poenitere. Et hoc est utique quod dicit: ne quis forte cum fructus ex area, aut vinum ex torcularibus colligit, et dixerit, volo tantum offerre ecclesiae, vel in usum pauperum aut peregrinorum tantum praebere: si postea ex his, quae vovet, aliquid ad usus proprios praesumat, jam non de suis fructibus praesumsit, sed sancta Dei violavit. Et ideo laqueus fortis est sanctificare aliquid, hoc est, vovere Deo, et postmodum poenitentia ductum ad usus proprios ea, quae consecraverat, revocare. Sed et si nos ipsos consecramus et offerimus Deo, aut etiam si alios vovemus, observemus hunc laqueum, ne forte, posteaquam nos Deo voverimus, iterum humanis usibus vel actibus subjugemur. Vovet autem se unusquisque, verbi gratia, sicut Nazaraei faciebant tribus, aut quatuor, aut quot placuisset annis templo se consecrantes Dei, ut ibi semper vacarent observantes illa, quae de Nazaraeis scripta sunt: ut comam capitis nutrirent, nec adscenderet ferrum super caput eorum toto 4) voti sui sempore, ut vinum non contingerent, neque aliquid ex vite, et cetera quaecunque 5) complexa fuisset

1) Cfr. Philipp. III, 20. 2) Prov. XX, 25. 3) Edd. Merlini: voverit. Cfr. quae statim sequuntur.

4) Mss. Cadomensis, Gemeticensis et Beccensis:,,toto vitae suae tempore." R.

5) Libri editi (e. c. edd. M.):,,quaecunque donec completa fuisset voti professio," sed Mss. omnes ut in nostro textu. R.

[ocr errors]

voti professio. Sed et alium ') quis ita vovet Deo, sicut Anna fecit Samuelem: ante enim quam nasceretur, obtulit eum dicens: „et 2) dabo eum Domino datum omnibus diebus vitae suae.“ Ex quibus omnibus clarum est, quomodo unusquisque nostrum, qui vult esse sanctus, consecrari debeat Deo, et nullis praeterea negotiis, vel actibus, qui ad Deum minime pertinent, occupari.

2. Post haec scriptum est:,,servate, 3) inquit, praecepta mea, et facite ea: ego Dominus:" et iis addit: „homo) homo si maledixerit patrem, aut matrem suam, moriatur:" et post multa, quae praecepit, quibus etiam poenas praevaricationis adscripsit, addit in clausula: „,et") servate omnia praecepta mea, et justificationes meas, et judicia mea." Unde et consequens mihi videtur requirere, quid in his singulis indicetur. Equidem secundum quod observare potui, praeceptum est, sive mandatum illud, quod, verbi gratia, in decalogo dicitur:,,non 6) occides, non adulterabis :" hoc enim solum práccipitur, et non adscribitur poena commissi. Nunc autem iterantur

quidem eadem, additis 7) his poenis: dicitur enim. „Homo) homo quicunque adulteraverit uxorem viri, et uxorem proximi sui, morte moriatur is, qui adulterat, et quae adulteratur. Et si quis dormierit cum uxore patris sui, turpitudinem patris sui detexit, morte moriantur ambo, rei enim sunt." De his autem in prioribus jam data fuerant praecepta, sed non observantem quae maneret poena, non fuerat adscriptum. Nunc ergo eadem repetuntur, et uniuscujusque poena peccati decernitur: et ideo haec re

1) Edd. Merlini: alius quis etc.

2) I Sam. I, 11. (I Regg.)

3) Levit. XX, 8. 4) Levit. XX, 9.
5) Cfr. Levit. XX, 22.

6) Deut. V, 17. 18.

7) Edd. Merlini: sed addit his poenas;" ed. Ruaci perperam :,,additis his poenas." R.

