Obrazy na stronie
PDF
ePub

,,si1) hunc dimittis, non es amicus Caesaris:" tunc poposcit, inquit, Pilatus aquam, et lavit manus suas coram populo, dicens:,,mundus 2) ego sum a sanguine ejus : vos videritis." Sic ergo videbitur lotis manibus suis mundus effectus. Nostra igitur, id est, qui non umbrae et exemplari servimus, sed veritati, haec est propitiationis dies, in qua data est nobis remissio peccatorum, cum pascha nostrum immolatus est 3) Christus. Quomodo ergo cognita veritate convertimur iterum ad infirma, et egena elementa hujus mundi, quibus rursus a capite servire vultis, dies observantes, et menses, et tempora, et annos? Audi, quomodo etiam propheta hujusmodi jejunium respuit, et dicit: „non) hoc jejunium elegi, dicit Dominus, neque diem, ut humiliet homo animam suam," Tu si vis jejunare secundum Christum, et humiliare animam tuam, omne tibi tempus aptum 5) est totius anni: imo totius vitae tuae dies habeto ad humiliandam animam tuam, si tamen didicisti 6) a Domino Salvatore nostro, quia mitis est, et humilis corde. Quando ergo non est tibi humiliationis dies, qui Christum sequeris, qui est humilis corde, et humilitatis magister? Tu itaque si vis jejunare, jejuna secundum praeceptum Evangelii, et observa in jejuniis Evangelicas leges, in quibus hoc modo Salvator de jejuniis mandat:,,tu 7) autem si jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava." Quod si requiris, quomodo laves faciem tuam, Paulus Apostolus docet, quemadmodum revelata ) facie gloriam Domini contempleris, ad eandem imaginem formatus 9) a gloria in gloriam,

1) Ev. Joann. XIX, 12.
2) Matth. XXVII, 24.

4) Jesai. LVIII, 5.

3) I Cor. V, 7.

5) Cod. Sangerman. „apertum est." R.

6) Matth. XI, 29.

8) Cfr. II Cor. III, 18.

7) Matth. VI, 17.

9) Edd. Merlini: reformatus.

1

tanquam a Domini spiritu. Unge etiam caput tuum, sed observa ne oleo peccati: „oleum 1) enim peccatoris non impinguet caput 2) tuum." Sed unge caput oleo exsultationis, oleo laetitiae, oleo misericordiae, ita ut secundum mandatum sapientiae, misericordia et fides non deserant te. Propterea enim et Apostolus, volens abstrahere nos ab his visibilibus et terrenis, et erigere animos, sensusque nostros ad coelestia, clamat et dicit:,,si3) resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram." Nonne aperte tibi dicit, noli quaerere in terris Jerusalem, nec observantias legis, nec jejunium Judaeorum, sed jejunium Christi? Jejunans enim, debes adire pontificem tuum Christum, qui utique non in terris requirendus est, sed in coelis, et per ipsum debes offerre hostiam Deo. Vis tibi adhuc ostendam, quale te oportet jejunare jejunium? Jejuna ab omni peccato, nullum cibum sumas malitiae, nullas capias epulas voluptatis, nullo vino luxuriae concalescas. Jejuna a malis actibus, abstine a malis sermonibus, contine te a cogitationibus pessimis. Noli contingere panes furtivos perversae doctrinae. Non concupiscas fallaces philosophiae cibos, qui te a veritate seducant. Tale jejunium Deo placet. Abstinere vero a cibis, quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et hoc facere cum his, qui Christum crucifixerunt, acceptum esse non potest Deo. Indignati sunt aliquando et Pharisaei Domino, cur non jejunarent discipuli ejus. Quibus ille respondit, 4) quia non possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum ipsis est sponsus. Illi ergo jejunent, qui perdiderunt sponsum, nos habentes nobiscum sponsum jejunare non possumus.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Nec hoc tamen ideo dicimus, ut abstinentiae Christianae frena laxemus. Habemus enim quadragesimae dies jejuniis consecratos. Habemus quartam et sextam septimanae dies, quibus solemniter jejunamus. Est certe libertas Christiano per omne tempus jejunandi, non observantiae superstitione, sed virtute continentiae. Nam quomodo apud eos castitas incorrupta servatur, nisi arctioribus continentiae fulta subsidiis? Quomodo Scripturis operam dabunt? Quomodo scientiae et sapientiae studebunt? ') Nonne per continentiam ventris et gutturis? Quomodo quis se ipsum castrat propter regnum coelorum, nisi ciborum affluentiam resecet, nisi abstinentia utatur ministra? Haec ergo Christianis jejunandi ratio est. Sed est et alia adhuc religiosa, cujus laus quorundam Apostolorum literis praedicatur. Invenimus enim in quodam libello ab Apostolis dictum: „beatus est, qui etiam jejunat pro eo, ut alat pauperem." Hujus jejunium valde acceptum est apud Deum, et revera digne satis. Imitatur enim illum, qui animam suam posuit pro fratribus suis. Quid ergo veteribus pannis nova indumenta miscemus? Quid in utres veteres mittimus vinum novum? „Vetera 2) transierunt: ecce, facta sunt omnia nova," per Christum Dominum nostrum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

1) Edd. Merlini: student? Nonne etc.

