Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cum enim lasci

singulis, sed toto corpore mereamur. viunt oculi, vel per illicitas concupiscentias, vel per spectacula diabolica, quid aliud nisi ignem sibi congregant? Cum aures non avertuntur ab auditu vano, ac derogationibus proximorum, cum manus a caede nequaquam, nec ') a rapinis, ac depraedationibus continentur, cum pedes veloces sunt ad effundendum sanguinem, cumque corpus non Domino, sed fornicationi tradimus, quid aliud nisi totum corpus tradimus in gehennam? At haec cum dicuntur, contemtui habentur. Quare? Quia fides deest. Alioquin si tibi hodie diceretur, quia judex saeculi vult te crastino vivum exurere, et his auditis si esset tibi unius diei spatium liberum, quanta faceres? quomodo et per quos discurreres? quam humilis, quam lugens et sordidus oberrares? Nonne effunderes omnem pecuniam tuam in eos, quorum intercessione evadere posse te crederes? Nonne omnia, quae possides, redemtionem faceres animae tuae? Quod si etiam aliquis te retardare, aut impedire tentaret, nonne diceres, pereant omnia pro salute mea, nec quicquam remaneat, tantum ut ego vivam? Hoc quare faceres? Quia inde non dubitares, hinc dubitas. Et ideo bene Dominus dicit: „,putas, 2) veniens filius hominis inveniet fidem super terram?" Et quid ego dico de certis indubitatisque periculis? Tantummodo si causa dicenda sit apud judicem terrenum, quae 3) aliquem metum ex legibus habere videatur, nonne omnibus vigiliis excubatur, advocato *) patrono munera praeparantur, etiamsi anceps periculum sit, aut etiam solius notae metus, vel damni ratio? Nos quare non credimus, quod

') Edd. Merlini: et a rapinis etc.

2) Luc. XVIII, 8.

3) Cod. Sangerman. „,qui aliquem metum." R.

4) Cod. Sangerman.,,advocati patroni munera," sicque alii Mss., ubi libri editi (v. c. edd. M.) habent: „advocato patrono munera." R.

omnes adstabimus') „ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona, sive mala?" Haec si integre crederemus, esset nobis, secundum quod scriptum est: „redemtio 2) animae viri, divitiae ejus." Sed unde possumus haec, el sentire, vel credere, vel intelligere, cum ne ad haec ipsa quidem audienda conveniamus? Quis enim vestrum, cum recitantur Scripturae, praebet auditum? Deus per prophetam comminatur, et quidem in ira magna: „et 3) mittam fameın super terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verba Dei." Sed nunc famem non misit Deus super ecclesiam suam, neque sitim ad audiendum verbum Dei. Habemus enim panem vivum, qui de coelo descendit, habemus aquam vivam salientem in vitam aeternam. Cur nos ipsos fecunditatis tempore fame necamus ac siti? Pigrae et desidis animae est, in abundantia omnium penuriam pati. Non audistis ex divinis scripturis, quia certamen est inter homines carni adversum spiritum, et spiritui adversus carnem? Et nescitis, quod 5) si carnem solam nutriatis, et ipsam frequenti mollitie ac jugi deliciarum fluxu foveatis, insolescet necessario adversum spiritum, et fortior illo efficietur? Quod si fiat, eum sine dubio in ditionem suam redactum, suis coget legibus ac vitiis obedire. Si vero ad ecclesiam frequenter venias, aurem literis divinis admoveas, explanationem mandatorum coelestium capias, sicut cibis et deliciis caro, ita spiritus verbis divinis convalescet, ac sensibus, et robustior effectus, carnem sibi parere coget, ac suis legibus obsequi. Nutrimenta igitur spiritus sunt, divina lectio, orationes assiduae, sermo doctrinae. His alitur cibis, his convalescit, his victor efficitur. Quod quia non facitis,

') II Cor. V, 10. 2) Prov. XIII, 8.
3) Amos. VIII, 11. 4) Cfr. Galat. V, 17.
5) Deest,,quod" in edd. M.

nolite conqueri de infirmitate carnis, nolite dicere, quia volumus, sed non possumus; volumus continenter vivere, sed carnis fragilitate decipimur, et impugnamur stimulis ejus. Tu das stimulos carnis tuae, tu eam adversus spiritum tuum armas, et potentem') facis, cum eam carnibus satias, vino nimio inundas, omni mollitie palpas, et ad illecebras nutris. An nescitis, quia non potest aedificium istud ecclesiae ex leprosis lapidibus construi? Audi, quid dicit Apostolus: „modicum 2) fermentum totam massam corrumpit. Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis nova conspersio." Sed ad propositum redeamus.