8) Levit. XX, 10. 11.

ete justificationes, et judicia appellantur, quibus quod justum est recipere judicatur ille, qui peccat. Sed intuere ordinem divinae sapientiae: non continuo poenas cum ́ primis statuit praeceptis. Vult enim, ut non metu poenae, sed amore pietatis, patris praecepta custodias: sed si contemseris, non tam homini jam, quam contemtori mandatur poena. Primo ergo benignitate provocaris ut filius:,,ego 1) enim dixi: dii estis, et filii excelsi omnes." Quod si filius esse obediens non vis, contemtor plecteris ut servus. Post haec dicit: „,et 2) si quis dormierit cum nuru sua, morte moriantur ambo, impietatem fecerunt, rei sunt." Et has leges, vel haec praecepta, absque poenis superius dederat : dixerat enim: „turpitudinem 3) nurus tuae non revelabis, quoniam uxor filii tui est, non revelabis turpitudinem ejus," et omnia quae subsequuntur. Et hunc locum simili modo ibi absque suppliciis, hic vero cum diversis suppliciorum generibus adscripsit. Quo in loco recordor sermonis illius, quem beatus Apostolus Paulus ad Hebraeos scribens ait: „,irritam 4) quis faciens legem Mosis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur: quanto majoribus suppliciis dignus putabitur, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et 5) spiritui gratiae contumeliam fecerit?" Sed") quam ob causam mentionem fecerim scripturae hujus, ausculta. Secundum legem adulter et adultera morte moriebantur, nec poterant dicere, poenitentiam petimus, et veniam deprecamur. Non erat lacrimis locus, nec emendationi ulla concedebatur facultas, sed omnimode punire necesse erat, qui incurrisset in legem. Hoc autem servabatur et

1) Psalm. LXXXII, 6.
3) Levit. XVIII, 15.

2) Levit. XX, 12.

4) Hebr. X, 28. 29.

5) Edd. Merlini: et spiritum gratiae.

6) Edd. Merlini: Sed ob quam causam.

in singulis quibusque criminibus, quibus erat poena mortis adscripta. Apud Christianos vero si adulterium fuerit admissum, non est praeceptum, ut adulter vel adultera corporali interitu puniantur: nec potestas data est episcopo ecclesiac, adulterum praesenti morte damnare, sicut tunc secundum legem fiebat a presbyteris populi. Quid igitur? Dicemus, quod lex Mosis crudelis sit, quae jubet puniri adulterum, vel adulteram; et Evangelium Christi per indulgentiam resolvit auditores in deterius? Non ita est. Propterea enim sermonem Pauli protulimus in superioribus, dicentis:,,quanto 1) magis deterioribus suppliciis dignus est, qui filium Dei conculcaverit," et cetera. Audi ergo, quomodo neque tunc crudelis fuerit lex, neque nunc dissolutum videatur Evangelium propter veniae largitatem, sed in utroque Dei benignitas diversa dispensatione teneatur: hoc, quod secundum legem, verbi causa, adulter vel adultera praesenti morte puniebatur, 2) propter hoc ipsum, quod peccati sui pertulit poenam, et commissi sceleris exsolvit digna supplicia. Quid erit post haec, quod animabus eorum ultionis immineat, si nihil aliud deliquerunt? si aliud peccatum non est, quod condemnet eos, sed hoc solum commiserunt, et tunc tantum, cum puniti sunt, et legis pro hoc supplicium pertulerunt? Non vindicabit Dominus bis in id ipsum: receperunt enim peccatum suum, et consumta est criminis poena. Et ideo invenitur hoc genus praecepti non crudele, sicut haeretici asserunt accusantes legem Dei, et negantes in ea humanitatis aliquid contineri: sed plenum misericordia, idcirco quod per hoc purgaretur ex peccatis populus magis, quam condemnaretur. Nunc vero non infertur poena corpori, nec purgatio peccati per corporale supplicium constat, sed per poenitentiam: quam utrum quis digne gerat, ita ut mereri pro ca veniam possit, videto. Multi

1) Hebr. X, 29.

2) Edd. Merlini: puniebantur.

« PoprzedniaDalej »