2) II Cor. V, 17.

[ocr errors]

HOMILIA XI.

De eo, quod scriptum est: „sancti') estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester."

1. Nuper in auribus ecclesiae recitatus est sermo Dei, 2) dicens:,,estote 3) sancti, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester." Nomen hoc,,sanctus," quid sibi velit, quidve) significet in scripturis divinis, diligentius requirendum est, ut, cum vim verbi didicerimus, etiam opus ejus possimus implere. Congregemus ergo de scripturis divinis, super quibus sanctum dici invenimus, et deprehendemus 5) non solum homines, sed etiam muta animalia sancta appellata; invenimus et vasa ministerii sancta vocitata, et vestimenta sancta dici, et loca nihilominus, quae in urbibus vel suburbibus posita sunt, et sacerdotibus deputata. Ex mutis quidem animalibus pri mogenita boum, vel pecorum sanctificari per legem Domino jubentur, et dicitur: ne facias in iis opus ullum, quia Domino sanctificata sunt. Super vasis vero, cum in tabernaculo testimonii vasa ministerii, thuribula, vel phialae, vel cetera hujusmodi vasa, sancta appellantur. Super vestimentis, etiam stoła pontificis Aaron et tunica linea, et cetera hujusmodi vestimenta, sancta dicuntur. Si ergo intueamur, quo sensu haec omnia sancta vocata sunt, advertemus, quomodo etiam nos dare operam debeamus, ut sancti esse possimus. Natus est mihi primogenitus bos, non mihi licet occupare eum ad opus commune: est enim

1) Levit. XX, 7. coll. 26.

2) Cod. Sangerman. „Domini.“ R,

3) Levit. XX, 7. coll. 26.

4) Cod. Sangerman. „,quidve designet in scripturis" etc. R.

deprehendemus."

5) Mss. M.): deprehendimus." R.

Libri editi (v. c. edd.

Domino consecratus, et ideo dicitur sanctus. Intelligimus ergo ex hoc muto animali, quomodo lex, quod sanctum vult esse, nulli alii id deservire jubet, nisi Domino soli. Iterum pateras vel phialas quas dicit sanctas, illae sunt, quae nunquam jubentur exire de templo, sed esse semper in sanctis, nec ullis penitus humanis usibus ministrare, Similiter et vestimenta, quae sancta nominantur, non jubentur intra domum usui deservire pontificis, sed in templo esse, et inde omnino nunquam efferri, sed ad hoc tantum consecrata esse, ut iis Deo ministrans pontifex induatur, et sint semper in templo, ad ceteros vero usus communes utatur communibus indumentis. Similiter et pateris, ac phialis his, quae sanctae appellantur, ad humanos et communes usus uti non licet, sed tantum ad divina ministeria. Quod si intellexisti, quomodo vel animal, vel vas, vel vestimentum sanctum appellatur, consequenter intellige, quod his observationibus, et legibus etiam homo sanctus appelletur. Si quis enim se ipsum devoverit Deo: si quis nullis se negotiis saecularibus implicaverit, ut ei placeat, cui se probavit: si quis separatus est et segregatus a reliquis hominibus carnaliter viventibus, et mundanis negotiis obligatis, non quaerens ea, quae super terram, sed quae in coelis sunt; iste merito sanctus appellatur. Donec enim permixtus est turbis, et in multitudine fluctuantium volutatur, nec vacat soli Deo, neque segregatus a vulgo est, non potest esse sanctus, Nam de iis quid dicemus, qui cum gentilium turbis ad spectacula maturant, et conspectus suos atque auditus impudicis et verbis et actibus foedant? Non est nostrum nuntiare de talibus. Ipsi enim sentire, et videre possunt, quam sibi delegerint partem. Tu ergo, qui haec audis, cui1) lex divina recitatur, quem ipsius etiam Dei sermo

[ocr errors]

1) Cod. Sangerman. „cui lex divina recitatur.“ Tres alii Mss.,,cui haec divina recitantur." Libri editi (v. c. edd. M.): „,cum lex divina recitatur." R.

« PoprzedniaDalej »