8.,,Et3) accipiet, inquit, batillum plenum carbonibus." Non omnes purgantur eo igne, qui de altari assumitur. Aaron purgatur illo igne, et Esaias, et si qui sunt similes illis. Alii vero, qui non sunt tales, de quibus etiam me ipsum computo, alio igne purgabuntur: 4) timeo ne illo, de quo scriptum est:,,fluvius 5") ignis currebat ante ipsum." Iste ignis non est de altari. Qui de altari est ignis, ignis est Domini; qui autem extra altare est, non est Domini, sed proprius est uniuscujusque peccantium, de quo dicitur: „vermis 6) eorum non morietur, et ignis corum non exstinguetur." Iste ergo ignis ipsorum est, qui eum accenderunt, sicut et alibi scriptum est: „ambulate 7) in igne vestro, et in flamma, quam accendistis vobis." Esaiae ) autem non suus ignis apponitur, sed ignis altaris, qui circumpurgabit) labia ejus, et huic, de quo dicitur: „et 10) sumet batillum plenum carbonibus ignis de altari, quod est contra Dominum, et im

') Edd. Merlini: potestatem.

2) I Cor. V, 6. 7.

3) Levit. XVI, 12.

4) Cod. Sangerman. „purgabimur.“ R.

*) Dan. VII, 10.

*) Jesai. L, 11.

6) Jesai. LXVI, 24.

8) Cfr. Jesai. VI.

9) Edd. Merlini: circumpurgabit.

10) Levit. XVI, 12.

plebit manus suas incenso compositionis minuto." Quod quidem plenius Dominus noster fecit. Implevit enim manus suas incenso minuto, de quo scriptum est: „dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo." Implevit ergo manus suas sanctis operibus, quae pro humano genere operatus est. Quare autem compositionis incensum dicitur? Quia non est una species operum, sed ex justitia, et ex pietate, ex continentia, ex prudentia, et ex omnibus hujuscemodi virtutibus componitur, 2) hoc quod placet Deo. Sed et minutum quod addit, non otiose intelligimus. Non enim vult eum, qui ad perfectionem tendit, verbum Dei crasse et carnaliter intelligere, sed minutum in his sensum, subtilemque perquirere, ut si forte audiat scriptum esse:,,non 3) obturabis os bovi trituranti:" ille haec non de bobus intelligat, neque enim de bobus cura est Deo, sed de Apostolis dici. Sed et si quis de providentia Dei rationem, quae est minutissima et subtilissima, possit 4) exponere, iste minuto incenso manum suam replere dicitur. Quis ergo nostrum ita promtus est, et paratus, ut ingressuro pontifici") in sancta sanctorum, incensum compositionis offerat minutum? Necesse est enim nos singulos aliquid offerre tabernaculo Dei, aliquid etiam pontificalibus indumentis, aliquid vero, quod per pontificis manus ad ipsum Deum per odorem suavitatis adscendat. Pontifex igitur noster Dominus et Salvator aperit manus suas, et suscipere vult ab unoquoque nostrum incensum compositionis minutum: necesse est nos quaerere species incensi. Li

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

2) Libri editi (v. c. edd. M.): „ut eo placetur Deus. Sed" etc. Sed Mss. ut in nostro textu. R.

3) I Cor. IX, 9. coll. Deuteronom. XXV, 4.

4) Edd. Merlini: possset.

5) God. Sangerman. „pontifici." Libri editi (v. c. edd. M.): „pontifice." R.

Ita et

banum nobis quaerendum est, et non qualecunque libanum, sed dilucidum. Non vult a te suscipere pontifex obscurum aliquid, aut sordidum: dilucidum quaerit. Sed et galbanum a te poscit, cujus natura est, ut vehementia odoris sui serpentes noxios fuget. Quaerit autem a te et stacten: colata enim, et defaecata vult esse, vel verba nostra, vel opera. Quaerit et onychem, quo velut scuto quodam obtegatur 1) anima, et illaesa permaneat. te vult scuto fidei esse protectum, quo omnia jacula maligni ignita restinguas. Haec tamen omnia vult a2) te esse composita: Dil inordinatum, nihil inquietum, nihil indecens, sed hoc vult, ut omnia nostra composite, et honeste fiant. Stat ergo etiam nunc verus pontifex noster Christus, et repleri vult manus suas incenso composito minuto: et ab unaquaque ecclesia, quae sub coelo est, considerat quid offeratur, quam integre incensum suum diligenterque componat, quam minutum id faciat, id est, quomodo unusquisque nostrum opera sua ordinet, et quomodo sensum ac verba Scripturarum spirituali explanatione discutiat. Nec angelorum ministeria ad3) hujuscemodi officia desunt. Angeli enim Dei adscendunt, et descendunt ad filium hominis, perquirunt, et curiose agunt, quid in unoquoque nostrum inveniant, quod offerant Deo. Vident et perscrutantur uniuscujusque nostrum mentem, si habeat 4) aliquid tale, si tam sanctum aliquid cogitet, quod Deo mereatur offerri. Intuentur, et considerant, si quis nostrum ex his, quae dicuntur in ecclesia, corde compungitur, et animum convertit ad poe

[ocr errors]

1) Mss. „obtegitur animal suum et illaesum permanet." R.

2) Edd. Merlini: in te.

3) Mss.,,ab hujuscemodi officiis." R. Edd. Merlini perperam: „ad hujuscemodi officiis."

4) Edd. Merlini: habet.

« PoprzedniaDalej »